De antiquo et nouo Italiæ statu libri quatuor. Aduersus Macchiauellum. Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Pontificis descissiceresam. tum coeperunta 'lac igitur funesta Italiae contigerunt, oppressa Lamue --

potestatis dignitate ob Lolliaris legem, quη elata canno 88 per Hadrianum sertium, mox acerbiora multa acciderunt. Romam enim per lactiones eu nere,ac deiicere Pontifices Romanos, ac multis modis vex : ita , It Forim S Armillum Germante Regem

- ractiosita urbis dominatum affectantibua fiterit interfectus. Et, zy Nph viij., Alberici Romani. eumque Oluoannem xii Roma, solioque Pontificalid uu pq P:reum, datumque Imp Italiae Regi, mi e Pontificemconstitueret, & Epse si ras daret . quod plerumu urauit usque adu ITI IRI' - v β mr Henricum krmaniae It liaeque

eielus anno io m monitu tamen Hildebrandi Pontifice se gerere, nisi Cleri Romani suffragiis com, r. qu Mailiquentes obseruarunt, ut Stephanusis.

electus , sicuti etiam Nicolaus h. Alexander ibc i-q Tati sunt, &consecrati, nulla Regum, p δ in hora ratione, aut rapinato consensus

i Ori Vi3. noluent accipere consecrationem, ni ' ricta Regis voluntate. Hoc etiam temporis spatio, a

Pontificis potestas in Italia per annos serei u ' ἶ-Π0 qmbus etiam luctuos ala vel antea Romani continenter bella cum Italis gessere usque ad Annibalis aduentum, quibus i

Sullana ,-eraque bella ciuilia narrabi-

NS'βdρο μημα - Ro ui,vel Italici, alat Barbarici demum singuinis orant, crudelitatem incredibilem mite rates post Natem Constantini non auditas nua sinio

ducantur in medium, di cum his comparentur, manus infelicitatis,

312쪽

a M. De Italia nam

citatis cognoscemus esse in nostris, quae recitauimus, tempo. Aribus, quam illis. neque tamen haec fitisset infelicitas, nisi orpressa Pontificis Romani auctoritate. Ab anno Ioης. usque ad Io 83. Pontificum Romanorum potestas coepit spiritus suos iure attollere. Leo nanque Nonus a clero Romano accipere auctoritatem voluit, legatisque misesis, Graecos ad fidem magna ex parte reuocauit. Northmanni Saracenos Italia prorsus eiecerunt; nobilissimumque Neapo- Iis , & Siciliat Regnum coeperunt instituere; quod seudi iure a Romano Pontifice acceperunt. Stephanus ix. Henricum iij. Germaniae Regem de simonia accusauit . Nicolaus Secundus Ba Cardinalibus potissimum deligi Papam decreuit, Alexander ij. Henricum ad causam de Simonia dicendam euocauit, . Gregorius vero Septimus eundem priuauit Imperio. Et nihil in Italia cladis est auditum, florente scilicet Romani Pomtificis auctoritate. Quintum tempus est, cum rursus arma sumpta aduersus ε am extinguendam. Henricus enim iij. Germaniae Rex, multorum criminum reus, cum spoliatus Imperio fuisset anno

io83 Gregorium vii. bello illato vexare coepit, ex quo multa in agro Romano, di V rbe, flammis vastata, peius grauissima Cfuit, quae Germanos inprimis milites absumpsit, penuriaque annonς in Italia huiusmodi,ut pret victus inopia,inquit post alios Sigonius libro de Regno Italiae nono, multae matres in liberos fame sollicitatae saeuierint anno Io84.Vrbe exactus Gregorius Salernum se contulit , auxilio Roberti Northmani stetus, ac protectus. fuit haec I taliae infelicitas annorum duorum. Post haec, Gregorio Septimo defuncto, substitutus est Victor iii. anno ro8 6. qui sequenti Romam prosectus, cum, m tu Roberti, Henricus iii. Italia dissescisset,in suo solio ille praesedit, atque ex hoc usque ad IIa . per annos tristiata unum, Dnihil calamitatis in Italia fuit, Conrado ii. Henrici iii. filio, qui 1 Patre ob ipsius flagitia desciuerat, & Papae adhaeserat,

superiores oras Italiae regente. . Sextum tempus Italiae infelix fuit anno xxx .cum Henrueus Quartus Tertii filius, a Paschali secundo , quem captum cum Cardinalibus Roma abduxit, & iniuriosistune tractauit, inuestituras Episcoporum, metu belli, ac morte intentat extorsit ,& sequentibus annis ex ordine quatuor Anti papas induxit . Nam Itunc Italia, inquit post alios Sigonius lib. inaudiis

313쪽

A inaudito ante multa sicula terraemotu concussa est: quippe eius impetu moenia , templa, turresque Vibium passim cum ingenti mortalium strage procubuerunt: sentes turbati, hiatus terrae ingentes apperuerunt, tremenda tonitrua, ac fulgu ra, quae nulla hominum meminerat aetas .audita. quibuS rebus perturbatus Henricus , cum multo tristiora nunciarentur , e

Germania literas ad Pontifices ueniae deprecandae misit. Haec ille. Paschali successit Gelasius anno a tr8. qui, cuni Romam se contulis let, sectatoribus Henrici Quarti ita sugatus est, ut coactus fuerit in Franciam se conferre . atque eo anno graB uiter, ait idem seriptor, frigore, fame, ac pestilentia labora tum, ingenti terraeinotu per quadraginta dies uniuersae pro Lombardiae Urbes a filictae . Hec ille libro decimo. Quae nos latius perlecuti sumus ligno centesimo cap. v. lib. xxiv. de Sugnis Eccletiae Dei Fuit haec inselicitas Italiae annorum duorum

plus minus. T

Redijt ad tranquillitatem bonaque illius Italia, sub annum

et Dy. permaniit Vsque ad annum II 6r per annos quadragi ta, quibus nulla illi clades insignior accidit, quae grum naS an te imperium Constantini contingentes aequari t. non bellunia C paulo cruentius, non pestis, terri motus, sterili tas, incendiumve memorabile euenerunt, nulla Vrbs excisa, vigente nimirum Pontificis Romani pote state. Septimum tempus calam totum praecipue fuit Italiae anno II 43. vique ad ii 13. illo enim Romani a Pontifice desecerunt, ita, ut fuerint excommunicati. quin Eugenius iij. annori s. ab ijsdem vexatus in Gallias concessit,& II sq. interdicti ab Hadriauo Quarto ob V idonem Cardinalem violatum, totoque hoc tempori S interuallo in contumacia perstiterunt. rursus anno ii 19. Romae Alexander Tertius legitime I'ontia D sex est creatus; contra Victor Antipapa, cui Populus Gmanus Romano fauebat, est constitutus . pro hoc stetit Frideriacus Primus cognomento Ahenobarbus , aduersus Pontificem legitimum, qui in Gallias profugit. Atque hoc tempore ab Ahenobarbo incensa Asia, Cherium, Derthona , bpo

letum , subuersum vero Mediolanum multa item proeliata cummis Ia,quibuS tamen non ills caedes mortalium editae, quo legimus ante imperium Constantini. Pax facta anno II 8ε. Ex hoc usque ad 33 18. per annos centum quadraginta qua tuor, niaior Italiae qui cs fuit, Mediolai una reiii tutum , con-

314쪽

dita Alexandri suum decus recepere Asta, Cherium,Derth - xna, Spoletum, plurimaeque Urbes maxima incrementa ceperunt. &,quamuis eam Fridericus Secundus,eiusque filij interaturbarint, muli que suerint editae pugnae , nunquam tamen. hominum tantae lirages fuerunt, quantas ante Constantinum memorauimus , nullus insignior terre motus, pestis, fames, . incendiumve fuit , nulla Vrbs euersa.

Oetauum maxime infelix Italiae fuit ab anno I 3 28. usque ad i 3 o cum scilicet I.odovicus Bauarus. asserens se supra Papam, in Italiam uenit; Romae Antipapam creauit Petrum Corbamensem, qui Nicolai nomen adium psit ; & plurima in- Edigni isma aduersus auctoritatem Pontificiam perpetraui . Fauerunt illi,ciusquesuccessoribus, ac fautoribus plurimς l talicae ciuitatcs. quaeuale scribit Ioannes Villaneus lib. x. & xi. atque hoc tempore Padus, rupis aggeribus , in agro Mantuano, & Ferrariensi, plurima uastauit, hominum decem millia submersit. Anius toti fere Etrurie innumera damna intulit. Annoque 3 so. tanta in italiaefames fuit, ut ingens multitudo inhumano se se aluerit cibo. Nauclerus ait, tantam in Italia pestilentiam suille , uton ea ius redditum non fuerit per

aliquod tempus. Ab illa in primis. Mediolanum fuisse uasta- C tum, scribit Patriarcha in Foro tuli j praeterea,& Camis horrendi terraemotus fuerunt, quibus multa hominum millia ob trita occubuerunt, Rhodum, Vedronum, Castrum Danielis. cum uicis quinquaginta in agro Goritiae prostrata ceciderunt. Quae nos sustius complexi sumuS tibia xxiv. signo c. cap.V. Si quod autem tempus i talia perniciosum suit, illud re usrazenseri debet. quo abfuerunt Urbe Pontifices Romani, Auenione considentes. Tunc enim Roma in maximum squallorem deuenit, in diuersis Vrbibus Italiae diuersi Tyranni exorti, factiones exc latae. Et nili lonii nuς nunquam tam diras est Opassa miserias italia,ut ante Imperium Conllantini,nunquam i in sevis est bellis affitetata : &,quamuis post Augusti Impo. riam non tam crebris fuerit agitata, incid: t illa tamen in truculentissimos Imperatores , Romani , Italici, ac postremo Barbarici sanguinis, a quibus , .eorumque satellitibuS , ut ostendimus, miserrime illa, quamuis pax esset, dilaniabatur. Ad si immam, quaecumque contigerunt maximae clades, siue ab hominibus adducerentur,siue diuinitus immitterentur,.

pqst Imperium Constantini, euenere, cum Pontificis Roma-ni

315쪽

A ni potestas imminuebatur, aut iniuriose dignitas eius tractabatur. Acciderunt & alijs temporibus ob alias causas aliae, sed minores his, sicut hae minores ijs, quae ante Constantinum contingebant. Sic , Clemente Septimo in arce Sancti Angeli

obsesso, aetate nostrorum parentum, sames, ac pestilentia uniuersam Italiam vexavit: sic nostra, ac recenti memoria fuere in aliquibus eius partibus lues, sterilitas, ac terraem tus minores his, quos memorauimus , neque antiquis, ut apparet , si paria paribus conseramus, comparandi. E quibus omnibus fit euidentissimum, Romani Pontificis auctoritatem, B potestatemque Italiae coelitus esse concessam ad ipsius talicitatem tum conseruandam, tum promouendam . Quod longe etiam clarissimum sit ex eo, quod multae Christiani olim nominis regiones,quibus Rex unuS praeerat, in efferarum gentium Tyrannidem miserrime inciderunt, ac multis vastitatibus de Qrmatae visuntur. Quae quoniam nos fusius aperuimus signo sis. dein licitate haereticarum nationum lib. xxiv. ne agamus actum, fatis erit indicasse locum, ut lector inspicere elarissimam veritatis lucem possit, ac Diuinae prouidentiae euenta illustria cognoscere, & admirari.

Redarguitur fassum, quod impius scripsit, Italiam fore inexpu- gnabilem, seisi pareret, ac per Pontificem fieri, ne uni Geriat ; cum saepius occupata, quamuis unι subiecta esset, ostiendatur, Pontificemque contendisest, ut Rex νnus eius,aut Imperator

foret, sed id non feliciter

Caput I V. E R U M enimuero clamat impius, si foret unus Italiae Rex, inexpugnabilis illa esset, quod non modo pertinet ad italiae dignitatem , sed etiam quandam beatitudinis partem: quas bona eius nullo modo possint ab aliis aut conuelli,aut diminui. Culpa vero Romani Pontificis, adijcit ille, fit, ut Italiae totius non sit Rex unus. Haec ille, salsissime simul, I a atquci

316쪽

atque irem sine. Nam saepius Rex unus suit Italiae: & idem Atamen cum tota I talia fuit adductus in alienam potestatem. En tibi Galba, Neronis succellor, Italia tota potitur, & ta. men spoliatur ab Othone : hic obtinet eandem, ac pellitur inde 1 Vitellio: Vitellius a Vel patiano. Post hos innumeri suerunt'ante Constantinum balbarici sanguinis, qui lcaliae Imperium , nomenque Imperatoris, ac potestatem sibi allii m plerunt aduersus eo pin quorum ditione erat Ital a. Seuerus Aser Italiae Regno potitum Iulianum Italum de iscit. M ximinus Thrax Alexandrum Syrum, Philippus Arabs Go dianum, Decius Pannonius Philippos, Diocletianus Dalma- Bra Carinum, Denique Constantinus ipse Maxentium militubus Italicis,ac Romanis circumsaeptum Theodosius eo te moedo Eugentu copias ex Occidete innumeras trahentem; Valentinianus Aspare Duce Ioannem. Quid, cum Rex Herulorum Odoacer Italiam cepit, an non via Momyllo parebat Italia ccumque idem Rex per annos multos eam tenuisset, anno

Theodoricus illi eam bella, eripuit cumque Theodorici successores eidem diutius imperastent, cur a Iustiniani Ducibus expulsi suerunt 3 Iustinus vero, Iuctiniani succestar, cur excidit illius imperio, inuadentibus eam Longobardis 3 Commu- Cne hoc Italiae fuit cum caeteris vel maximis, vel potentissimis regionibus, ut earum Reges fuerint victi, & sub Imperium exterorum milli. Assyrios olim lati Di me dominatos Chaldei, Chaldaeos Persae, qui & Aegyptios amplissime quondam regnantes vicerunt, PersaS Graeci. Graecos Romani superarunt. Annon Africam totam Rex unus tenebat, cum Vandali rerum potiebantur Cur itaque tam breui est a Belisario do. mita, & adducta in potestatem λ Hispanias non ne unus Rex tenebat quid igitur illam sibi Saraceni subiecerunt 3 Atqui

haec omnia contigere ob neglectam magis, vel Dei religio. Mnem, vel, quae hanc semper i equitur, Pontificis Romani au.ctoritatem , ut signo 9'.& centesimo aperuimus. Blandimur nobismetipsis aliquando omnes, si facimus nostros Scythis, Persis, Parthis, Afris, Griecis , aut alijs sertiores. cuncti si mns mortales; incolimus eandem terram, eundem spiramus aerem , membris eisdem compacti sumus, naturae omnes eiusdem: cuncta pendent a Deo,illiusque vero cultu. ille ro. burdat , ille artem militarem docet , usumque eius adducit, ac tolli .

sed,

317쪽

Aduersis Macchialusium Hs

A Sed, nunquid Italiae felicius foret,si pareret ut 'cu laque tam truculenter a Romanis Itali omnes dilaniati cur ipsi Romani, atque Itali cum caeteris a Mario, Sylla, Triumuiris, Liviano, Tiberio, Caligula , Claudio, Nerone, Vespa. sano, Domitiano, Hadriano, CC in modo, Seuero. Caracalista, Macrino, Heliogabalo, Maximinis, Philippis, Gallienis, Aureliano, Carino, Maximiano, Maxentio, miserrime dis lacerati Z ita, ut nunquam fuerit infelicius Italiae toti, ac Ro maeὶ An non haec omnia ob oculos legentium nos posuimus quid igitur impius somniatur B Illud porro falsiissimum, fieri culpa Romani Pontificis, ne pareat una Resi Italia. Vere enim, si pareret uni, sed religi so, sed amanti Christianae pietatis, sed obedienti legibus sae cris, quas Pontifex Romanus sancit, & ab hoc penderet, huiuS nutum respiceret, aut, si placet, soli Pontifici Romano . non modo in sacris, sed etiam in profanis, quot, ac quanti&Italia bonis circumflueret ut vere pollemus illa camere λSed nique Medorura sit me. d tissisa terra.

Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermur, Laudibus Italiae certent: non Bactra, neque Indi, Totaque ibat feris Panchaia pinguius arenis. Haec loca non tauri spirantes naribus uncm

Inuertere , satis immanis dentibus hydri Nec galeir, dissisqtie virtim heter horruit bastis rSedgrauidae fruges, ct Baccbι Massicus humor Implevere: tenent oleaeque, armeutiaque lata: Hinc bellator equus campo sese arduus infert, Hinc albi clitumne gregis. Et tΗic ver assiduum, atque alienis mensibus Hiast Bis grauidae pecudes; bis pomis utilis arbos. rabidae tigres absunt, o saeva tionum Semina : nec miIeros fallist aconita legenter ; Nec rapit immensos orbes per Mmhm; neque tanis isquameus inspiram tractu se colligit anguis. Adde tot egregias νrbes, operumque laborem et . Tot congeIta manu praeraptis oppida saxis LFluminaque antiquos sabter labentia muros.

ia si

318쪽

r o De Italia natu

.. ue laeus tantor te, Lari maxime, teque a Fluctibus, er fremitu assurgen Benace marino

Falsissimum est, inquam, culpa Romani Pontificis factum,

quo minus Italia Regi uni pareat, quin longe secus. Diu contendit ille pro viribus, ut Rex unus Italia: mret, vel cum maximo iurium suorum detrimento. Quod si facto illius contigit, quod vult impius , ne esset unus Italia: Rex, cur per tot saecula a primis Italiae colonis usque ad Rem p. Romanam conmmtutam nunquam paruit uni Regi Italia Z Vbi tunc latebat ille, qui id impediret Atqui nos docuimus signo 81. de cura BPapae in Catholicis tuendis, lib. decimonono , cap. a. & sequentibus, summa illum vi conatum, ut Italia tota Imperatori, siue occidentali, de in Italia commoranti, siue Orientali, & in Graecia sedes habenti , subiecta ellet; idque usque ad

annum septingesimum quinquagentesimum secundum; cum mutuis dissidijs imperium fatisceret, Hunnique, Gothi, Vandali, Heruli, Longobardique ad illius euersionem conspirasesent. conatus est autem Pontifex, ut Italiae Rex unus esset , quamuis asseratura multis, Sc inter hos a Graecis Pontificiae potestatis hostibus, Constantinum donasse Siluestro occiden- Ctale Imperium , cuius quidem donationis iure uti noluisse imsum, successoresque ipsius, ex magna parte apparet. Cum vero Italiae Regnum, nequidquam laborante Pcnrifice Romano, a barbaris, & exteris discissum fuisset, ac negligeretur quodammodo ab Orientali Imperatore, Leoque tertius videret Longobardos insolentius se gerere, Carolum Magnum, . cunctis Regiis virtutibus praestantem, non modo Italiae Rege constituit, sed Imperatorem praeterea Romanorum , atque occidentis creauit anno Sor. quod Eghinarius in eius vita, Ade marus , Rhegino , caeteriquo omnes testantur quam- Duis ad Papam speciatim pertinerent Exarchatus Rauennae, Pentapolis in Vmbria, Thumet magna pars, Ducatus Romanus, Beneuentanusque, cum plurimis Vrbibus , quae cuncta ipsi parebant omnino ante aduerum Francorum in Italiam, utinos docuimus signo c. de admiranda progessione sacrae potestatis cap 3. lib. 17. idem tamen Papa uoluit, profana multa

istarum ditionum procurari, & administraria Carolo MMgno, & Italiae Regibus, ut scilicet magis Italia coiret in unam Potestatem.Ad tollendam vero Tyrannidem,atque ut Italicis

319쪽

Aduersus Macchiauesium. III

esultatibus talicius foret , ex illo plurimis earum restituta I

bertas , impositumque id oneris duntaxat , ut aduenienti Regi modicum frumenti tributum, quod F rum uocabant , militibus iter facientibus hospitium breue praeberent, atque

in aduentu Regis constitutum est, ut vacarent omnes Ma stratus , iuraque acciperent in communibus rerum profana rum controuersi j s. quae tellatur aperte Otho Frilinge usis lib.

a. cap xij. de gestis Friderici Primi, cuius ipse aequalis, consanguineus suid. quin adijcit, pro arbitrio plerunque haec ab Italicis Ciuitatibus exsoluta, cum superarent omnes alias B Orbis potentia, diuitijsque, atque idcirco ad imperata facie

data, non facile adduci possent ,& tamen, ut ab omni mol sita se ex merent, non contentae auertere 1 se, quocunque illae modo pollent, exercituum, militumue itinera, & hospitia, Bdrique praestationem, illud praeterea curabant, ut Imper tores priuile js eas suis ornarent , ac munirent. Hinc Otho

iij, anno 991. quod refert Sigonius . priuilegia libertatis, immunitatis ac securitatis Venetorum Duci dedit. Verum, languente Caroli Magni posteritate, ac viribus, . uirtutibusque antiquis destituta, nec valente ob infirmitatem C tuam sustinere Italiae dignitatem, cum nonnulli Principes eius magna spirarent, Regnumque hoc sibi deberi contenderent, Pontifices Romani eis illud, Imperatoriamque Maiestatem sunt e 'argiti. ac talis filii Berengarius Primus Dux For tuliensis, Vido, & Lambertus Spoleti, & Berengarius Secundus, qui . cum Tyrannide opprimeret Italicos, quod Lui

prandus illorum temporum scriptor narrat, neque adue

sus irrumpentes barbaros, ungaros, α Saracenos quidquam pollet, atque ita decus Italiae periret, prςcipue cum dissent,rent Itali inter se, ac sspius exteros Reges aduocallent, Itali . . 'iidem vocarunt Othonem Primum Germaniae Regem pote tissimum anno 91 I. qui, cum nefarios conatus Berengatij ex aliqua parte cohibuit Ict, neque tamen ille desisteret ab it. licitis inceptis, eundem rursus anno s6 I. aduocarunt, Italis Regnum polliciti: praeterea vero Pontifex Romanus Ioannes xij. Imperatoriam dignitatem. Venit ille, & in haec verba ru- .rauit, ut est apud Gratianum dict. 63a Tibi, Domino loanni Papae, em Rex Otho promittere, , Miurare facio per Patrem & Filium ,& Spiritum Sanctum. .

dc per Lignum hoc uiuificae Crucis, de per has Reliquias San-

320쪽

De Italiae Ram

ctorum, quod, si, permitente Domino, Romam venero, san- Λctam Romanam Ecclesiam, & te rectorem ipsius exaltabo se .cundum meum Dila; & vitam, aut membra. , nunquam , nec ipsum honorem, quem habe , mea voluntate, aut meo consilio, aut meo consensu, aut exhortatione perdes; & in Roma nullum placitum, aut ordinationem faciam de omnibus,

quae ad te, aut ad Romanos pertinent , sine tuo consilio I &, quidquid de terra S. Petri ad nostram potestate peruenerit, ibbi reddam ; cuicumque Italicum rex men commi sero, tu rare faciain illum, ut adiutor tui sit ad defendendam Terram S. Petri, secundum suum polse. RSed nihil minus Otho prasitit Pontifici Romano. electionem nanque ipsius, Episcoporum q. inues lituras, a qu:bus Carcius Magnus eius liberi semper abit inuere,quamuis oblatae eis fuissent a Papia, ut est apud Gratianum distinctione 63. ad se poturosqne Reges transtulit . donec vindicauit ab ipsis eas Gregorius Septimus, ct Gregorij, successores; & tamen adeo tauerunt in Italiae Regno Imperatori

que Romanorum dignitate assequenda Germancis Regibus Pontifices Romani, ce suo vire in profanis plurmum cedentesi, quod scilicet' Italiae Regnum cuperendi vita subie- Celum, quantum ratio Permittere , ut nihil ultra deside.

rari poli it . quod nos late persccuti sumus signo de cura Papet in Catholicis tuendis 8I .cap. 4 & s. lib. I9. Ac, licet North-mani post Othonis Tert ij mortem Neat o tanum, Siculumq. Regnum, seudi iure , a Ponti hc bus Romanis. qui diu obstiterant , ut constat ex Hermanno Contracto ad finem Chroni , btinuissent hi tamen rursu effecere, ut Cei manicis illud

obediret , cum duxit Henricus Quintus,Friderici Primi filius, uxorem Constantiam Rogerii Regis prolem. M ad Regni acquisitionem plurimum Opis contulerunt, ut e Fazelo, Crant- Dizioque in Metropoli, ac Saxonia sua expli cauimus signo adducto. Sed impietas Mansredi Regis, qua patrem Fridericum Secundum strangulauit, Conradumque, & Henricum fratres

extinxit veneno,&scelera infanda eiusdem in omnes, compulere Romanos Pontifices , ut Carolum Ludovici Francorum Regis statrem , Regem Neapolitanum crearint anno 126 se ut notat Villaneus lib. 7. cap. v. ex quo illud ad Opulentiam , maximam potentiam, ciuitatumque magnificcntiam,stequentiam, deculque illulire peruenit. - Multae

SEARCH

MENU NAVIGATION