Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 9. De theologia scholastica, dogmatica

발행: 1762년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

4 Cip. VII. Oeconomia

lio m dicenti: esse gentes sis immanitate ineratas, apud quas nulla sit Deorum δε-

licio. Stabilita vero Dei existentia ad finiendam, vel potius explicandam ejus essentiam progrediuntur. Licet enim Anastasius Synaita n scite pronunciaverit: Deus es definitio definitionum, cum omnes desulat, ipse a nemine definiri potes, nihilominus Theologi cum Auctore quaestionum Veteris ac novi Testamenti cob dicamus aliquid aiunt de Dei essentia, quod licet impar sit, tamen ex aliqua ratione eonvenit iis, qua deo digna videntur.

Quare hanc aliqui eorum in Cumulo Omnium perfectionum divinarum sitam esse contendunt, dicente Deo ipso ad Mosen, interrogantem quis esset, aut quod nomen illi Z Ego sum, qui sum. Sic dices Aliis Israel; qui es, misit me ad vos p).

Contra alii, & forte melius ad Dialecticae regulas, quae in omni definitione genus& differentiam requirunt, dei essentiam in una sola persectione, quae tamen caeterarum omnium radix est, constituunt, brevissime dicentes: Deum esse Ens a se. quibus paucis vocibus comprehendi exbstimant omnes perfectiones, quas supremum hoc Ens & sibi & aliis communicat. Duplu m) Lib. de nat. Deor. n c p. a. οδ γου. ob QV . 1. p Exod. c. a.

12쪽

Theologiae Scholasticae. ψψ5

Duplicem vero divinarum perfectionum classem distinguunt Theologi, nimirum earum, quas Deo tribuentes aliquid negamus, seu dicimus quid Deus non sit, ut quum Deus appellatur unus, simplex, immensus, infinitus &c. & illarum, quibus aliquid adfirmamus seu dicimus, quid Deus sit, ut quum vocatur BonuS, S, piens , Justus, Sanctus &c. Inter negam tes perfectiones sunt I. Unitas, quam qui aufert a Deo , totam sane divinitatem seu siammi boni rationem auferre censiendus est e Simplicitas, quae omnium quarumcunque deinum partium compositionem excludit. Est enim Deus totum id, quod est: Ego sum, qui sium. III. In itas; quis enim terminos ponet illi, cujus magnitudinis non est Anis q).

IV. Immensitas, qua ubique praesens est, nec ullis locorum spatiis circumscriptus,

dicente Job r) Excelsior coelo est, quid

facies 8 profundior inferuo, Er unde cognosces t longior terra mensura ejus latior mari. V. AE ternitra, quam perfectionem Tertullianus Dei censum appellat. Quis enim alius inquit Dei census quam rete itas J quis alius aternitatis

satus, quam semper fuisse, ae futurum esse

13쪽

446 Cap. VII. Oeeonomia

esse ex prarogativa nullius initii-nullius Anis 8 VI. Immutabilitas ; nam ut Augustinus loquitur cf Deus nunquam

novus, nunquam vetus innovat Omnia . . . . spera mutat, non consilium e & Bomilus canit, immotusque manens dat cuncta moveri. Inter perfectiones divinas adfirmantes recensentur I. Omnipotentia, de

uua Callimachus apud Plutarchum ci , δε Deum nosi , scito illum pol omnia facere. & Tertullianus cu) Non enim vere Deus es qui quod vult, non potes. II. Bonitas : certe Augustinus x r ita proprium inquit es Deo, quod bonus es, ut a quodam compellatus ipse filius Dei,

eum audiret, Magi er bone . . . res mderet : quid me interroEas de bono s nemo bonus, nis unus Deus. Quod quid aliud es dicere , quam si me bonum vis appellare, intellige γ Deum. III. Providentia , qua attingit a me usque ad em fortiter, rinponit omnia suavia

ter cy). quaeque in magnis seque ac in parvis est maxima, & ita curat singula, ut omnibus sit intenta. IV. Misericoridia. est enim Deus miserator miser,cors , patiens Er multa misericordia g).

V. e. q. cu) L. T. contra Marci n. e. XI.

14쪽

Theologiae Scholasticae. MI

& misericordia Dei plena es terra ca .

V. Sapientia, cognolcens Omnia per altissimas caussas. Non enim, ut S. Dionysius loquitur b ex rebus ipsis discens novit eas divina mens , sed ex se ipsa,

secundum caussiam, omnium scientiam θ' essentiam prahabet, cre ante comprehendit. VI. Veritas, nescia falli & fallere, omnemque in se veritatem Complectens ruo sum via, veritas, ae vita. VII. distas, de qua memoratus Dionysius c rSanctitas est, tit more nosero loquar, ab omni scelere libera, D' omnino perfecta,Er omni ex parte immaculata puritas rtalis autem maxime convenit Deo ,

mensura es totius θ' ipsius sanctitatis. Hinc Psalmista Regius d) Pusius Dominus in omnibus viis fuis, γ Sanctus in omnibus operibus suis. VIII. Pustitia;

est enim Deus remunerator honorum,& vindex malorum, unicuique reddens fecundum opera eius. Quare S. Dionysius pronunciavit eb et Pusilia Dei celebritur ut omnibus ea, quae meritis cujusque eonveniunt, disribuens, D' congruentem naturam γ pulchritudinem, θ' ordinemo' dispostionem . . . cuique determinans. Hasca Psalm. 32. b De Nom. e. 7. c u d. c. I a. d) Psalm. 14 . e

15쪽

4 8 Cap. VII. Oeconomia

Has aliasque Dei persectiones, earumque

arcana Theologi tum Scripturae ac P trum testimoniis, tum lumine naturae notis argumentis illustrant non solum adcommonstrandam Dei magnificentiam, dc ad ideas summo Deo algnas hominum animis implantandas , verum etiam ad debellandos tam ethnicorum quam haereticorum falsas de divinis persectionibus

opiniones, quales nunquam defuerunt.

Quippe unitatem Dei impugnarunt gemtiles & idolorum cultores, qui Numinum turmam & polytheismum invexerunt in orbem et Valentinus, Marcion, Cerdo, Manes, unde Manichaei, Trithejtat. Simplicitatem Stoici, Antropomorphitae, Manichaei, & Spinosia. Asinitatem Pagani, Sociniani. Immensitatem Valentiniani, Gnostici, Manichaei, maldenses, Soc, niani. Immutabilitatem quidam Stoicorum, & Origenistarum. Omnipotentiam Marcion, Manichaei, Saturniliani, He miani, Seleuciani. Bonitatem ac Sanctitatem Luciferiani, Celsius, Calvinus. Providentiam Epicurus, Democritus, Gnosiici Gigantes hi fuerunt, & Encelades, qui coelum expugnare, ac Deum ipsum

e throno essentiae, ac persectionum suarum avita possessione deturbare conabantur, sed omnes demum fulmine tacti perie

16쪽

Theologiae Scholasticae. μ9

rierunt. Caetera perfectiones hucusque recensiitae, quas Attributa Dei vocant Theologi , re ipsa nec inter se, nec abessentia divina distingui docent, sed solum formaliter, seu ratione nostra, quamvis eas distinguendi fundamentum praebeat ipse periectio summa essentiae divinae, utpote quae longe pluribus rerum creatarum perfectionibus re ipsia inter sedistinctis aequivalet, ita ut nos eas, quum

unico conceptu nequeamus, per plures exprimere cogamur.

LXXI. A Deo ita in se S persectionibus 2Is

constituto ad eius intellectum & voluntatem altius rimandam se se transs runt, quae duo amplissimum disputationibus gravissimis campum aperiunt. Et quidem quantum adtinet ad divinum imtellectum, persectissimam in Deo rerum omnium scientiam existere demonstrant,

dicente S. Cyrillo D Deum omnia scire

docente nullo, ac pra oculis habere nuda aperta, simulque enumerant quinqua illius dotes ac praerogativas, quarum prima est , quod sit simplex; eadem enim in Deo res est cognitio & intellectus, quum nullam compositionem patiatur Ens

17쪽

q5o Cap. VII. Oeconomia simplicissimum; & quidquid in Deo est,

ipse Deus sit. Altera, quod nunquam nova sit. nam ab aeterno novit Deus, quid facere potest, & quidquid in tempore facturus erat. Tertia, quod sit e , pers successionis, quum simplici intuitu

omnia comprehendat, non transeundo ab una cognitione ad alteram , nec a noto

ad ignotum, quemadmodum imbecilli nostro intellectui accidere solet. Quarta quod nullis indigeat ad quascunque reSintelligendas speciebus, quoniam omnia

teste D. Joanne g in eo vita fimi, id

est, omnium rerum vivas perfectissimas. que ideas in se habeat, immo ipse sit viva idea omnium rerum. siuinta demum, quod sit certa, infinita, aeterna, immutabilis, quoniam uti essentia Dei, ita &scientia, quae eadem cum illa res, nullius defectus capax est, nec ullis aut loci , aut temporis, aut vicissitudinis ci cum scripta limitibus. Quamvis autem

in Deo, ut dictum est , una sit & simplicissima scientia, qua omnia possibilia,

Praeterita, praesentia, futura simul & χἀ mel ab aeterno velut oculo irretorto intuetur , humanae tamen mentis imbecillitas unius rei simplicissimae multis dive sisque vocibus & modis eXplicandae, ae per

18쪽

Theologiae Scholasticae. 51

per signa rationis, ut Vocant, dividenis dae necess1tatem Theologis imposuit. Hinc primo quidem eam partiti sunt in scire.

tiam Amplieis intelligentia, qua possibilia , ct in scientiam visonis, qua absolute futura cognoscit Deus. Quoniam vero alia sunt, quae sub conditione ac libere futura dicuntur, nec istorum ce

ta scientia Deo negari possit, post L. dovicum Molinam etiam tertia scientiae divinae species accessit, scilicet scientia media , ideo sic dicta, quoniam hinc albquid de scientia simplicis intelligentiae, illinc aliquid etiam de scientia visionis participat, Haec scientia media magno cum strepitu impugnata, & errorum Pelagii ac Massiliensium accusata, nunquam tamen, etiam post accuratissimum ex men Romae coram Pontificibus instit, tum, expugnata fuit, sed potius confirmata. Praecipualis, eaque Thomisticam inter & Societatis scholam in eo versatur, in quo medio res contingentes iub conis ditione futuras, praecipue liberas, Deus Cognoscat. Prior assignat familiare sibi ac famosum pradeterminans decretum e Posterior hoc fieri posse negat sine libe tatis dispendio, quum illa, quae Deus decernit ab aeterno, quin praevideat, quid creatura libera sit actura, & in quam

19쪽

43 et Cap. VIL Oeconomia

partem se determinatura sit, necess1tate quadam fiant, c& quidem tali, quae nec impediri nec evitari potest humanae libertati oppido fatali. Hinc docet, restum possibiles, tum absolute futuras, tum etiam contingentes sub conditione futuistas de liberis sermo est a Deo videri absque alio medio in se ipsis, videlicet per scientiam mediam , licet absolute futura etiam videat in decreto ad scientiam hanc suo modo consequenter undo etiam scientiam visionis causi am rerum esse negat. Nec enim ideo, quia Deus

videt, hoc fit, sed quia hoc fit, ideo Deus videt, quod axioma est S. Anselmi, quo contra Calvini sophisma defenditur li

LXXII. Post Dei scientiam probe perpensam,

ad voluntatem ejusdem vestigandam progre iuntur Theologi. Esse in Deo voluntatem proprie diciam, qua in res alias tendit eas amore prosequendo, in alias vero aversando illas camotis tamen procul iis, quae nostram voluntatem eiusque actiones ut plurimum comitantur & inficiunt, adsectionibus V. g. odii, irae, Cupiditatis &c. quaque circa diVersias res liberrime ordinat, disponit, atque decernit e

20쪽

rati hanc inquam in Deo esse volunta. tem e SS. Literis clare ostendunt contra Ahaillardum, miclestium, aliosque. Αa vero ad dφςernendas actiones hominum liberas dirigatur voluntas divina a scientia visionis, an vero a scientia simplicis

intelligentiae ac media , rursum lis est imter scholam Thomisticam, S Societatis inegat enim posterior schola haec, prius fieri posse absque libertatis eversione, quoniam & scientia visionis est in Deo necessaria secundum systema Tnomisticum utpote caussa omnium rerum, , & si haec nulla praecedente scientia media impedιri aut evitari queat, necessario post se

trahit actionem humanam. o Porro de actibus divinae voluntatis contingentibus

eadem ratio est de actibus intellectus an nihil praeter Dei Voluntatem dicant, di solum per diversum secundum ratio'

cem nostram tendendi modum, an per x

aliquid quod foris adveniat, & compleat illos, explicari debeant, subtilissimω est

Controversia. Non minor est circa D creta divina, quorum varia considerant

Theologi: absolutum, couditionatum, prinde limum, colutivum libertatis , se m suum , applicativum omnipotentia ad Amuuaneum concursum, determinativum ad individuum. Verior esse videtur illu- BIBLIOTH. DOMEaT.LIu.XII. G s Luna

SEARCH

MENU NAVIGATION