장음표시 사용
231쪽
De diuturniori libertate, ae potentia communione, paces Italia carum riuisatum post Imperium conflantini, siue pin aurum Romani Pontificis auctoritatem magis forente quam
X his, quae libro ptimo aperuimus , liquet,
Italicis Ciuitatibus numquam fuisse diu tu nam libertatem , quae in Populi totius, vel in optimatium praecipua gubernatione Pon tur ; idq. propter exterarum gentium frequentes irruptiones ; a quibus non modo latissimae regiones occupabantur, & sub imperium mittebantur, sed incolae priores omnibus bonis expoliabantur. ex quo deinde tot irruptiones cessauerunt, vltima enim
Gallorum fuit in Romani cuncta in Italia adduxerunt in potest tem suam: qui & ipsi, coloni js inductis, Populos antiquos sundis omnibus exuerunt: quin eos deleverunt, exceptis stre solis Liguribus, de Vmbris. atque hi maxime omnium libertatem rentinuerunt, sed Ligures in vicis habitasse usque ad tempor Stra' ut curis,ac Diodori Siculi, ex eorum libris discimus, Vmbros non ita.tradit enim Dionysius lib. r. fuisse iis Ciuitates, in quibus Crotona, quae Cortona deinde est vocata. Sed tam Liguribus, quam Vmbris , quae fuerit gubernandi ratio, nobis est ignotum, neque ullis est literis ad posteritatis memoriam commendatum . Sic etiam, quae Populorum quorundam, qui aliutae in Italiam venerunt,ac sedes in ea fixere,nobilissimasq. Uxbes,quibus latum fuerin Imperium, construxerunt,libertas extiterit, est altissimissilentij tenebris inuolutum, & in neutram partem potest aliquid a stirmari, siue in Regis alicuius aliquando peruenerint ditione, siue permanserint semper in sua potesatς, consilijq. publici re- sectione integra, & absoluta. At illud est certissimum, postquam Carolus Magnus a Pontifice accersitus Longobardos suis diti nibus in Gallia Cisalpina,quae Longobardia vocatur, spoliauit, plerosq. illius Populos in maxima libertate vixisse; quae qualis foret,his verbis Otho Frisingentis,qui ante annos fere quingentos vivebat,ita describit lib. 2. cap. 11. Libertatem tantopere asesectant, ut potestatis insolentiam fugiendo Consulum potiusquam Imperantium regantur arbitrio. cumque tres inter cos
232쪽
A ordines Capitaneorum Vauassorum, Plebis esse noscantur ad reprimendam superbiam , non de uno, sed de singulis praedicti
Consules eliguntur. neue ad dominandi libidinem prorumpant, singulis paene annis variantur . ex quo fit, ut tota illa terra Longobardiae) intra Ciuitates serine diuisa, singulae ad commane secum dioece sanos compulerint ; vixq. aliquis nobilis, vel vir magnus , tam magno ambitu inveniri queat, qui Ciuitatis suae non sequatur imperium. consueuerunt autem singuli singula territoria ex hac comminandi potestate comitatus suos appellare. ut etiam ad comprimendos vicinos materia non careant. inseriou ris conditionis iuuenes,vel quoslibet contemptibilium etia mechanicarum artium opifices, quos caeterae gentes ab hone ilioribus,& liberalioribus studijs tamquam pestem propellunt, ad militiae cingulum, vel dignitate gradus assumere non dedignantur. 'ex quo factum est,ut caeteris Orbis nota hoc verbum) Ciuitati bus diuitijs, & potentia praeemineant. Iuuantur ad hoc non s lum, ut dictum est, morum suorum industria, sed & Principum in transalpinis manere assuetorum absentia. Haec ille de Ciuit tibus Longobardorum. Ut sciamus,eas maxima ex parte liberas fuisse;in exiguis solitos agnoscere Imperatorum potestatem,Re-C gum ve, quos elegissent, quod etiam prope contingebat omnibus alijs Ciuitatibus, quae Pontificiae ditionis erant. En igitur,ut L gobardorum Ciuitates praecellerent cunctis alijs, quae in Orbe erant, diui ijs, & potentia, simulq. maximam libertatem possiderent: ex quo Carolus Magnus Longobardos eiecit anno 77 3. ut e Rheginone apparet. licet enim subiectae essent Imperatori in aliquibus, libertatem tamen in maximis retinebant, ut Sparta cum Regibus suis,ac magistratus ipsae creabant,& publico con silio gubernabantur. quod antequam Pontifex Romanus Carinium Magnum non accersuerat,haud euenit. permansere in hac
V libertate Longobardi usque ad illud tempus , quo Pontifices
Romani excesserunt I talia,& Auenionem commigrarunt per annos quingentos quinquaginta,& amplius: quod non facile reperies accidisse italiae ante aetatem Constantini. Sed haec a nobis haud numerentur inter maiora: illud praesta' is. tissimum,numquam fuisse Italiae tandiu liberas,ac tam potentes simul Ciuitates. suerunt potentiores, sed non tandiu liberae. Nam Venetiae semper omnino liberae fuerunt supra annos
iam mille ducentos, ac latissimo imperio potiuntur, quale post Romam nullum maius in Italia Icit Italico Regi, aut Ciuitati .
233쪽
Roma quide perquam latissimo est potita, sed in libertate haud bifuit , nisi ab exactis Regibus anno a 4.vsque ad Caesaris dictat ram 7o4. per annos quingentos quadraginta, atque ita non pedistitit in libertate tanto tempore, ut Venetorum mirabilis Resp. Nam quae italiae Ciuitas, si Roma demas, tot in Italia Regiones Dalmatia Illyrioq. quae Corcyrae, Cophaleniae, Zacyntho, Cre-Mq. insulas aequales obtinuit umquam post gentium dispersi rem Atqui aetate avorum nostrorum Venetijs multo latius imperium contingebat. Sed tamen haud curamus de praeteritis : depraesentibus agamus. quod si illae vellent antiquorum more in proelia mittere quoscumque armis serendis idonei forent ditioni suae subiecti, aut eorum maximam partem, an non supra decies centena mortalium possent armare λ . Illud etiam poterimus adijcere, ante aetatem Constantini nύ- quam fuisse Italiae tot, ac tam potentes, ac tandiu liberas simul Ciuitates. En Ccnua, cui paret non modo quidquid est ab Int milio usque ad spetiam, sed Corsica etiam, maiorumq. nostrorum memoria paruit Sardinia, paruerunt multae E Cycladibus Insulis, Theodosia in Taurica Chersoneso multaq. alia locata. An Here umquam simul in Italia duae Ciuitates tantae, ac tam longe imperitantes Quod si Genua vellet, quicumque militiae sunt apti, vel eorum max; mam partem, producere in aciem: Uan non supra sexcenta millia armatorum sub signis haberet &eadem tamen Genua plerumq. post exactos Longobardos in libertate permansi per annos fere octingentos, quamuis ad breue tempus aliquando fuerit adducta in aliquorum potestate. Nominentur ex Annalibus antiquis duae similes in Italia Ciuitates. Quid hic reseremus Florentiam, Pisas, Senas, Lucam quarum iliae tandiu libertatem sunt tutatae, ac late dominaba
tur, haec vero adhuc tutatur. l. . - - .
Neque in minoribus bonis reputandum nobis est, quod Italis omnibus tot fundi sint communes, qui Clericis, dum vivunt, assimantur, ut ex eorum fructibus vitam possint honeste tueri. Simile aliquid antea non scribitur in Italia mille ad utilitatem Prouincialium communem, cuiuscumque illi conditionis foret. De beneficijs, ut vocant, Ecclesiasticis loquor, quae Clericis conseruntur, perque egestas plurimorum subleuatur, dignitas familiarum nobilium conseruatur. Vt igitur tot hominibus benefiat, per Pontificias leges, Resigionemq. N pietatem,cura, eu
dim. ipsius,de eorum,qui ipsi obediunt, stabilita scimus enectu
234쪽
x Eodem resertur Episcoporum dignitas, quae nulli non, quamuis sit ortus ex humili loco, modo ut probatis moribus, ac me ratis , patet . Tantum sane bonum non fuit Italicis ante Pontificis Romani auctoritatem ad Italos adductam. Vidit hoc Iuli nus Imperator: iccirco, ut antiquas superstitiones restitueret, Antiuites earum in qualibet Ciuitate curauit honestari, & ampliari opibus,dignitate,atque omnibus rebus, quae possent auctoritatem conciliare, admirationem sacere , splendoremq austerer vi ex eius litteris ad Arsacium Galatiae Pontificem Luet, atque ijs, quae late resert Nicephorus lib. X. cap. XXI. & XXII. z Huς. etiam saciunt prouentus illi communes, qui seruiunt tot mortalium miserorum necessitatibus, & usibus piis, ut d tandis puellis nubilibus, quae egestate premuntur, mutuo dandis pecunijs , si quando Cives egent, neque habent quo confiigrant, ac pignoribus datis nummos accipiunt, quibus succurrant praesenti necessitati; aut bene fit aegrotis, qui satis de suo morbum curare haud possunt ob inopiam summam. ut omittamus perpetuos aliorum fundorum fructus ad expositos alendos , peregrinos excipiendos, ac pascendos aegros, quibus nulla est do- .,m , nulla res, curandos, parentibus orbos educandos. Quin rum sane nihil erat antiquis , & Italicis oppidis; nunc max o omnium bono adsunt. Iulianus Imperator haec transferre in suarum superstitionum sectatores est conatus: ut idem Nicephorus testatur , quo nobilitaret illas, ac promoueret. Quae sane onan ia per Pontificem Romanum, Pontificio'. procurata sunt : ac, si quis ea non magnilacit, vel maximum praesesert in genii stuporem , vel publicae utilitatis contemptum, & dianus eo supplicio foret, ut in huiusmodi aerumnas incideret .seriaci.
miseri s OpPrimeretur, ac disceret, quid sit illud: 'Non ignara mali, miseris succurrere disco . Atque hic ego non ago de aedifici js, quae ad hos suerint usiis excitata , sed de fructibus, ac reditibus amplis in idem contem butis, qui nulli erant ante amplificatam Pontificis Romam au
An non autem singulare erit illud bonum, diuinumq. in phimis, quod Italia post auctam Romani Potificis auctoritatem te.
Poribus pacatissimis fruitur, pacatissimis , inquam, si respicias: iri A a antiqua.
235쪽
antiqua quod ita esse, abunde explicauimus Iib. de Signis Ec- Aelesiae vigesimo, signo XC. Eo nos rei jcimus Lectorem, ne aga
De Lud a Pontificii Imperii potestate, o elux diu
NIMVERO torquet illud aliquos Italor
quod italiae non adsit Imperator, ut olim, qui tot Prouincijs dominetur, quod Romae desit ille Seuatus Imperatori adsidens,&, si quando ille voluisset, eum consilio iuuans ad tot Populorum gubernationem . Atqui post Nem luam nullus fere fuit Imperator Italici sanguinis , omnes exteri, ac plerumq. est eri, ac truculentissimi ut ostedimus, Pauci suere generis Italici, aut saltem e gente ciuiliori ,.& ad humanitatem nata, Zc insti tuta. Quin raro Imperatoresisti Romae morabantur, in expeditionibus bellicis semper occinpati erant. Quae cum verissima sint, & nunc Romanis, Italisq. est Imperator, & semper quodammodo fuit ab anno 3 o. usque ad aetatem nostram, qui se Romanorum vocaret an peratorem, Pontificeq. Romano. id dignitatis assequeretur post annum octingentesimum, & cum dignitate ius, quo magna Italiae pars ratione laudi illi pareret. Non fuere scilicet isti iam.diri in Ro .manos, & Italos, nec tot ac tantis eos Tributis onerauerunt exhauserunt, non coegere, ut, vellent, nollent, trali nomen militiae darent , & in bella procederent, non in Italia consederunt,. de eius viseera comederunt, non tam laia dominati sunt ..Et quidem , ne superiora acciderent, bene illud fuit. Haud negamus,. tam late non imperitasse; diutius tamen L & nihilominus haud anguste, ut nos ostendimus libris de Fortitudine bellica, deam- ιplitudine imperiorum Catholicorum. Quo circa usque ad Minmyllum Augustulum deiectum imperio anno Q;. fuere in Italia Imperatores post Constantinum per annos centum sexaginta quatuor. Inde Herulorum, & Ostrogothorum Reges usque ad s s a. post haec imperatores, qui Constantinopoli morabatur, ac Romanorum se vocabant Imperatores,magnamq. Italiae partem tenuerunt, caetera Longobardi. donec anno goo. Longobardis non longe antea depulsis, creatus est a Leone Papa Imperator
236쪽
A perator Romae & Italiae Carolus Magnus,leste Eginaribo, Ade-maro, Rheginone, qui latissime dominabatur, mus posteritate deficiente, Italici nonnulli hanc dignitatem, potestatemq. reti nuerunt Pontificis Romani beneficior denique anno s6a. Germaniae Rex Otho r. a Ioanne xx. creatus est Imperator, atque ex illo Germanici Reges amplissime olim dominantes Romae,& Italiae fuerunt Imperatores, Pontifice Romano eis hoc donante, ut Rhegino,.Marianus Scotus, Sigebertus, Urspergensis, alijq. tradunt-Quamuis igitur olim latius ferumque, non enim semper
B imperarunt Romani Imperatores ante Constantinum non tamen diutius, di tunc quidem, cum latius , simul etiam crudelius, & maximo Romae, 84 italiae malo, postea maiori Italiae bono. Id vero totum est a Romano Pontifice , ut per annos prope octingentos Imperatoria dignitas Romae, Italiaeq. attribu, ea steterita Quid , inquiet aliquis, ad meam dignitatem , si Gallicns, aut Germanicus Rex late imperitans, Romanorum sese Imperato. rem , Regemq. Italiae vocet Atqui, si ad Italiae dignitatem non pertinet hoc . quid conqueruntur aliqui moroli concidiste impe- C rium Romanum, neque nobis amplius impotenter, & crude lissime dominari Hadrianum Hispaniensem, Macrinum, Heli gabalum Syrum, Seuerum, caracallam q. Afros, Philtppos, Arabas, Maximinos Thracas, aut alia efferatissimarum gentili monstra, quae italiam, Romamq. miserrime laniarunt: quod si pra apertissime offendimus Est sane, quod pudeamus ista scelera tot annos italis dominata, & tamen adeo quidam praeposteri sunt, ut istos habuisse Reges non pudeat, doleant istos non regnare, conquerantur ab huiusmodi stris Italiam, Romamque, di orbem non lacerari, ac discerpi . V Italiae, Romaeq. decus est, habere per Pontificis Romani st dium, curamque, & potestatem, qui EGallis latissimas ditiones habuerix, e Germanis amplissime praefuerit,& tamen hoc maxime glorietur, quod se nominet Imperatorem Romanorum , Regemq. Italiae & ab alijs nominetur. Neque inane est hoc decus, atque umbratile. Tantae est maiestatis, ut, cui Romanus Pontifex fuerit largitus Imperatorium nomen, & dignitatem , is primas inter Christianos Reges, qui semper potentissimi fuerunt,& maximae apud omnes gentes exi-simationis, teneat in consessibus, consultationibus publicis, &Α a 1 alijs
237쪽
alijs rebus tractandis, expediendis , transigendis, maxima apud omnes fuerit auctoritate . quae si quis nihili facit, nihili sane videtur . An non enim plurimi cunctis in rebus est momenti, praecipuas in rebus mortabum partes habere Ecquando igitur ab Orbe condito sortita est hoc I talia, vel Roma, ut eius ullus Antistes potuerit umquam largiri tantam dignitatem, tantum decus Regi potentissimo in er potentissimos omnium Reges 3 ecquando potuit hoc largiri Rex ullus Imperator ve Romae, aut ItaI: ae s Hui, quantum sibi Roma tribuit, cum Nero, inspectante Populo Romano, Tyridati cor nam imposuit, eumq. Armeniae Regem declarauit Z neque tamen inter potentis,imos omnium Reges potentissimus ipse Rex primas ob id tenuit. Atqui Pontifex Romanus per annos fere septingentos multis Galliarum, multis Germaniae Regibus maximis dedit, ut primas haberent inter maximos Omnium Reges. Iccirco illud inter ornamenta Italiae, Romaeq. caelestia ponetur , & singulare bonum reputabitur, ut illi contigerit Pontifex Romanus , quem tantis honoribus coluerint imperatores amplissmi, & amplissimi omnium Reges, ut ad eius Pedes in in rem supplicum procubuerint. quod non aperuimus lib. Io. signo M. de signis Ecclesiae Dei fecisse cum Ioanne Pontifice Iustinum Imperatorem, cum Constantino Iustinianum, Pipinum vero Francorum Regem cum Stephano Secundo, cui Stratoris etiam voluit exhibere humile ministerium; Carolum Magnum cum Hadriano, Leone Tertio; Ludovicum Pium cum Sergio S cundo , & Nicolao Primo; Henricum Quartum cum Paschali Secundo, Frideri cum Primum cum Hadriano Quarto. at Ludovicus Franciae, Henricusq. Angliae Reges, cum scirent Al xandrum Tertium venire ad eos, obuiam progressi, Stiatorissimcti sunt ossicio, dextra leuaci. equi stenum tenuerunt. quod
etiam hoc nostro seculo ad illustre Christianae putatis documentum , de in Sedem Apostolicam reuerentia sedisse sertur non misenus religione pius quam bello inuictus Imperator Carolus V. quamuis notissimum sit cunctis, plurimos alios Reges idem secisse, Pontificumq. Pedes eosdem solitos osculari. Num tempus e tota antiquitate ullum proferri potest, quo Pontifici vili italico , vlli Imperatori, aut Regi, quid Italicos moror vlli Regi, Imperatorive quicumque umquam fuerit toto aevo, toto orbe, tot, ac tanti honores, a tot, ac tantis Imperatoribus,t α
238쪽
& Regibus fuerint dati,ut Pontifici illi,qui Romae Christi nomine Christi personam sustinens praesidet En, quibus gloriari Roma potest, quibus Italia, per Pontificem Romanum. Age vero, an non quotidie videmus, ubi creatus est Ponti sex Romanus, ad illum colendum, obedientiam illi praestandam venire Regum maximorum nomine Ligatos e tota Europa e de quorumnam Regum, Philippi verbi gratia secundi nostra xta. te , qui latissime omnium, quicumque umquam fuerint ab O bis fabricatione, dominetur; qui tertiam totius terrae partem
teneat imperio; Rodulphi II. Germaniae Boemiae, Hungariae Regis, & Imperatoris, Sigismundi Tertij, qui in Septentrione amplissimas omnium ditiones habet ; ut alios aliarum miti mus An hoc mquam Regi ulli, Imperatori ve haud dicam Romano, & Italico, sed cuiusuis gentis legitur contigisse λ Et hoc igitur habet Roma , & Italia a Pontifice Romano. Numquid hic finis λ An non ad colendum Pontificem Romanum iurandamq. illi, & praestandam obedientiam venere Legati Dauidis Atthiopum Regis ex ultima Africa , Q Principum
Mexicanorum e remotissimis Indiarum occidentalium Regnis ad Clementem VII. & ab extrema Africa rursus 'Manicongi Regis ad Iulium Secundum, nostraq. memoria e Iapone,
longissime posito Oriente Iaponensium Regum ad Gregorium XIII. Quid ego hic reseram Legatos ad eundem Pontificem Romanum missos ad idem a potentissimis Tartarorum Regibus ex Asia λ e quibus Cobitas 1 Cappadocia, Cilicia, Syriaq. domi-t natus est usque ad ultimos Seras: quam sane Imperi j magnitudinem nullus umquam Rex est assecutus ante ipsum in ulla Orbis parte . quod nos aperuimus libris de Fortitudine bellicae, , amplissimis, ac diuturnis Catholicorum Regnis, aduersus impia Macchiauelli scripta. Verum , dicet aliquis, Pontifex iste Summus, qui Romae praesidet, a Regibus huiusmodi, & Imperatoribus speciosos refert honores . nihil illi praeterea est potestatis. Atqui, ubi opus est, de viderit ille opus esse, Imperatores, ac Reges solio deiecit, alios eorum loco posuit. Sic Constantinus Papa abrogauit Occidentale imperium Philippico Imperatori anno 7 12. vi refert post Bedam Paulus Diaconus lib. 6. cap. xo. sub idem tempus, idem fecit Gregorius Secundus cum Lemne Isaurico, quod ab eodem notatur. Anno deinde II Zacham
239쪽
Zacharias Papa Chilpeticum Francorum Regem Regni admi- Anistratione summouit, ob inertiam, Pipinumq. creandum decreuit: quod Rhegino, & Ademarus scribui. Et, ne lingula peris sequamur , quae nos alibi complexi sumus tib XVI l. ligno s. de signis Ecclesiae Dei, Gregorius Septimus, ac sequentes Pontifices Imperatoria potestate exuerunt Henricum Tertium , Innocentius Tertius Othonem Quartum , Innocentius Quartus Frideri cum Secundum. Spoliatis autem substituti alij Imperatoriam dignitatem tenuerunt. Sic Innocentius Secundus Sanctium Portugalliae Regem loco mouit, alium sustici curauit, Gregorius autem decimus Imperii Constantinopolitani Iura Michaeli Palaeologo adiudicauit, alias abstulit. Sic alios alij regno deposuerunt, alijq. substituti. En itaque , ut speciosis honoribus duntaxat non contineatur Pontificia Maiestas Quid rnonne temporibus nostris Alexander Sextus Indiarum siue moriente, siue in Occidente positarum latissimas regiones, ac
denique tractus omnes terrarum, quaS circumfluit Oceanus,
de qui antiquis pervij non erant, diuisit inter Castellanos, ac Luntanos: & ex hac partitione sic virique sibi iura vindicarunt, ut, oborta controuersia de finibus imperil ampli ilimi illius praescripto sit iudicatum ; neque illi ad alia confugerent aut confugiendum fore assirmarent 3 Quo circa Potificia potestas apud Imperatores, ac Reges Christianos, qui ab aetate Conit tuu
non minus late semper omnes imperarunt, quam forent imperii Romani limites, non posita sint in umbris, & imagine tantum , sed in solida, & essicaci vi idante, aut auferente Imperia, regnaque opulentissima, de omnium maxima, oim in terrarum distribuens , ac partiens inter maximos omnium Principes, veluti inter filios suos. Quod sane bonum, quae sane praestantia numquam contigit Italiae, numquam Principi vili Italico, aut in Italia remanti. Quod erum Romanis hac in Te non euenit, nullis accivit. At hi regi ulli non abstulere, aut dedere vel toties,veismquam tantum terrarum, quantum Possidebant Hen. ricus Tertius, Otho Quartus, Fridericus Secundus, quibuS totus prope Septentrio , cum magM Italiae parte, obediebat rnumquam tam latas terrarum plaga iure suo partiti lunt inter ullos, quot, ac quantas Alexander Sextus Pontisex Romanus ;numquam Regnum florens ita, uti Galliarum, leguntur ait
ri uuidem dedisse, alteri vero abstulisse. Atqui hoc Ponti fori Romanus
240쪽
R Romanus egit, cuius opera superioribus annis Polonica regna Sigismundus Tertius pacifice tenet, cum de illis controuersia grauissima oborta ellet, & periculum foret, ne bella exitia iiDuma exardescerent, cognoscente tantam causam summa cum
maturitate ad hanc rem misso Hippolytio Aldobrandino, qui nunc eli Clemens octavus, a quo maxima Reip. Christianae bona expectamus . Numquid Romani tantas ulli Regiones in Europa iure suo addixerunt Z Idem porro factitarunt saepissime Romani Pontifices , huiusmodi litibus excitatis inter Principes de maximis Regnis, Boemico, Hungarico, Anglicano, Gallico, a Hispanico, Siculo, Neapolitano, italico Hierosolymitano ,&aliis, quae longum nimis Bret persequi omnia, di recensere. Et nunc quidem Gallicum Regnum nonne Pontificis Romani sentcntiam, vel resormidat, vel ex pectat Quid ,.an non illi tributa pendet, ac pependerunt ex antiquissimo tempore potentissima, ac remotissima Regna Ean non illi et am seudi iuro multa subiecta vel fuerunt, vel etiamniic sunt hMittamus Siculum, Neapolitanum, Sardum. talea fuisse omn-dimux alibi Lusitanicum,. Anglicum, Polonicum, Danicum, Bolemicum , Noruemcum , Hierosolymitanum, ligno octuag
e simo septimo de signis. Ecclesiae Dei. Noaeadem repetere hic Volumus: cum quiuis haec sibi videre possit Quod si quibus haec
iura Romanus. Pontifex remisit, obedientia sincera ac simplici contentus, non id minuit eius potestatem; quamuis. eam quidem diffugerint, quando illa in nummorum pensone non Collocetur. Certe tandiu tanta Romanis haud adsuerunt. Anno enim 8st. siue 47. Adelophus Angi iae Regnum Romanae Ecclesiae tributarium χcit ut scribit post alios Polydorus Virgilius, atque ita per annos septingetos tributum Rom aeno est hoc Pontifici persolutum, donec illud Henricus V II l. negauit. Inanis quidem nulla regio tam remota dedit hoc nomine aliquid huiusmodi per annos septingentos ante Constantinum.mibnus antiqua, ac diuturna sunt aliorum regnorum
Enimuero finibus hisce Romani Pontificis potestas haud coar. ctatur. Notissimum namq. est, ab ipso ordinari Episcopori quibus obediant longisiime positi Populi ad Austrum. Boteam, So--lla ortum, & occasum. &, qui ex his per alio& eliguntur, neces.se est ab ipso confirmari. Quocirca ex ultimis Mesopotan , Persidisq. finibus, ex Armenia, & Media veniunt, mittaintque,
qui accipiant ab ipso plenam potestatem, qua Populis iura di-
