장음표시 사용
2쪽
4쪽
6쪽
erantque satis multi, quVendicarunt, goque sunt gloriati. Ιωprimis scholastici nuncupabantur Discipuli, qui scholas frequentabant, atque in illis sese exercebant; unde Disciplina Scholastica nomen suum derivat. Tum Etiam Declamatores, qui in causis fictis ει otiosis, non in veris litibus versabantur.
7쪽
lasticus tantum est, quo genere hominum nihil aut Amplicius, aut Incerius, aut melius. nos enim qui in foro , verisque litibus terimur, multum malitia, quamvis nolimus, addiscimus. Demum illi, qui sermonis elegantia & nitore praestahant, ac diverso eruditionis ac disciplina. rum genere exculti e scholis prodierunt. Ita Cicero in Pisonem et Homo inquit ad persuadendum concinnus, perfectus, tot, leus e Schola. & D. Hieronymus in Catalogo scriptorum Ecclesiasticorum testatur Serapionem ia elegantiam ingenii nomen Scholastiei meruisse. Theologia vero, de qua loquor, Scholastica dicitur, huncque titulum obtinet iam a quingentis annis non a parergis illis ac phaleris verborum, sed a methodo, quae in scholis ad tra' ' dendam penitus discendamque disciplinam. aliquam atque scientiam aptissima solet .' adhiberi. Consistit autem haec tum indicendi genere conciso, simplici, & aperto; fateri enim oportet, hoc dicendi genus amputata omni verborum luxuria v
xitatem pressius atque magis dilucide memtibus nostris sese obiicere ac instillare: tum in explicandi ratione dialectica, quae te minos clare ac per icue exponit; subi
8쪽
ta Vocum ambiguitate statum quaestionis aperit, ne animus alio distrahatur; definitiones, divisiones statuit; argumenta in medium producit ad sententiam mam tuendam, & quae in contrariam partem occurrunt, dissolvit, ne circa rem propositam fit probatam dubitatio de anximias in animo remaneat. Dialemca enim,
inquit S. Basilius, insar muri est dogmatibus , quod ea non sinit facile diripi,
quorumlibet incursionipatere. Atque huius Scholasticae Theologiae Oeconomiam iam nunc palam facere constitui, ea quidem brevitate, quam instituti mei ratio postulat, non tamen ita compendiario, ut non praecipuae materiae atque sententiae singulorum, in quos dividuntur, Tracta- tuum ordine suo compareant velut notis quibusdam dc characteribus illustratae, tum ut facile a quovis Philosophiae non penitus experte intelligi queant, tum ut
illi, qui Theologiam Scholasticam nonnisi inutilibus, jejunis, dc inanibus qua quaestionibus qua litigiis occupari omnino perperam existimant, clare Iideant, dc quasi manibus palpent, agi siane de rebus sublimibus, gravissimis, utilissimis , dc ad salutem maxime necessariis. Quippe ausim dicere , Theologiam Scholasticam, uti traditur, esse Vere Evangelicam. Evan-
9쪽
gelium enim seu novae Legis Testamen. tum potissimum quatuor capita complectitur, videlicet: Mysteria divina, Fidei dogmata, prae pia morum, & Sacramentorum doctrinam. Eadem profecto ratio est Theologiae Scholasticae. Nam exponit , in Tractatibus de Deo, de SS. Trinitate, de Incarnatione, altissima mysteria clivbnar in Tractatibus de fide, de gratia, de beatitudine, dogmata fidei r in Tractatibus de humanis actibus, de legibus, de Iure & Iustitia, aliisque virtutibus, de ' peccatis, morum praecepta & disciplinamedemum in Tractatibus de Sacramentis in genere ac specie doctrinam Sacramentorum, quemadmodum iam nunc videre licebit.
Quemadmodum Ethnici a Iove, falsio Nm
mine, ita Theologi a Deo Vero, uno& Trino principium lacrae doctrinae sumunt. Ac primo quidem quum accedem tem ad Deum oporret eredere, quia es , uti locuitur Apostolus: existentia vero
10쪽
Dei non sit nobis nota per se, seu non
innotescat evidenter ex ipse terminorum convenientia absque omni probatione, diversias ineunt vias ad hanc demonstranodam ; pauci quidem a priora vel quasi
priori, ut vocant, sive per praedicatum aliquod Deo intrinsecum Entis optimi, necuserit, carentis omni imperfectione γα sed non satis feliciter ac firmo pede; quoniam Atheus negat suppositum, quod ratio optimi, necessarii, perfectissimi convenire possit alicui enti. Hinc plerique aposteriori seu ex ordinatissima mundi huius machina, mirabili symmetria & summe provida ejus gubernatione contra Atheos dein monstrant, omnino necessarium esse, ut exi. stat Ens quoddam supremum, a quo haec omnia tanquam primo fonte, auctore, ac conditore proficiscantur & gubernentur, quod Ens supremum Deum vocant; id quod confirmant ex omnium populorum ac nationum consensu, qui fallere
non potest, dicente Aristotele cl)r N ' mo omnes, omnes neminem, singuli singulos fallunt. Quapropter Dei existentia ab homine rationis compote, saltem per longius tempus, sine culpa ignorari haud potest. Nefas enim forea consentire Tubito