Natalis Marii Cimaliae Antiquitates Venusinae tribus libris explicatae. Asculanensium antiquitates. Et Dauniae Apuliaeque veteris geographia

발행: 1757년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

9 nales suisse, ac Romae Decemviros stlitibus iudican. dis . Nec enim dissentit Duoviros juridicundo fuisse, & insuper Quinquennales . Romae enim

erant Praetores, erant etiam Decemviri, quorum numerum quantum Imperatores adauxerint , non

est ut dicam . Ennium autem Maximum , quem aedilitatem ex nostro lapide egisse apparet, Ennii Bassi fratrem putamus. Ceterum Enniorum aliud Venusiae superest monumentum Basso etiam sorte positum , Iuriis dicundo enim m. notatum cernimus , & Quinquennalitatem insuper adjectam. piget scire integram effossam ἐπιγρατόν fuisse , & maximam ex eo partem Venusinos fabros excidisse, ut extruendo

aedificio accomodarent s77). IX. DEC. QVINQ. VS. P. F. MAXIMUS ENNI A P. F. .... MAXIMA SIBI ET VOLTIAE

.... C. F. SE ATRI. P. C. Duoviros vero Venusae aediles suisse, praeis rerquam quod abunde Ennii monumentum ostendit, clarius tamen evincitur ex altero Catiniano Maximo , Claudiae Tribulis , monumento posito a Lucio

Paccio Priseo , Lucii Filio , qui AEdilitatem gesserat,& Quaesturam , cui additam munerum curationem vides. qua in re a Romanis duaestoribus Venusinos dissimiles cernis: Romae enim munera cura runt primo Reges, deinde Consules , postremo AEdiles, ac demum imperii summa in unum colinlata, Imperatores. Ad aedilitatem Uero ut reis

deam , ait Festus 78): aedilis initio dictus

112쪽

se est Magistratus , qui aedium non tantum sacra. rum, ted etiam privatarum curam gerebat . ,, Postea hoc nomen ad Magistratus translatum, , est. Dictus est autem aedilis , quod facile ad , , eum plebi aditus esset . Ex quibus verbis ju dicandi potestatem .Edilibus Romae datam patet.. Edilibus vero diversum Venusiae jus fuit, vias enim sternendi iis curae suerunt, quibus cetera huis jus rei munera addita existimo . 79). L. PACCIVS L. F.

PRISCVS AID IIVIR. Q. CVR. MUNER. CATINIAN . . CL. MAXIMO.

Cum igitur Paccio Quaestori munerum curaistio fuit, vides quam nimis audacter, ex eo quod Romae munera curarunt aediles, putaverit, ac scripserit Otto , . Edilibus etiam in Coloniis publica munera curae fuisse. Insequens marmor num Venusinis 2Edilibus tribuendum, vel Romanis, diu dubium me tenuit, at cum Verba postremae lineae perpendiusem , Venusinis omnino addicendum sum ratus s8M.

C. FLAMINIUS GALLUS. AEDVIAM . ET CREPIDNOB . HONOREM . STR .

113쪽

ya . . .

posuit. Si Flaminius Romae aedilis sui siet, in ex

trema linea ex sententia Senatus, non ex decreto notatum fuisse oporteret : admirationem tamen praebet aedilem sine duumviratus nota scriptum videre , cum in omnibus Venusiae monumentis adisiecta semper inspicitur. Omnia haec tamen accuratius ponderabimus, ἐπιγραφει sententiam aperiemus, cum de Appia via nobis inciderit 1 ermo. Alterum interea vide, lapidis fragmentum a quodam aedile Kaesoni Battio forte positi 8 I).Κ. BATTIO . SE OR . HVIR. AED. P. At duoviratus, quod summum diximus suisse munus, tria supersunt Venusiae monumenta, quorum prius Cajum sorte, Nonium Publii filium , & L. Glitum Duoviros Decurionum sentenis

tia murum s Urbis puta ) reficiundum curasse testatur s8 et):

.... NON IUS . P. F. L. GLITUSIjVIR D. D. S. MVRVM. R. C. Duumviratus honor ceteris Magistratibus praestasse Vulpianus est testis 83). Decuriones in albo, , ita scriptos esse oportet, ut lege municipali, , praecipitur: sed si lex cessat , tunc dignitates is erunt spectandae, ut scribantur eo ordine , quo,, quisque eorum maximo honore in municipiose functus est, puta, qui Duumviratum gesserunt, ,, si hic honor praecellat, & inter Duumvirales

. . t Dan

114쪽

is antiquissimus quisque prior is: deinde hi qui

se secundum post: Duumviratum honore in Repu-- blica functi lunt: post eos , qui tertio, & dei nis, , ceps Consules , sunt qui putant, eos dictos

fui sie, Vulpiani potissimum loco inducti s 84) .

is Cum quidam legationis causa absens, filium, , haeredem institutum non potuisse jubere adire , se in provincia agentem : Divus Pius rescripsit se Consulibus subvenire ei oportere mortuo filio , ,, eo quod Reipublicae causa aberat M. Nullam Diuus Ρius expeditionem obiit, ita ut, cum Roma abesset, Consulibus rescribere potuerit s83), ac inde de Duoviris cujusdam Coloniae, vel Civitatis alterius dictum ibi quidam putant, qua ratione Hotomannus Consulentibus pro Consulibus ibi legenis dum censet f86J. Scipio vero Gentilis qui Duo-

viros, Consules etiam dictos tenet , Vocem Coninsulibus retinendam censet. Attamen utrumque eris

rasse mihi est sententia, licet enim Antoninus nullas peregisset expeditiones, raro tamen Romae moratus est. Iulii Capitolini sunt verba. Spe- cies imperatorias superfluas , & praedia vendiis dit : & in suis propriis fundisivixit varie, ac M pro temporibus: nec ullas expeditiones obiit, se nisi quod ad Agros suos profectus est ad Cam- , , pani m , dicens fravem esse provincialibus co- , , mitatum principis etiam nimis parci . Cum igitur saepe ipse Roma abesset. Romani Consules, dum ipse in Campania forte degeret, eum consuluere, ipseque eis rescripsit. Reliqua Lati norum scriptorum, loca quibus Duo viri Consules dicti probantur, cum ab aliis Eruditis enixe rein

sellantur , libenter ego missa iacio 87) . At

115쪽

equidem irascor Everardo , qui veterem hanc opinionem jam usque ab summis excogitatam viis ris, novis s ut ipse loquitur ) argumentis firmare conatur . & primum Campanos Duoviros , Consules a Tullio s88) dictos ostendit ex his verabis . ,, Seplasia meherese, ut dici audiebam, te,, ut primum adspexit, Campanum Consulem reis pudiaVit ,, . cuperem sane, ut paullo attentius Otto Ciceronis perlegisset verba , quae quidem

oratoris sunt, non vero historici: earum sentenissam tamen , ut aperiam admonendum duco: cum

Caesar Capuam Coloniam deduxisset, Duoviros primum creavit Pisonem, de quo Ciceroni sermo est, & Gn. Pompeum Magnum : Piso horribilem subhorridumque aspectum , hirsutas comas, prolixamque affectabat barbam; hinc Tullius ait, S plasiarios cum eum viderunt, repudiasse; in comparandis enim unguentis Piso nihil impenderet. At Tullius idem aperte Pisonem Duumviratum Capuae gessisse testatur his verbis s89), vestiis tus alpere nostra hac purpura plebeja, ac peneis iusta , catillo ita horrido, ut Capuae, in sua ,, ipse tum imaginis formandae causa, Duumvira. is tum sterebat, Seplasiam sublaturus Videretur is . Et quidem Campanorum Civitas, dum libertates gebatur, nec Duovir , nec Consules sane habuit , at unicum summum habuit Magistratum,

rui Mediastuticus, dictus est po), sive Med-

ixtuticus , uti Festus tradit. Libertate vero aismissa , & in Praefecturae conditionem redacta, nec Mediastutici, nee Duoviri ad Campanam accesserunt Rempublicam . Cum demum autem Colonia deducta

in a M. Bruto, Duoviros ab ipso institutos, Pra

116쪽

tores Campani vocarunt, annum Coloniae deductae a suis Praetoribus demonstrantes ; audi ipsum Tullium in Campanos loquentem. 9 I),, Et quoniam se Bruti , atque illius temporis feci mentionem , ,, commemorabo id, quod egomet vidi , cum se venissem Capuam, Coloniam deductam L. Conisse sidio , & Sexto Saltio, quemadmodum ipsi lo- quebantur, Praetoribus : ut intelligatis , quano tam locus ipse afferat superbiam ς quae paucis,, diebus, quibus illo Colonia deducta fuit , perisse spici , atque intelligi potuit. Nam primum id ,, quod dixi , cum ceteris in Coloniis Duumviri se appellentur, hi se Praetores appallari volebant is

verum a Romanis jussi sunt , summos eorum Magistratus Duoviros appellare : testantur omnes

Campani prisci lapides, & Tullius ipse , cum

Duo viros summos Campanorum Magistratus saepe saepius nominat. Ecquis erit in Romanis rebus tam novus , qui Capua Consulem alterum a Romanis postulasse ignoret λ hine est hac in re vigiles magis oportuisse Romanos esse , ne Campanorum indulgerent superbiae . De Campanorum arrogantia, cum Duumviros a Romanis constitutos, Praetores appellarunt. audi quid Tullius ad Populum

Romanum dixerit. sρχ),, Nam primum id quod di-

Xi , cum ceteris in Coloniis Duumviri appel- lentur, hi se Praetores appellari volebant. qui- bus primus annus hanc cupiditatem attulisset, is nonne arbitramini paucis annis suisse CONSU- LUM nomen appetituros λ Deinde anteibant licto ,, res , non cum bacillis , sed , ut hic Praetoribus an- ieeunt, cun fascibus duobus. erant hostiae majores, , in sero constitutae, quae ab his Praetoribus de tri-

117쪽

,, bunali, scut a bonis Consulibus de consili sena, , tentia probatis, ad prmonem , & ad tibicinem, , immolabantur . Iam vero vultum Considii viisse dere , ferendum Vix erat: quem hominem , ut , , grandi macie torridum, Romae contemptum , ,, abjectum Videbamus , hunc Capuae Campano supercilio, ac regio spiritu cum videremus , se Magios , Blossios mihi videbar illos videre, se ac Iubellios . Iam vero qui metus erat tunica is torum illorum i & in Albana, & Seplasia quar, , concursatio percontantium quid praetor edixissetλ, , ubi coenaret quid enuntiasset λ vides nunc si

Campanos , eorum Duo Uiros Consules vocare,

Pati poterant Romani l Verum his praetermissis Tullius idem in Pisonem ait, si Campani Septa sarii Gabinium vidissent , qui comptis capillis ,& madentibus cincinnorum fimbriis , & fluentibus , cerussatisque buccis incedebat , satim eorum auumorum agnovissent s93) : igitur Duumvir summus Capuae Magistratus Vocabatur , non Vero Consul; & ita tenenda sunt Tullii verba, quoties Pisonem Campanum vocat Consulem et ceterum dici etiam poterit, ideo Tullium Consulem Pisonem vocasse, quod nempe post Duumviratum C Puae adeptum , Consul Romae factus sit. Ottonis columen alter est Plinius, qui libro

septimo ait se . s94) Est & L. Fulvius inter insignias, exempla , Tusculanorum rebellantium Consul: ,, eodemque honore cum transisset , exornatuS

confestim a Populo Romano : qui solus eodem, , anno , quo fuerat hostis , Romae triumphavit ex iis, quorum Consul fuerat o. Acta quidem res esset, si Plinii hic locus staret: Verum quam foede

118쪽

scede corruptus nobis hic provenit, non est ut dicam ; & primum L. Fulvius Romae Consul fuit anno CDXXXII, ut Livii sequamur rationem jcum de Tusculanis jam actum esset: deinde cum Tusculanis praecedenti anno nunquam praelium fuit,

ut victi in triumphum deduci possent: Livius enim ait sys), M. Flavium Tr. plebis tulisse ad Populum,

ut in Tusculanos animadverteretur, quorum ope

ac consilio Veliterni, Privernatesque populo Romano bellum fecissent. Populus Tusculanus cum conjugibus , ac liberis Romam venit: ea multitudo, veste mutata , & specie reorum , tribules omnes ciriscuit , genibus se omnium advolvens : plus itaque misericordia ad poenae veniam impetrandam , quam causa ad crimen purgandum valuit. Tribules omnes praeter Polliam antiquarunt legem . Pollite sententia fuit , puberes Verberatos necari : conjuges , liberosque sub corona , lege belli , venire , memoriamque ejus irae Tusculanis in poenae tam atrocis auctores mansisse

ad patrum aetatem , dum Livius historias scripsit, constabat; nec quemquam serme ex Pollia tribu candidatum Papiriam ferre solitum . Hoc actum C. Sulpicio , Q. Aimilio Cos , anno scilicet Urbis CDXXXI,

ante quam Cos. creatus L. Fulvius esset: quonam

igitur pacto de Tusculanis Fulvius triumphum egit λ Ac demum dum Fulvius Cos. esset, hellum cum Samnitibus suit, in quos Cor. Arvina dictator processit, ut tradit Livius , qui sententiam respuit putantium hoc anno a Coss. bellatum fuisse spo). Ceterum si Coss. hoc anno in Apuliam, & in Samnium profecti sunt, uti Capitolinae perhibent tabulae, de Apulis, Samnitibusque solum trium. phatum ex iis accipimus, non vero de Tuscula.

119쪽

ss . . nis. Vide igitur, quot se Isitates contineant, quae Plinio meo tribuuntur verba: earum , nec unam

saltem adversus est Orto, qui nescio in quem confugiet , ut Duumviros suos Consules appellatos etiam fuisse ostendat, cum Ciceronis, & Plinii deficient testimonia. Ceterum Duumviros , ut reliquos etiam Coloniarum Magistratus toga praetexta usos& cum ea cremari fuisse solitos apud Livium sy ) L. Valerius Tribunus Plebis de abroganda lege Oppia adversus M. Porcium dicens,, fatetur: Purpura viri utemur, praetextati in Ma- ,, gistratibus , in Sacerdotiis laberi nostri prae- ,, textis purpura togis utentur : Municipiisque, hic ,, Romae infimo genere Magistris vicorum , togae, ,, praetextae habendae jus permittemus, nec id , se ut vivi solum habeant tantum insigne , sedis etiam , ut cum eo crementur mortui: sceminis ,, dumtaxat purpurae usum interdicemus . Miror equidem cur Otto s98ὶ dixerit. At tene- bras nobis hic offundit Iuvenalis, ubi Umbri- tium Aruspicem inducit, de Italiae oppidis diacentem Sat. III. U. I77.

AEqualis habitus illi e , smilemque videbis Orchestram , & populum , & clari velamen honoria Suffciunt tunicae summis aedilibus albae . Eccet idem omnibus gestamen tribuit ' non tois, , 8am , multo minus praetextam , sed tunicam , habitum vilissimum , & servilem , honoris 2Edilitii velamen appellat. Vir summus Marcus Vel serus lib. V. Rer. Aug. Vind. pag. 27O. existimabat poetam tunicas generatim dixisse

120쪽

se pro veste. Ferrarius tunicas aedilium albas in se terpetratur candidas & recenter lotas, lib. III. se de re vest. cap. Io. & lib. II. Elesti cap. 9. Sed non expediunt me ab hoc nodo: aequa-- lem enim habitum in municipiis facit Iuvena-- lis , & vix est, ut cretata ambitio hiantes du- ,, Xerit municipales, nec de alia veste, quam deis tunica erat sermo, , . Verum bona tua venia , mi Otto, obscurus tam tibi Iuvenalis videtur, ut trium paginarum commentario indigeas, ut ejus sensum aperias : hercle non oportebat tot Latinos scriptores adire, ut Iuvenalis veram cognosceres sententiam : ego paucis te expediam , & diffundentur, quas tibi effundit Iuvenalis tenebras , integrum lege Iuvenalis locum Sat. III. v. ITI.

Pars magna Italiae est, si verum admittimus, in quo Nemo togam sumit, nisi mortuus: ipsa dierum Festorum herboso colitur si quando theatro Maiestas, tandemque redit ad pulpita notum Exodium, cum personae pallentis hiatum In gremio matris formidat rusticus infans raequales habitus illic, similesque videbis

.i Orchestram, & Populum: clari velamen honoris, Sussiciunt tunicae summis AEdilibus Albae . Heic ultra vires habitus nitor : heic aliquid plus Quam satis est : interdum aliena sumitur arca.

Evidens quidem est Poetam de corruptis Romanorum moribus hic loqui, qui saepius aliena utebantur arca, ut trium ulnarum toga per Urbis vias incederent: eosque sane objurgans , Municipales aediles exemplum proponit, qui licet praetextae jus haberent, tamen antiqua simplicitate vitam agentes, in theatris etiam, in quibus ma-N a. xima

SEARCH

MENU NAVIGATION