장음표시 사용
5쪽
7쪽
eteres Graecorum Latinorumque scriptores in verborum collocatione quibusnam artificiis usi sint jam pridem a viris doctis quaesitum est. nam non illos tantum ordines, qui, quum natura duce oriantur, uinibus in linguis usitatissimi sunt, adhiberi videmus, sed alia quoque collocationis genera persaepe inveniuntur, in quibus non dubium est quin scriptor studium naturalis verborum seriei vitandae secutus sit quod maxime a poetis actum esse consentaneum est, quippe qui quum multis aliis rebus, commoti, inter quas afflatum quasi divinum, qui in dicendi scribendique arte non parvi momenti est, commemoro, tum Vinculo, quod in metris est situm, coacti maxime lacissimeque naturalem verborum ordinem, qualis ex naturae legibus ultro sese offert, serie artificiosa mutare possint atque ex latinis poetis Catullum praec, pue, ex quo studia mea ad lepidum hujus poetae libellum conferre coepi, in verborum collocatione certas normas artibficiosas adhibuisse quum intellexisse mihi viderer, hanc rem dignam esse putari, de qua adcuratius quaestio institueretur quo in negotio initium aciendum esse censui
8쪽
ex illis exemplis, quibus manifestum fiat, quanam Vocabulorum collocandorum arte poeta Veronensis usus sit, si eodem in versiculo binis substantivis, quae inter sese non respondent, singula attributa conjunguntur tali enim condicione quattuor has notiones manifestum est sede posse occupare rationibus diversissimis. qua in re quamquam poetas maxima elegantia et Venustate usos esse jam pridem intellectum est, tamen semel tantum et aliqua ex parte de hoc collocationis verborum genere longius disputatum esse
video a Gualthero Gebhardio, qui scripsit de nexus artificiosi substantivorum et attributorum in hexametris elegiacis Tibulli, reperti, Ovidi usu ac ratione, egi monti r. MDCCCLXX. quod quum ita sese habeat, reliqua quaestiones, quae ad artem in collocandis vocabulis Catullianam pertinent, aliis, qui de hac re sibi inquirendum esse existimabunt, permittentes hanc unam paullo adcuratius peraequamur,
ut disputemus de eis versibus, qui in Catulli carminibus
praebent bina substantiva cum singulis attributis conjuncta. Qua in re primum quidem non praetermittendum est, cujus modi sint versiculi, quibus usus quattuor vocabula illa, quam diximus, condicione poeta noster connectere voluerit, sed distinguenda esse censeo metrorum genera. neque de omnibus metris adcuratius loquemur, sed dicemus
de versibus tantum hexametris et dactylicis et elegiacis. quod ad reliquos attinet, exempla, quae in illis extant, attulisse satis duxi priusquam autem rem ipsam adgrediamur, dicendum esse existimo, qu modo de re proposita disputare velim breviloquentiae enim causa substantiva et attributa litteris ita significabo, ut prius substantivum libtera A, attributum prius littera , alterum substantivum , attributum alterum signetur qua Venia concessa acile intellegis duodecu figurarum schemata effici posse quorum
9쪽
duo genera distinguenda sunt alterum enim praebet has quattuor figuras, ut ita dicam, naturales:
de quibus pauca tantum dicenda essent, nisi saepissime non sine studio consilioque vitarentur itaque nobis quaerendum est quid inter singulas has figuras naturales intersit. a quibus progressi atque numerum versuum et illorum, in quibus inveniuntur, et eorum, in quibus, quamvis adhiberi potuerint, repudiatae sunt, respicientes intellegere possumus quam late pateat studium illud, qu mn alterum genus captetur cujus octo figurae artificiosae oriri possunt sunt vero hae:
sed hac rarius, illa saepius usum esse qua in re etsi ut insta demonstrabimus, multis variisque rebus haud exiguum momentum tribuendum est, nihilo minus electi quaedam est statuenda, quam Videmus poetam norma severissima adhibita secutum esse quam ut electi0nem cognoscamus, nobis in omni artificiosae alicujus gurae exemplo Xa-nandum erit, num aliam quoque normam artificiosam poeta
sequi potuerit sive iisdem vocabulis sive verbis paullo lin
10쪽
nostrae totius particula gravissima deinde locum caesurae respiciendum esse adparet qua in re si signum lineae perpendicularis adhiberi conceditur, figurae nostrae augentur. emciuntur enim illa de causa ter duodecim. nam id unum videtur praemonendum esse hoc loco, etsi seri potest, ut duo et substantiva et attributa in altero hemistichio coacerventur, alteri nihil nisi verbum, particulae, alia relinquantur, tamen sicut ab omnibus p0etis latinis ita a Catullo quoque talem inelegantiam tanto studio Vitatam esse videmus, ut ne imum quidem hujus modi exemplum in illius carminibus inveniri possit
At dixerit ortasse quispiam quum omnem hanc qu-stionem tum partem illam, quae spectet ad normas artificiosas, 88 Supervacuam neque quidquam certi verique hac in re ostendi posse, quum metri causa et vi metrorum coacu collocationes verborum vel naturales vel artificiosas poetae admiserint audio nam metrum minime, quod attinet ad Verborum seriem, contemnendum esse scio et mmime quidem hoc valet de pede quinto hexametri dactylici artisciosum enim verborum ordinem, quamvis serie simpliciore Verba ponere potuissent, ea tantum de causa poetas saepissime adhibuisse videmus, ut in pede illo admittatur dactylus, vitetur spondem omniaque Verborum genera, quae natura sua ad dactylum componendum apta sunt, ad illii hexametri locum libentissime deseruntur e qui-hu generibus commemorandae sunt aliquot omae verborum finitorum, deinde adjectivorum, maxime quod spectat ad nostram quaestionem, substantivorum quia, ubi talibus formis utitur, rerum natura quasi coactus in quinto hexametri pede poeta eas collocat, quippe quae aptissimae sint ad pedem illum componendum, vides quantum metro in