Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 9. De theologia scholastica, dogmatica

발행: 1762년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

mens fuit omnium. Juvat heic quaedam praemittere, quorum iam in libro de Rhetorica circa eloquentiam lacram memini e Non pauci erant, que quum de sermonis ac styli genere in explicandis rebus altissi. mis ac divinis adhibendo dissererent, omnem ornatui ac dictionis munditiei viam

interclusam volebant i alii vero non tam Ornatum quam nimium ejus studium, &verborum phaleras ac lenocinia procul amandari debere censuerunt. Quod tum maxime agebant Patres Antiquiores, quam do pro sacris Literis pugnabant contra Gentiles , vitio vertentes Christianis imcultum sermonem, quem in iis deprehendebant, quum libri Platonis, Aristotelis, Senecae, Philonis aliorumque, quos ipsi circumferebant, copiosis ac eleganter clerebus etiam suminis ac divinis essent Conscripti. Ita Celsium magno supercillo contemnentem sacros Codices, iisque ante ponentem Graecorum scripta, ingenti eruditionis adparatu superbientia, refellit Origenes a , multisque ostendit, de industria id factum a Scriptoribus Canonicis, ne in gratiam doctoruin hominum duntuxat eos exarasse viderentur, nulla rudium S plebejorum habita ratione, ac si hos tanquam profanos humilis conditio a ver-

422쪽

Critice Theologiea. 85s

hi divini intelligentia longiss1me remoVeret, quum tamen illius fructus ad omnes pertineat. Hinc b) ait: Sub tenui contempta locutione latentem esse arcanorum Iplendorem dogmatum, adeo ut quas Maurum habeamus in vasis fictitibus, ut luceat fultimstas virtutis dei r nec a nobis hominibus esse credatur. Ita Petrus Danaianus cc vivacitatem inquit sententi mrum sermo ex industria cultus evacuat, dictorum vim splendor elaborataes enerbat. Ita quoque Gregorius M. d) Mundi sipientes cum veritate rerum careant , aliud se esse quam sint verborum composition, bus quasi superductis coloribus mentium tur. At contra doctrina sapientias e prindicatione pulchra est, pura Peritate conspicua et nec aliud se per fallaciam pratendit exterius, ae aliud reservat interius: neque in dictis suis pulchra videri appetit nitore sermonis, sed integritate

veritatis. Brevius Augustio us eandem sententiam complexus est, dum ait: Mundanis scriptoribus tota cura de verbis es e nostris de rebus. Memorabile circa rem hanc est factum , quod in Concilio Nicaeno I. contigit. Quum enim eloquentissi- b T. Plibe. c Opust. 6. c. 38.

I ii a

423쪽

tiss1mus lai temporis & doctissimus Tria phillius Episcopus textum illum Marci e et Tolle grabbatum tuum politiore nonnihil sermone produxisset, dicendor Tolle humilem lectum tuum, sanctissimus senecio, Cypri Episcopus Spiridion gravissimis his verbis eum reprehendit e Time melior es illo nimirum Christo qui dixit grauatum, ut ejus verbis uti dedigneris p Contra non desunt Patres alii ex antiquis, qui sacram doctrinam non volunt ridem esse Virginem superbe comtam,t ad superstitiosiae cuiusdam elegantiae speciem exornatam, sed modeste cultam, religiose nitidam, & maiestate quadam ful- ζnxem Μatronam, unde Cyrillus palam e diserte ait c f): Non eum elegantiam

in dogmaticis sententiis repudiat, vel tun- quam adulterinam rediicit Eccle astea no-sra doctrina. Hieronymus quoque licecipsi nimis quam par erat Ciceronianum fuisse caro steterit quum Magnus, Orator Romanus, ex ipso quaesivisset, cur ita opusculis suis saecularium literarum inter dum poneret exempla, & candorem Ecclesiae ethnicorum sordibus pollueret ita

respondit S. Doctor g): ,, Exemplo id

is se facere Moysis & Prophetarum, in is quibus quaedam assumta sunt de gemis lilium s. DLa.ὼDan. O is Vist. ad Magnum.

424쪽

Critire Theologica. 837

,, tilium libris r Salomonem in exordiois Proverbiorum commonere, ut intelis ligamus sermones prudentiae, versu- D tiasque Verborum, parabolas, & oh- ,, scurum sermonem, dicta sapientum, &D aenigmata, quae proprie Dialecticorum se & Philosophorum sunt. . Deinde Paulbis tum commemorat, qui non semel Poe- M tarum abusus est versibus, ut EpimenL,, dis, Menandri, & Arati. Demum Chri. stianorum Scriptorum atque Ecclesiae M Doctorum catalogum producit bendiis longum, qui omnes & eloquentissime is dicunt, & in tantum Philosophorum is doctrinis atque sententiis suos referc, D unt libros, ut nescias, quid in illis pri- mum admirari debeas, eruditionem ,, saeculi, an scientiam Scripturarum. is Huic affine testimonium est, quod pradihel Lactantius ch), Circumlinatur, ait, modo poculum coelesti melle sapientia, ut absist ab imprudentibuι amara remedia ne inensisne potari, dum illiciens prima dulcedo acerbitatem sivoris Uperi sub

p ratextu suavitatis occultat. Ita in utramque parcem pro temporum, morum, comtroversiarum diversitate ac condit1one loquuntur Ρatres. Ego ut mentem meam

425쪽

hoc in negotio aperiam , sic existimor

Grammaticae ac eloquentiae culturam ea

temperie adhibendam esse ab illo , qui si cram profitetur doctrinam , ut semper meminerit simul, se Theologum esse. Hinc de sacris arcanisque loquens rebus sermo nis splendorem non affectet, neque pro fanae ac elatae cujusdam eloquentiae Cime. lia in Sancta Sanctorum inserat, ne haz ratione tam sublimis scientiae majestatem levitatis nota & labe aspergat et nec tamen vel sordes amet, vel stoica severitate neglectum sermonis ubique sectandum sibi persuadeat, sed modesto simplicique cultu quodam & ornatu utatur, plusque de sententiarum gravitate, quam de Verborum acumine sit solicitus e pro rerum quoque ac persionarum, quibus loquimur, vel de quibus scribimus, Varietate variamdus est stylus. Hinc omnino discrimen fieri oportere censeo, & aliud sermonis genus adhibendum estis, quum in scholis e cathedra TheoIogicae quaestiones tyrOnibus proponuntur: aliud quum hoc praesertim seculo libri aliaeve lucubrationes doctae in orbis literati theatrum producuntur. Prius si fiat, scholastico rigori est aliquid indulgendum, nec defugienda sunt vocabula Doctorum & Patrum antiquin Tum consuetudine trita di quasi civitate

donam

426쪽

donata, quum experientia doceat, & venatoribus & opificibus impune licere propriis sibi vocibus uti, quas terminos recrunicos , seu artis adpellant e posterius si contingat, ornatus quoque ac sententi rum & verborum delectus accedat oportet, quamdiu aliud necessitas vel mantis sesta utilitas non suadeat. Dicet ergo Theo- Iogus absque crimine ac poena non solum

Esentiam, Existentiam, Relationem, AL stentiam, Incarnationem, & huiusmodi

alia priscis usitata , verum etiam Ens, Entitatem, Formalem rationem, Propri tatem personalem, siuidditatem, & si quae sunt similia, ita tamen, ut nonnisi necessitate id suadente, ut dixi, agat, quae tunc vel maxime locum habere Videtur, quum aliae Voces aut sententiae ad manus non sint, queis vel brevius vel clarius, vel elegantius, vel menti Patrum ac Doctorum conformius, aut seque significanterres vocibus illis ac- sententiis subjectae exprimi possunt ac declarari. Quippe ut praeclare ait Augustinus, melius es, ut nos reprehendant Grammatici, quam ut non intelligant populi.

Iil CXXXVII.

427쪽

CXXXVII. Quarta & Quinta classis est Criticorum

di Novatorum. Ut de prima dicam aliquid, sunt Criticorum e numero alii, qui nobilissima hac scientia, quam vel non imtelligunt, , vel ea certe abutuntur, quasi Socratis pollio se involvunt, ac in publicum prodeuntes magni nominis famam aucupantur. Hi Patrum aliquot sentemtias, & excerptas ex historia Ecclesiastica

controversias in utramque partem agitR-tas, vel omnino ex auctoribus haereticis

haustas, quas isti in Theologiam Schol

sticam evomunt, calumnias & criminationes fideliter memoriae mandant, in hominum literatorum coetibus producunt, RCItentidem repetunt, obvios quoSque, Vbros etiam caeteroquin doctos velut aegn,

matibus suis Sphynges aggrediuntur, Rosi forte Oedipum non inveniant, mire glOxiantur, seque ipsos circumspiciunt quasi aureae aetatis Theologos, & nobiliore mintallo fusos sapientiae Procerest quod si v xo in homines solida doctrina Theologica Instructos incidant, ubi ratiocinando age dum est, ad unius alteriusve syllogismi insultum corrugant frontem, fluctuant, di pene in sicco merguntur. Non dissiteor, nobilissimam artem esse Criticam, . modo

428쪽

modo non sutor procedat ultra crepidam. In primam statim regulam Critices impinis gunt huiusmodi, quae statuit, non nisi, ma- Iuro consilio, probe perspectis utrinquo fundamentis, nova veteribus & vetera novis rite prius comparando, & quaenam horum plus valeant, disicutiendo ferendam Crisin ac censuram; quod qui homines isti faciant, aut facere possint, supernarum rerum notitia leviss1me tincti, plurimis in. tenti, per libros crabronum instar muta tis continuo stationibus grassantes, sane

non dispicio. Alii e Criticorum classe sunt, qui grandi supercilio, & sibi soli sapientes Theologiam Scholasticam reipu-hlicae parum utilem, si non omnino ninxiam & sibi & aliis persuadere conantur δeam dialecticis litibus & rixis nunquam

finiendis plenam, ut aiunt, aVersantur cane peius & angue; demum eruditionis omnis expertem, & solum rebus sublimi. hus ac reconditis speculandis aurium te. nus immersam esse conqueruntur: & hi plerumque sunt ex eorum hominum grege, quos D. Paullus animales vocat, & de quihus pronunciare non dubitat ci)r Animmtis autem homo non percipit ea, qua sunt

Spiritus Dei: stultιtia enim es tui, non

Hi s

429쪽

Cap. IX.

potest intelligere, quia diritui liter exa

minatur. Cuperent hi nimirum, ut Theologia quae in scholis traditur cidem iudicium ferunt censores isti de aliis scientiis ad vanam quandam animi oblectationem, S sermonis eruditi condimentum serviat, parum soliciti, ut semper praesto sint in Republica Christiana homines, qui solida rerum divinarum & ad mores fidelium informandos perdinentium doctrina in scholis imbuti tum Religionis nostrae dogmata docte proponant, apte explicent, & in ovium sibi creditarum animis sarta tecta

conservent, tum adversuS ingruentes uno

dique haeresum insidias fortiter defendant ac tueantur. Agnoscant quaeso Viri Catholici, quid agant, his praesertim perbculosis temporibus r. nimirum tacite Cum haereticis conspirant: qui lupos illos 2Eχ-pi imitantur; hi quum bellum ovibus imferre decrevissent, paullo ante vehemem ter iis suadebant, ut canes procul a se amandarent, tanquam animalia latratu suo ac morsibus quietem publicam turbantia , quo consilio non utique quietem ovibus, sed sibi oves in praedam quaerebant. Philistaeos quoque imitantur, qui devictis olim GaDaonitis sedulo cautum esse volebant, uti sacra testatur Scriptura k , ne

faber

430쪽

Critice Theologiea. 863

faber ferrarius inveniretur in omni ferra Israel, ne forte facerent Hebrai gladium, Ianoeam,minveniretur censu in die praelii. Id ipsum profecto agunt Sectaris et Caenes a grege arcere student, ut amoto Custode in Christi ovile impune possint saevire: gladios S lanceas e manibus Cathol

corum eXtorquere conantur, ut inermes

securius invadere ac opprimere queant et nempe Theologis de armis theologicis, fortissimo illo contra hostes praesidio Ecclesiam exuere adlaborant. Et quid Catholici ad haec ξ Res deplorandat eo pervem tum est Criticorum ejusmodi dicteriis &cavillationibus' perpetuis, ut pauci, qui tamen ad officia & dignitates Ecclesiasticaseo meliores, quo pinguiores adspirant, in quibus constituti Ecclesiae disciplinam, doctrinam, & fidem defendere deberent, seque murum pro Domo Dei opponere, ut inquam pauci Theologicis studiis sese impendant,& his operam dare vix non probro sibi d. Cant, Contenti doctrinae aliquid e Iure Canonico, eaque quae potius Ecclesiastica historia, quam Theologia nominari meis retur, disciplina delibasse. Ita fit, ut non raro negligantur, quae non intelliguntur et damnentur quae sena sunt, quae insecta, absolvantur: & si Concilium aut Synodus ad opprimendam in cunis nascentem quam-

Diuitiatio by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION