Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 9. De theologia scholastica, dogmatica

발행: 1762년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

condiendos esse cibos, qui adponantur di scipulis r tum quoque enitendum esse iis Praesertim, qui ad Ecclesiasticas olim digni. tates de officia publica adspirant, ut hoc sacrae doctrinae cimelium sibi comparent, quum in tali munere constituti non solum Ecclesiae Dei ac fidei munimentum, sed

etiam ornamentum esse debeant. Unum

adhuc silentio praeterire nec possum nec Volo, quo pulcherrimum ac firmissimum Theologiae Scholasticae cum Dogmatica foedus & consortium clarissime demonstrari potest. Indicta postremis Ecclesiae temporibus sacrosancta Synodo Tridentina, in qua sane nihil circa fidei, morum ac disciplinae Ecclesiasticae doctrinam praetermissum fuit, indicta inquam hac Synodo cin Ieberrima vocati etiam ad eam, missique luerunt Summi Pontificis ac Patrum coninsensu & voluntate ex omnibus Europae Cartholicae provinciis & resnis Theologi Scholastici, viri praestantissimi, ac multis iam in Academica palaestra lauris & palmis in

fgnes. Horum munus erat in eo orbis

Catholici theatro, ut singulas fidei comtroversias quaestiones unitis viribus, maturoque consilio prius discuterent, antequam de iis ad sacrorum Judicum Senatum delatis quidquam decideretur: quivis autem illorum ad firmandam suam sententiam, quam

412쪽

quam quisque amplexus est, in medium proferre iustus est argumenta e Sacris Scripturis, ex Apostolicis Traditionibus, ex antiquioribus Conciliis, e sanctis Patribus, e Constitutionibus Pontificum, atque E clesiast per seculorum ordinem disciplina& consensu expromta, id quod summa fide ac industria, singularique eruditionis di scientiae commendatione fecerunt, ita ut teste oriandino co in Concilio isto, quum Theologorum unus Jacobus Lalnius S. I. is erat febri alternante labo. raret, quo die hominem febris tenebat,

tota synodus vacare consuesceret. tanta

erat in praestantiss1mo isthoc doctissimorum virorum doetu scholae Theologorum veneratio, immo pene necessitas. Mirum profecto, si Τheologia Scholastica omnis propemodum eruditionis & historicae notitiae expers est, plena vero contentionum

Dialecticarum & inutilium quaestionum imirum inquam, quod gravillimum totius Ecclesiae negotium, & praecipua fidet Chri. stianae dogmata discutiendi, ponderandi, explicandi, illustrandique cura Theologis Scholasticis commissa fuerit. Sed aliud aequius longe ac felictui sapientissimorum Paerum & Pontificum de his erat iud,

. cium.

Illin s

413쪽

8 6 Cip. M.

Cium. non enim ignorabant, Theologum vere Scholasticum eundem esse quoque Dogmaticam. LInde etiam celeberrimus ille Theologus, Dominicus Sotus Ord. Praed. fortissimis argumentis eodem in Concilio evicit, na S. Scripturae praelectio cathedrae Theologicae, quam Speculativam vocant, praeferretur, uti refert Card.

. g II. Querelae injustae.

inactenus de querelis iustis r nunc ubi de iniustis, quibus Theologia premitur, disserendi locus est, quinque hominum in eam insurgentium classes distinguo. Prima est heterodoxorum, qui uti Ecclesiae Catholicae, ita & Theologiae hostes aperta fronte se profitentur. Nam armis a Theologia speculatrice ac litigiosa depromtis toties profligati eam diris omnibus devovent, & nobile hoc pugnam di vincendique genus mille calumniis , stomatibus, & dicteriis tum apud suos, tum quod dolendum , apud Orthodoxos quoque Obscurare conantur, eo consilio,

414쪽

ut eliminatis hisce fortissimis rei Catholicae praesidiis impune in religionis visceragrassari queant. Testis hac in re Oinni exceptione maior esse potest Lutherias, qui non prius Ecclesiae quam Theologiae, cuius tamen Doctorem antea se professus est, hellum indixit. Hic in epistola, quam ad D. Jodo cum Et senacensem e coenobio Erlardensi dedit an. Is I 8. Ita loquitur:

Ego jimpliciter credo , quod impossibile sit, Ecclesiam reformari posse, nisi tum

ritus Canones Decretales, Scholasica Theologia, Milosophia, Logica, uti nunc b

bentur , γ eradirentur ae alia Itudia imsituantur , atque in ea sententia adeo proceri, ut quotidie Deum rogem, quat tenus id statim faciat. mictemus scholas nostras Cainitica caseras lupanaria idem Lutherus ς' conventus Mosolatria Calvinus, scholasticam vero Theologiam negorium perambulans in tenebris Kemnitius, profanam Er Parisiis natam, qua Evangelium obscuravit, En Mem extinxit adpellat Melanchion e Wittenberis genses in Saxonia insigne facinus, & ab orbe literato detestandum ediderunt, quod refero Surius is Appendice ad Nauclerum. quippe an. Isao. Scholasticae Theologiae libros, quotquot inVenire poterant, feretro inclusos instar funeris ad mediam ur

415쪽

8 8 Cap. IX.

bis plateam detulerunt sequentibus Min, stris, & Ossicium Defunctorum per ludi.,hrium canentibus, tandemque in ardem tem injecerunt rogum, sacram simul dominam in cineres daturi, ignorantes immen, quot quamque praeclari phoenices theologici ex his cineribus essent prodit ri. Eadem hac in parte sentiendi nocem

dique libido fuit Jansenio Iprensi , quidum quaerit, unde origo corruptelae in Theologiam introductae respondet hanc a D. Thoma aliisque Scholastieis manasse:& t Scholasticam Theologiam adpellat

Sapientiam verbi, qua evacuatur crux Chrissi. Eni quam praeclaros sequantur duces Catholicorum nonnulli, qui cum Iupis haereticis ululantes sacram hanc doctrinam in scholis tradi solitam vili pendere , criminari, ac modis omnibus perse- 'eat non verentur. Horum perfidis con tibus jure merito licet opponere hominis ut ut Acatholici Francisci Stancari testimonium, & quod Petro Lombardo Theologorum scholasticorum Antesignano et gium concinnat his verbis cu) r Hus umiet unus Petrus Lombardus, quam centum Lutheri, ducenti Melaniatones, trecenti Bullim o L. p. de Hares Ping. e. 23. u L. 4e

Trinit. Η mediat. apud meratiam Sontum.

416쪽

Eullingeri, =uadringenti Petri Mart res, quingenti Calvini, qui omnes δε inmortario contunderentur, non exprimer

tur una uncia vera Theologia. Quin ipse Lutherus, licet teste uilenhergio conis suestus sit, sinceram Evangelii doctrinam in Ecclesia prorsus obscuratam Philosophiae quadam eluvione, idque Theologorum Scholasticorum turba , vi tamen veritatis compulsus , & sibimet contradicere iam adsuetus in haec verha erupit t

Altera classis est hominum, nimis quam par est 'profanorum, qui rebus terrenis immersi ad ea, quae supra nos sunt, elinetari vel nolunt, vel non possunt. Naturae arcana sedulo quidem rimantur, aerem ignemque in statera ponderant, intuentur quid Incolae Iovis lunaeque agant, divinant multa, pauca demonstrant. Atque hoc studium curasque suas, quibus diu noctuque naturae scrutandae spoliandaeque insudant , immensis extollunt en-comiis i hanc solam disciplinam homine libero dignam praedicant, reliquas omnes spernunt. Quid Deus intelligat & velit, qua ratione Verbum caro factum fuerit, an Spiritus S. a Patre simul ac Filio procedat, quid & quomodo gratia divina in homine operatur, eumque iustum faciat,

Diuitiatio by Corale

417쪽

85o Cap. IX.

qualis sit praesentia Christi sub Eucharistiae

speciebus &c. aliasque de quibus disceptant Theologi , rerum supernarum Veritates tanquam vanas, inutiles, & vix non

superstitiosas grandi supercilio aspernantur. Non equidem horum studia & labores damno, quin & vehementer proborsubiecit enim Deus mundum disputationi hominum. Illud autem reprehensione dignum existimo, quod succenseant vel omnino insultare audeant iis , qui supra naturae vires ingenio eluctantes divinarum rerum , fidei mysteriorum , aliorumque coelestium arcanorum contemplationi siese impendunt, & Scripturae oraculis, Patrum doctrina, Conciliorum decretis, E clesiae placitis in consilium vocatis eruere conantur, quae latent, ex iis quae patent. Profecto si homine dignus labor est, minimarum rerum , elementorum , herbarum, animalium, quin & metallorum ac lapidum naturam indagare, ubi saepe quo plura sciuntur, eo plura ignorantur e an Dei naturam & perfectiones, Angelorum. indolem, gratiae dotes, abdita mysteriorum coelestium scrutari, & quantum humana mens adsequi potest, in medium proferre, an hoc crimini detur, vel per clitum credatur tempus, quod rerum adeo sublimium notitiae, impenditur, dum in

lucro

418쪽

Critice Theologica. 851

Iucro ponitur illud , quod infimarum indagini & velut muscarum venationi, doctaeque ignorantiae tribuitur De hac res divinas contemplante scientia Bethlemicae specus incola D. Hieronymus, iam olim

pronunciavit x) r Quid bac voluptate imeundius 8 qui cibi, qua mella fiunt dulciora , quam Dei scire prudentiam , in abdita ejus intrare , sensim creatoris inspisere , sermones Domini Dei tui, qui ab hujus mundi sapientibus deridetur, plenos docere uepientia upiritati J Illustrio.

re adhuc encomto illam extollit Diadoctus Photices Episcopus y . Omnia dona Dei, inquit, sunt valde bona, omnium bonorum causa, sed nullam ita cor nostrum insammat, ae illud ad amandum bonitatem ejus excitat, ut donisu Theologia; cum enim sit foetus matutinus gratia Dei, prima etiam dona largitur anima. Priamum enim facit, ut libenter ac jucunde

omnes vita hujus amicitias contemnamus ;vt qui pro cupiditatibus fluxis divitias verbi Dea majores quam dici potes, habeamus. Deinde mentem nosram igne naturam mutante colivsrat: unde consor

419쪽

832 Cap. IX.

bus Amiles Deo inreremur, D' Πα giri sermones diserte canerentur. Omis nium vero disertissimus est in commendanda Theologiae, praelartim scholasticae, disciplina Hypponensis Praesul August, lnus g his verbis: Ea, nimirum Theologia ris saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritum, defenditur, roboratur. Qua scientia non pollent fideles plurimi , quamvis polleant Me plurimum. Aliud e I enim Hire tam tummodo , quod homo credere debeat propter adipsendam vitam beatam, qua nom, nisi interna es: aliud autem scire, quemadmodum hoc ipsum γ piis opituletur,

contra impios defendatur &c. Quapropter asserere non dubito, quanto antisma corpuS, coelum terram, gratia natiram intervallo superat , tanto Theologicum studium scientias quascunque naturales post se relinquere. Memor esse Veis lim profanum hoc genus hominum illius, quod Poeta canit tPronaque cum spectent animalia eare

eerram s

os homini sublime dedit, coelumque

euerim , erector ad Adera tulere sul

tus,

CXXXVI.

420쪽

crillae Theologica. CXXXVI.

Ad tertiam classem accedo hominum caeteroquin eruditorum, S politorum, quos Grammaticos adpellare fas est. Hos offendere potissimum solet ea, quae in scholis comparet Theologia , rustico ut alunt cultu, multaque barberie foedata, omni sermonis latini nitore destituta, plenaque rugis inconditarum phrasium ac vocum, ut non tam nobilis cujusdam matronae, quam vetulae trivialis speciem praeseserat: Quid enim sibi volunt voces istae reinentia, sub Hentia, incarnatio Sc. rem liter, formaliter, concretive &c. quae inter Scythas potius & in Ponto natae vudentur, quam in Latio ξ Argumenta quae adserunt hi scholae Doctores, plerumquo jejuna sunt & insipida e haec obtrudunt nausieanti stomacho velut estas omni sale ac condimento carentes. Ita fit, ut insulso & plene barbaro dicendi genere imbuti severiorum disciplinarum in Academiis alumni fere omnem sermonis Latini et gantiam exuant, quam tanto in Gymn siis studio, & per tot annos improbo lain hore sunt consecuti. His ut satisfaciam Grammaticorum querelis, illud prius examini subjiciendum, quid hac in re jud

carint Patres antiqui r non enim eadem BIBLIOTH. DOMsT. LIB. XIL Ii i mens

SEARCH

MENU NAVIGATION