Nosologia methodica sistens morborum classes, genera et species, Juxtà Sydenhami mentem et Botanicorum ordinem. Tomi secundi pars secunda

발행: 1763년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Est morbus cujus praecipuum symptoma est anhelatio frequens, cum aegritudine chronicR, non intermittenti , sine signis hydrothoracis , nec em-PyematiS.

In febribus & phlegmasiis est anhelatio frequens, respondens pulsus ipsi frequentiae , sed quae non est praecipuum symptoma. In orthopnoed aegritudo est acuta, in asthmara intermittens, in hydropibus , ut ascite , tympanite praecipuum θmploma est abdominis intumescentia , ut in phi seconia & graviditate; hinc patet quomodo d onoeat genus sit ab aliis d1stinctum ; verum quo pacto abli rothorace & empyemate possit distingui, dictu diffic1le est. Vide Hydrothoracem, &c. Dyspnoea sumitur 1 Veteribus , ut asthma ab Arabibus , pro designanda hac classe , seu anhelitus d1fficultate..I. Dyspnoea pitui, a, Edeme du ρoumon ς est ea species quae a pituita , seu lympha pulmonem relaxante & infarciente pendere creditur.

.Pisficile est eam ab hydrothorace distinguere .m11 tamen in hydrothorace percipiatur fluctuatio aquarum, agitato aegri thorace, quod signum inclyspnoea non adest : de caetero adest pallor faciei pedum vespertina intumescentia cedematos a , copiosa muci expectoratio , temperamentum pituitosum , levamen ab expectoratione : dissicultas reiapuand1 crescit a situ horizontali, maxime a su-Pino; praecesserunt morbi pectoris inflammatorii catarinosi. '

ra. Indicantur levia aperientia , quae phlegma m. II. Pars II. L q

162쪽

viscidum pulmonum Vasa infarciens resolvant , & diuretica quae foras serum luxurians educant ; caveatur a catharticis quae nimium commovendo anhelationem augeant : convenit itaquugummi ammoniaci drachma cum octo granis tartari

vitriolati, in pauxillo vini albi: solvatur gummi,& omni mane sumatur , superbibendo uncias tres decocti baccarum juniperi, foliorum marrubii, &pulmonariae Italorum; Vespere adhibeatur tari Tum vitriolatum cum aqua hyssopi ; ad anac tharsim juvandarn syrupi de tabaco cochlear unum, vel sperma ceti 1n oleo amygdalarum soluti, aut cum saccharo contriti ad scrupulum ; dein pilulae balsamicae ad drachmam usurpentur ex balsamo P ruViano, extracto florum hyperici, gummi guayaci& succo glycyrrhietae, superbibendo jusculum , vel

levem offam deglutiendo. AEger alternis utatur ossis , & jusculis, aer i censo storace , benetoino, thure salubrior reddatur , &c. 2. Dyspnoea a subereulis Boneti Sepulchret. obs39. O. Oc. A s irro pericandit Diemerbroech. A calculis Fabricii Hildani cent. a.

Ab exsiccatis pulmonibus Sennert. Prax. libr. a Tuberculum voco skirrum pulmonis quippe dantur similes tumores qui nunquam in suppuratum abeunt, & tubercula cruda Vocantur. Memini me vidisse in cadavere mendici dyspnoeici, qui nullum pus unquam exspuiserat, de caetero emaciatus, & hectica dudum laborans obierat , totum pulmonem nigrum & skirrosum. Vide Phthi

um siccam.

163쪽

Ut shirri obsident non raro glandulas bronchiales , ita quandoque in illis glandulis generantur calculi durissimi, inaequales, scabri lentis magnitudine , qui tussiendo ejiciuntur, nec semper phtia sim inducunt. Qui dyspnoea paulatim contabescunt, si eorum pectus aperiatur, illis nullum ulcus in pulmone apparet, sed pulmones veluti filmo exsiccati conspiciuntur, ait Sennertus de pulmonis intemperie sicca . Cognoscitur vero is affectus respiratione parva & frequenti, siti continua, sputo pauco. Huic obnoxii sunt Aurifabri es Chymici ob halia, quibus pulmones exsiccantur; hunc morbum Varacessus vocat Bestichae , ci memorat Schemctius, Epist. γδ. In pulmone dyspnoeici lapillos minutos , frictia Ies, casei veteris fragmentis similes inventos dicit

os expectoratos habeo; similes in Cardinalis

asetam pulmone V1sos narrat Crucius. Vide numerosas observat1ones similes apud Bonetum Puόchret. ob rν. S. Huc pertinet dyspnoea , m tallis in pulmone concretis , Hudem obser . claex Gregor1o Horstio lib. I. obferv. 2I. & ex

In his casibus lacticinia tanto magis indicantur quo frequent1us est maciem & hecticam accedere: pro d1 lvente vero calculorum sapo videtur conven1re ; ast in concretis metallicis Mangelus cillorR1us laudant mercurium dulcem. . monoea ab isdatissibus Boneti Sepulchree 33. 36.

Vix cognoscitur haec species ante extispicium: adest resp1rat1o celer, frequens , dissicilis; inspiratio tamen dissicilior , accedit sitis, pervigilium,

164쪽

164 . GENERA ET SPECIES rubedo genarum , febris hectica , sputum paucum, salsuginosiim , non purulentum secto cadavere inventae sunt vesicuta in toto pulmone , aqua flava turgidae , Observante Laelio a Fonte confult. S. vel humore lento pellucido instar albuminis ori tu gent hydarides, ut vidit Mangelus.

. monoea a fleatomatis Boneti SUulchret. obf3 . obf. s. a carcinomate Jacotii in coacas ; a glan- aulis , Sc. Vide orthopnoeam a lipomate. miserunt steatomata pulmonum h tuberculis duris , ex eo quod tubercula skirrosa glandulas bronchiales obsideant in angulis bronchiorum; steatomata vero alibi enascantur, nec dura sint. Steatomata quae in cavo bronchiorum crepant ,&- suum sebum est dunt, vomicam pulmonum

constituunt , de qua inter species phthis eos agemus; tape vero nulla sui signa characteristica prae-

pulmonum .illisit, Bellini, & c. V misa dicitur cystis , vel folliculus materia Puriformi turgidus , nec proinde discrepat ab ste

tomate nisi paulo mafori fluxilitate materiae contentae , & quod steatoma vocetur, cum parteS ex ternas obsidet; differt vero ab apostemate quod materies sit ab inflammatione oriunda in aposte male , Verumque pus ; ast in vomica & steat mare mucus quidam adiposus , calore liquefactus , qualis in vesicis hydatidosis viscerum toties o, serVatur : cum itaque folliculus glandulosus , Vel Capsula vasis lymphatici dilatatur , vel cellula adi posse turgescit . sensimque crescit, fit Vomica , quae in pulmone genita nullam vel exiguam febrem citat, parvam, lentoque per annos crescentem

165쪽

MORBORUM, CLASSIS V. 16s

dyspnoeam creat, cum tussicula sicca usquequo demum rupto folliculo, vel pus copiosum foras ana-catharsi expectoratur, & fit phthisis a Vomica dicta, vel .in cavum. pectoris effunditur , unde empyema, vel intervallis costarum protuberans CXtrorsum aperitur , vel confestim pulmones intus aggravans pure Viscido obstruens aegrum subito

Signa dyspnoeae a vomica pendentis. sunt obscurissima : aeger languet, tussit, o lecto non assigitur, dolorem obscurum alicubi, in pectore percipit, maxime clim vehementer tussire conatur, qua stoque sub finem pauxilit in puris seetidi expectorat sine febre , aut cum sebre exigua, anxius, trisitis 2 sunt qui quotannis. Vomica minori rupta pus cum febre expectorant, & convalescunt in inter vallis: sunt qui iubilo pus & sanguinem confestim expectorant ad plures libras , & tunc phthisici evadunt, ex qua tamen phthisi speciali evadunt'. si folliculum. expectorem, imo non expectorno sensibili folliculo ut Willisi observata docent,& ipse vidi. Qui suadent emetica ao rumpendam

Vomicam , minime timent ne aeger rupta subito vomicae suffocetur, ut accidit Vaugelasio aliisque. . T. D Onc a a phi sconiE. Vide Sepulo, G Bonet. situlo de bonoed bb molem hepatiε , ejusque ρrsimis Anem Mettius diaphragma , obf. ia. Os 7 a. Ob renis

166쪽

166 GENERA ET SPECIES

A pericardiis indurato, incrassato ejusd. obf. 97. Ab auricularum amfrismate Horstit. P. de Ma Getti&. 12. monoea a meumatiε R1olan. Enchirid Pneumatia Hippocratis est statuum collectio intra thoracem , vel tympanites thoraciS. Ab et bysmate pulmonis Boneti Sepulchret obf. 13a. Vide asthma equinum Flayeris 3 - monoea ab stomacho Bonet. Sepulchret. Obs

167쪽

A contino , icto thorace. A vulnere pectus subeunte , O infuso cruore intraeavum thoracis. Vide Heister. Vulnus thoracis a Em ema fanguineum Chirurgorum.16. monoea scorbutica Lind. de scorbuto. Sen-nert. de fcorbuto. 17. D pnoea Galenica; est ea quam inducere per elegans experimentum Galenus tentavit in

brutis ; ligatis scilicet aut resectis nervis diaphrastmaticis . vidit ille dyspnoeam supervenire ; cum enim sic debilitato diaphragmate totum respirationis opus incumbat exsequendum ab aliis musieulis, isti sociis destituti difficilius opus exse

quuntur.

Idem accidit intactis nervis, si minor sit sui dienervet quantitas, ut in convalescentibus actio nis enim dissicultas crescit, prout potentia motrix minor est sissi eadem resistentia ; hinc fit ut convalescentes non possint solitae amplitudinis res Pirationem perficere , minores , sed tant idem frequentiores respirationes instituunt.18. monoea is gasinoeele Vandermonde Novambr. 1753. pag. IIS. D. CLirurg. au

Monialis a quindecim annis laborabat dyspnoea

post pastum recrudescente , dc saepe assumptorum vomitione.

Inventus est post mortem stomachus intravum pectoriS. In adolescente qui a sumpta liberalitis cerevis uturbida multum eiecerat materiae pici smilis , Mobierat inventus est stomachus ab orta in cavo sinistro pectoris locatus, ita ut pilorus ad claviculas usque ascenderet; mirum autem quod respuratione libera gavisus esset, nec nisi post liue L. Hi,

168쪽

ratiorem potationem momentanea suffocatione premeretur.

Viri hujus historiam apud Thom. Bartholinum,

centur. 6. hast. anat. 55.

Civis Mons peliensis Rat dictus ab ortu etiam gerebat stomachum in pectoris cavitate sinistra, licet exigua difficultate respirandi oppressus, ita ut militiam satis commode exercuisset; in eo Vero pectoris cavo pulmo deerat. Riverti obf. 6 .

centur. 3

Alesiae similis gastrocele observata est in prae, grandi muliere , quam recte Valentem vidi. 19. noea scorbutica Sennert. de signis scomburi ; Eugalen. O . 6. I. S c. Dissicilis respiratio & pectoris angustia, fre- suens sc buti symptoma est, cuius principium ipsi aegri in abdomine indicant quasi flatus di Phragma sursum pellerent, tanta est illa angustia, ut aegri unicδ de hac conquerantur , lipothymiam

sue eX ea metuant, necnon visus obscurationem

jam patiantur, & animam statim reddituri videantur: ea dyspnoea brevibus intervallis recu Tit , dein augetur, vel remittit ; nulla tamen ades: tussis , nullus sterior, sibilusve ; post Val, dum exercitium illa dyspnoea augetur ad lipothymiam , & visus obnubilationem , ita ut aegri non agnoscant astantes. Lindius addit ab hac dyspnoeas corbuticos quandoque subito e medio tolli sine ullo pectoris dolore.

VIII. A Whma , Asthme , Potasse ; dicitur ab Graece , anhelo ; Suspirium Cessa

& Senecae. Est chronica, periodica respirandi dissicultas althmatis praecipuum symptoma.

169쪽

Differt a dyspnoea , quod ista continua sit; ab orthopnoea , quod ista sit acutus morbus. Asthmatici dicuntur Gallice Aphmatiques ; de jumentis vero dum agitur, poti si , Anglice Bro-

Asthmatis in genere principium morbificum & proximum est obex periodice recurrens pulmonum Blternae dilatationi & constrictioni oppositus, circulationi vero sanguinis vix noxius; hunc obicem natura fortioribus respirandi conatibus removere , co rigere , sputum saepe viscidum tussis interventu expectorare contendens paroxismos efiicit principii morbifici, & conatuum eorum naturae concursus causam morbi constituit; cum conatus n sturae pacati vel interpolati sint , nec ita Vehementes ut virium vitalium magna iactura ac diversio subsequatur, morbus diuturnus esse potest , non Vero acutus ; morbus Vero diuturnus est potius asthma quam chronicus , cum in genere Vix Vitae periculum portendat, saltem asthma vulga re , quod uiplurimlim cum aegro consenescit. I. A ma humidum , Riverit praxi; a ZEme o dinaire ; ashma flattilentum Jolin. Floye r. treati se

Floyerus Medicus Anglus cum triginta annos hoc morbo laborasset . de eo scripsit librum eximium ex quo morbi descriptionem eruere consultum duYi.

ditim. Pridie accessus stomachi plenitudo, ructus insipidi, praecordiorum angustia, salibus stomachi expansis tribuenda , succedit fervor sanguinia, calore enim lectuli angitur aeger , Vino , igne , tabaco se incalescere percipit, frigido potu stomachus ejus sublevatur, cauterium si adsit,

170쪽

r o GENERA ET SPECIES

dolet, calet, cruentatur , caput stupet, levitindolet, somnolentia , pandiculatio , oscitatio , noctu copiosae urinae aquosae mictio , quae intens colorata post accessum cum sedimento; accedit artuum gravitas, anxietas , caput Veluti fumo plenum videtur inspiratio discitis persentitur raucescit vox, diaphragma aegre descendere videtur , laborem in aere inspirando eXerit aeger Miussis convulsiva sicca , vel quid paucum viscidum extrudens , in fine vero accessus multum. Ἀνα A. Hora circiter secunda matutina , pectus

constringi, diaphragma sursum trahi, rigescere videtur, non nisi cum labore deprimitur , ast multo major est difficultas costas elevandi pectu que dilatandi, ad quod concurrere opus est musculos lumborum & scapularum , aeger e lecto sum gere cogitur , inspiratio difficilis est, multo magis quam exspiratio , quae ideo lenta & tarda ; asti,

maticus vix potest tussire , exspuere, nRreS emum

gere , aut loqui; sterior vel raucitas in exspiratione apparet; alterutri lateri dissicilius incumbit . M dein ex eodem pulmonis latere sputa procedunt; satulenti stomachi crescit, & inspirationi partim obstat; si accessus sit intensus, vomitio biliosae concurrit; frigida appetuntur, calida ut vinum flatulentiam augent, saepitis accessus invadit Vacuo ventriculo post catharsim, jejunium ve; si vero stomacho bene pasto accidat, diutius durat, Mintensior est. Asthmaticus incalescit ad sudorem usque cum pulsu celeri licet inaequali; febricula illa a Iacte intenditur ; surgens e lecto alvum Plinries dejicit cum flatibus. Accessu perseverante pulsus debilis & intermittens est, manus & pedes frigescunt, facies liveo cit, accedunt cardialgiae & palpitationes , deglur

SEARCH

MENU NAVIGATION