Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 9. De theologia scholastica, dogmatica

발행: 1762년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

64 Cap. VII. Oeconomia

Angelos Sodomam evertisse, Lothum ab incendio liherasse, Angelum allocutum esse Agarem: Hominem paullo minus ab Angelis minoratum esse, Tobiae itineris ducem se praebuistis Angelum, dixisse Christum: Angelos videre faciem Patris fui. Non minus certum est ex eadem Scriptura, exstitisse eiusmodi homines, quibus adsistebant mali Angeli, ut Ene gumenos, Praestigiatores. Universim dicum tur Angeli esse sub antia inte inuales incorporea, ac natura sua immortales. Nec de his dubitare fas est homini Catholico post Lateranense Concilium, sub Innocentio III. celebratum, atque definiens : cu) Deus sua omnipotenti virtute, simul initio temporis, utramque de nihilo eondidit creaturam, spiritualem corpoream, Angelicam scilicet mundanam, quasi communem ex eorpore te spiritueonstitutam. Jam vero inquirunt Theologi in naturam Angelorum, ostenclyntque eos non esse praeditos corpore, sed puros spiritus, contra quam opinati sunt Platonici,& quidam ex antiquis Patribus, aetherea aut ex elementis composita iis codipora tribuentibus. Inquirunt etiam simonio in cognitionem Angelorum, quae latis. ω cap. firmiter.

32쪽

Iatissime patet, non tamen ad secreta CO clium se se extendit, quum ex una parte

Scriptura horum notitiam soli Deo propriam tribuat, & Christo tanquam indicium & argumentum suae divinitatis: ex altera quivis alius Angelus & homo suorum actuum dominium habeat, ac ius secreti, ne videlicet arcana cordis sui,

actusque liberi queant ab alio inspici,

quae res alias magna foret servitus, &perniciosa humano generi. Nimirum cubvis dicere licet e Secretum meum mihi; si non Deus pro arbitrio suo ac supremo dominio ejusmodi arcana cuidam Αngelo aut homini revelara velit. Porro modum loquendi investigant, quum licet lingua S auribus careant, sacra tamen Scriptura diversis locis Angelos cum Deo, inter se, ac cum hominibus loquentes introducat. Cum Deo loqui dicuntur eo fere modo, quo nos, nempe ordinando conceptus & desideria sua ad Deum; cum hominibus vel formando voces in

aere, vel commovendo phantasmata, g

suibus oriuntur certae cognitiones: intere vero de qua re quomodo fiat, praecipua quaestio est Angelos loqui docent communiter Theologi per actum voluntatis, quo Angelus loquens vult suos actus uotos csse alteri Λngelo, qui audiens

33쪽

66 Cap. VII. Oeconomia

diens dicitur: posito autem hoc consen su Deus ut auctor naturae vel ipse Α gelus loquens si secundum locum sit praesens in Angelo audiente producit vel excitat species, quae repraesentant voluntatem seu actum directivum Angeli loquentis , vel immediate ipsum actum , quem loquens Angelus vult manifestare. Credunt enim hunc & loquendi & audiendi modum esse idioma dignum natura Angelica pure spirituali, esse universale, servire ad locutionem liberam S secretam, esse aptum, ut cum uno vel pluribus, quantumvis distent, colloquium instituatur.

Gravior est quaestio de lapsu Angelo. rum. D. Augustinus cx) Deum inquit Mordinasse Angelorum se hominum vitam, ut in ea prius ostenderet, quid post liaberum arbitrium, deinde quid pollet fui

gratia beneficium. Unde concludunt Theologi I. Angelos non fuisse creatos in beatitudine supernaturali, sed naturali

tantum. 2. Omnes Angelos tam bonos

quam malos fuisse creatos in gratia ha-hituali sanctificante. 3. Angelos bonos Vere fuisse promeritos suam beatitudinem: malos a0 Lib. de erere'. ει grat.

34쪽

los vero ea excidisse sua culpa. Viam autem Angelorum ita vocant Theologitempus ad merendum vel demerendum Angelis concessum non admodum diuturnum fuisse satis convenit inter Doctores aquam diu autem durarit haec via, oppido discrepant. Verior & expeditior sente tia esse videtur, quae totum negotium

sic ait fuisse transactum, ut in primo instanti per inst3ns autem Angelicum

non tam tempus, quam operatio Angeli

intelligitur ut in primo inquam instanti

Omnes Angeli creati in gratia meruerintheatitudinem supernaturalem; Angeli vero honi aliquamdiu perseverantes in eodem merito denique in secundo instanti adsecuti sint heatitudinem; mali vero dum priores illi meritum Continuarent, mox in secundo instanti peccaverint, & demum in tertio damnati fuerint, ac intermino infelici viae suae constiterint. Jam ero peccatum Luciferi, rebellium Amgelorum velut Ducis supremi, in super-hia constituunt plerique Theologorum, cuius superbiae obiectum erat adfectatio similitudinis cum Deo, ut insinuat Isaias

Propheta y ), Detracta es ad inferos

35쪽

68 Cap. VII. Oeconomia

isti mo, dum scilicet ab aliena gratia

pendere noluit, sed se solo beatus esse voluit, statuendo ex amore inordinato excellentiae suae pro fine ultimo heatit dinem naturalem propriis viribus obtinemdam , & avertendo se a beatitudine supernaturali, cuius consecutionem ut quaereret, praeceptum illi erat, sed nonnisi ex viribus gratiae per actus magnae

demissionis & subjectionis, inter quos admodum probabile , fuisse submissionem Christo in Carne venturo exhibendam. Poena Vero, quae tantum scelus evestigio sequebatur, erat ignis inferni, dicente Scriptura cZ . Discedite a me m Iedicti in ignem . . . qui paratus es Di bolo Angelis ejus. Sed qua ration. Angeli mali, utpote Spiritus, ab igne hoc, quem corporeum eise SS. Patres tradunt, & ratio suadet, qua inquam ratione torqueri possint, res est, quae ipsis Theologorum ingenia torquet, his ad apprehensionem quandam daemonibus immissam, qua crederent se ab igne to queri, aliis ad speciem impressam, qua de igne tanquam instrumento irae divinae semper cogitare cogerentur, confugien tibus , rursum aliis per alligationem ad ignem poenam hanc OAplicantibus e

36쪽

Theologiae Scholasticae. 469

praestantissimi Doctores censent, Angelos malos torqueri ab igne inferni, ita ut hic Per potentiam, quam Obedientialem vocant, elevatus producat qualitatem spiritualem, quae cum proportione afficiat &cruciet daemones, uti qualitas urens res corporeas, afficit & cruciat animam corpori unitam.

q. IV. Tractatus de Incarnatione. LXXVII.

Dost divinae majestatis in Deo uno, &tribus Personis, atque AngeliS tanquam ministris ejus relucentis contemplationem merito sequitur incarnatio divini Verbi, illud divinae sapientiae ac honi alis mysterium altillimum, dei erga homines amoris pignus certissimum, lalutis humani generis ac totius spei nostrae fons ac fundamentum. Variis ad significandum hoc mysterium vocabulis usi sunt SS. Patros. Hilariu S corporatio. nem, Augustmus Mixturam admirabilem, NaZiangenus cum graeci S Patrihus Oeconomiam Verbi, Damascenus inhvmanatio.

37쪽

ψ o Cap. VII. Oeconomia

sime Incarnationem vocant, Voce derivatae Verbis Evangelistae ca) Verbum caro factum es. Est autem Incarnatio ad mentem Ecclesiae ac SS. Patrum Gio h po- satira Verbi divini cum natura humana. vel ut alii loquuntur et Assis tio natura humana facta a Verbo in unitate persona. Illius possibilitas quemadmodum cognosci potest lumine fidei, neutiquam naturali, Ita impossibilitas ostendi nequit. Nam si potest natura divina esse una in tribus personis in mysterio Trinitatis, quare

non poterit una persiona esse in duabus naturis in mysterio Incarnationis Hanc autem Incarnationem factam esse contra Judaeos ostenditur tum ex oraculo Jacobi

Tatriarchae bb: Non auferetur sceptrum de Puda, Dux de femore ejus, donec Veniat, qui mittendus es, Er ipse erit

exspectatro gentium. tum ex Vaticinio

Danieli facto c): Septuaginta hebdomades videlicet anni abbreviati sunt ξ c. ut deleatur iniquitas, γ adducatur justitia sempiterna . . . , pos hebdomades fera.

ginta duas occidetur Christus γ non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Quae omnia fuisse ad amussim impleta multis ac manifestis argumentis ostendunt Theologi. Incarnationis ita descriptae termi-

nulli

38쪽

Theologiae Schol isticae. 47s

nus est Christus seu suppositum theandricum, quo nomine in Ecclesia Catholica imtelligitur hypostasis seu persona verbi diu, ni, in duabus naturis divina & humana ita subsistens , ut unica persona divina quumst, verus tamen Deus & homo existat, non confusione aliqua utriusque naturae, neque conversione divinitatis in carnem, vel contra; sed assumptione humanitatis in Deum, ut loquitur Symbolum S. Atha, nasii. Est igitur Christus non metaphorice solum & improprie, ut Sociniani blasphemant, sed vere Deus, ac proprie talis, eiusdem cum Patre divino substan. tiae, uti Concilium Nicaenum adversus Arium definivit. Idem Christus est verus

homo, vero Corpore eiusdem cum nostro rationis ac materiae, non phantastico aut

coelesti, quale assinxerunt illi Simon m gus, Appollinaris, aliique haeretici, veraque anima, quam lmpie negarunt Ariani, praeditust Neque humanitas ipsius, prius quam a Verbo assumeretur, iam exstitit,

luemadmodum Nestorius & Eutyches omniabant, ille a Synodo Ephesina, hie

a Chalcedonensi damnatus. Porro coniderant in hoc Incarnationis mysterio Theo- Iogi admirabilem illam unionem, quam lupostaticam vocant, & communius docent, eam eta modum substantialem rea.

39쪽

47- op. VII. . oeconomia

liter distinctum ab utroque extremo, sc licet a Verbo Divino, & natura humana, ita ut illud unionem solum terminet, non vero in se recipiat, nec ab ea perfici

tur aut immutetur et natura vero humana secundum partes tam essentiales quam imtegrantes adsumpta fuerit, uti explicat D. Damascenus d) Totus me totum ashmpsit, γ totus toti uultus es. Atque haec unis, quae intercedit inter Verbum& humanitatem, non est extrinseca tam tum, adinctiva, & moralis, qualem docuit Nestorius, sed vere intrinseca &physica; & quidem hypostatica, sive ita

unitate personae facta, ex quo deducitur contra hunc ipsum Nestorium, B. Virginem vere dici & esse Deiparam: neque facta est in unitate naturae, prout Eutyches contendit. Quare Catholici omnes profitentur, duas esse in Christo naturas, quin etiam duos intellectus, duas voluntates, duaS Operationes, quemadmodum Concilium Generale VI. contra Mono thelitas definiviti ex qua naturae uir u Mque in eadem hypostasi conjunctione oriis tur aliqua in Christo idiomatum communicatio, id est, proprietatum seu attributorum divinorum S humanorum mutua praedicatio, ita ut vere dici possit rDeus d Lib. 3. c. a.

40쪽

Theologiae Sebolasticae. ψ73

Deus es homo, homo es Deus: Deus es

mortalis, homo immortalis r Deus es

passus, mortuus ero. intellige in loquendo de hoc Deo, de hoc homine, scilicet Christo, quamvis dici nequeat in ab racto: humanitas es divinitas, dis vinitas es pasia, mortua γα

LXXVIII.

Ab explicata Incarnationis possibilitate, existentia, & modo transferunt se Theologi ad illius necessitatem, caussamque finalem, & meritoriam explanandam. Equidem nullam in Deo necestitatem, nec antecedentem ponendae Incarnationis agnoscunt, neque ex suppositione mundi Creati, uti volebat Lullus, aut elevationis ad statum supernaturalem, vel etiam redemptionis humanae. Multi sunt, inquit Augustinus, aut dicunt, non poterat aliter Sapientia Dei liberare hominem, ni susciperet hominem. Necessitatem tamen fuisse fatentur, posito quod Deus voluerit non aliter hominem redimere nisi secundum omnem iustitiae rigorem, ac condignam satisfactionem exigere. Nulla enim pura Creatura satisfacere potest pro ullo peccato mortali, an neque pro veniali, in utramque partem disceptatur nec illius remissionem mereri,

SEARCH

MENU NAVIGATION