De S. Alberto confessore tertii ordinis S. Dominici dissertatio historica

발행: 1746년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

S. Alberti tempora attigisse videtur Seriptor ille ; nam de ejus miraculis , populorumque 'frequentia ad ejus sepulcrum, tanquam de repraesenti loquitur . In hoc laudato Fragmento S. Alberti obitus diei sextae Maji, septimam tamen ingredienti, certe assigitur , ut servata Historiae fide conjicere licet. IV. Dominicus Bordigatus in Hist. MS. Familiarum Cremonensium pag. I 8. sub titulo Viciniae S. Matthiae, mortem S. Alberti consignat ad A. I 27st. Scriptorem illum vixisse ad A. usque I 332. tradit Cl. Aristus in sua

Cremona Literata . Vid. Summ. num. III.

V. Iacobus Gadclius Civitatis Cremona Cancellarius, qui floruit circa A. IJ32. teste laudato Aristo in opere MS., cui titulus, Extractio multarum Historiarum, o Chronicorum, . ad eumdem A. I 279. mortem figit S. Alberti. Exltant duo praelaudata MSS. apud Cl. Franciscum Arisium Patria Historicum . Vid. Sum

mar. num. IV.

VI. Vita , seu Legenda MS. S. Alberti, quae exstabat in Archivo Ecclesiae S. Matthia exarata usque ab A. I 87. a Iacobo Pochettidietis Ecclesiae Rectore , qui res narratas aC- cepisse tradit a Bono Lamo praedecestare suo, qui vixit Annos 83., & a P. M. Fr. Iulio Fer-

rario

22쪽

rario ord. praedic. Quaesitore Fidei Crem nensi , & Provinciali utriusque Langobardiae

A. I 6 F. S. Albertum denatum refert ad An. I 269. latius tamen ad A. I 279. Ita alia Legenda, seu Narratiuncula, quae servatur apud Parochum Villae Oneae, & ex stylo, quo Compacta est , phrasim redolet destinentis Seculi XVI. vel XVII. ineuntis, eo quia in ipsa S. Ignatius L ola Soc. I. Fundator non alio , quam Patris titulo donatus, cui cohaeret Chronicon Parmense confectum a Bartholomaeo Valestri Parmensi ab A. nostrae Salutis Io76. usque ad A. I 333. ut in Summ. num. V. VII. Caesar Specianus Episcopus Crem nensis in Sacra Visitatione Ecclesiae Paroch.

S. Matthiae, & recognitione Sepulcri, & Reliquiarum S. Alberti, haec habet: se Reliquiae se sunt istae, videlicet Corpus B. Alberti Conis fessoris sit ne Capite, & Brachio, collocatum se in Arca marmorea super Altare , qui obiit A. DOm. Ia69. die T. Maii, qui dicitur si fuisse Bergomensis ex Villa Ogna. - Η

hita est ea recognitio die et F. Septembris I F99., exstatque ejus documentum in Archivo Episcopali Cremonae. In praelaudatis Monumentis Rectoris ει-

chelti, & Speciani Episcopi consignatur de

23쪽

cennio ante mors S. Alberti errore , crediderim , Amanuensis, vel lapsu Pochetti, a quo, ut videtur, illum exscripsit Cancellarius Episcopalis ; facile enim mutatur numerus 69. in 79 VIII. Ludovicus Cavitellus Historicus Cremonensis in Annalibus deductis ad A. usque I 383. mortuum tradit S. Albertum An.

IX. His adnumerandus venit Ρ.Coelestinus Ord. Capuccinorum in His . Tripartita Ecclesiastica Bergo mensi typis excusa Brixiae Anno I 6i8. in prima hujus Dissertationis impressione quo duce non comperio pro adversis Castris recensitus, p. 2. Vol. 2. lib. 2I. Cap. 7. qui expresse fatetur S. Albertum A. II79. ad Superos evolasse Cremonae die T. M i. X. Cl. Carolus Sigonius de Regno Italia Gm. 2. lib. 2o. antiquae editionis fol. 22I., in novissima vero Mediolanensi sol. Io92. Epo- cham mortis S. Alberti ad A. I 279. adscribit his verbis: si Cremonae vero Albertus quidam se Vini Portator mortuus , tanta , atque adeo mirabilia sanctitatis edidit signa , ut Om-M nium in se oculos, mentesque converterit; ,, quo laetum est , ut ad ejus Sepulcrum invisendum ingens accolarum numeruS as

24쪽

volarit . ,, Quae verba in eamdem inclinans Sententiam Abraham BZovius in Annalib. Ecclesiasticis Tom. I 3. pag. 8oo. sub An.

I 279. n. 17. adamussim transcripsit.

XI. Idcirco ab hac Sententia non adebabhorrere censendus est Martinus Antonius Guerint, Cathedralis Bergomi Canonicus, Sac. Τheol. & I. U. Doctor in Synopsi rerum, di temporum Ecclesiae Bergom. typis recusa Bergomi A. I734., cum absoluta Vitae D. AD herti exscriptione , hoc epiphonemate ipsam concludat: ri De eo succose , & erudite Si- ,, gonius in Regno Italiae Tom. a. lib. 2o. 3Il. 22I., licet possit esse mendum typo- ,, graphi referendo ad A. I 28o. accuratiussi transumpsisset I 279. loco Iaso. ejus moris tem. is Quamobrem Circumspeetus Auctor non est ausus quidpiam pro certo definire , ; sed in ancipiti Epocham emortualem S. Alberti reliquit, lapsum , Quem Opinabatur , in Impressorem potius , quam in celeberrimum Scriptorem dubitanter regerendo. XII. His omnibus coronidem imponat Franciscus Arisius in Serie Chronologica ΡΠ torum Cremonae , qui ad A. I 279. chronolO-gicum lapsum circa Annum emortualem S. Al-herti emendat, in quem impegerat ex aliorum Sententia in sua Cremona Litterata . C,

25쪽

Argumentis negativis idipsum evineisu.

i Epocham mortis S. Alberti ad An

num retulerunt II sci. aut II9F. id nub

la fecerunt Historici coaevi auctoritate ;sed nec ullum habent Sententiae suae assertorem , aut testem , qui scripserit ante medium Seculum XVI. I. Sicardus Episcopus Cremonensis vita functus A. I 2I1. qui Chronicon Cremonense deduxit ad A. I 2I3. , exstatque Tom. T. Rer. Italic. Script. pag. 323. ne Verbulum quidem, aut volam habet S. Alberti ; tametsi ad An. II98. S. Homoboni Confessoris Cremonensis luculenter meminerit . Incredibile est autem eum , qui ad priores Annos leviora , & minuicula ad Ecclesiam suam Cremonensem pertinentia Commemorat, silentio praeteriisse Sameti Viri mortem, miraculorum fama circum- quaque vulgatam , & Cremonensis Ecclesiae fastis jure accensendam, si1 ea contigisset CirCaejus tempora, ac praesertim paucis ante S. HO-moboni obitum annis; quapropter mirari subit, quam fidenter Ioseph Bressianus in Vita S. Alberti cap. I s. scribat, Sicardum cum suo

26쪽

Capitulo exequiis B. Alberti interfuisse , miracula admiratum esse, ejusque Canonigationis. acta confeci me . ΙΙ. In Brevi Chronico Cremonensi Authoris Anonymi edito Tom. 7. Rer. Italicar. Script. pag. 631., & deducto ab A. Io96. usque ad A. I 232. altum est de B. Alberio silentium, quamquam & S. Homohoni, & translationis Corporum Sanctorum Archelai , &Himerii mentio fiat. Porro Scriptorem illum vel ignorasse , vel silenda duxisse crebra , a que illustria miracula , quae ad B. Alberti Sepulcrum statim ab ejus morte universae Langobardiae gentes vocarunt, ne injecta quidem tanti Viri mentione ab Historico , qui eadem in Civitate , eademque circa tempora floruit, quibus ille denatus est , nemo prudens adfirmaverit.

III. In Martyrologio MS. Capituli Cremonensis exarato usque ab Anno II 8 I. quod

servatur in Archivo ejusdem Capituli ex dono cujusdam Alberti Presbyteri , multae leguntur additiones Sanctorum , qui X lI. & XiII. Se- Culo floruerunt ; nullum tamen ibi legitur

S. Alberti nomen , nullum ejus mortis documentum ; quamquam praelaudatus Albertus Presbyter mortem obierit Λ. I 2o8., uti ad cab

27쪽

ealcem ejusdem Martyrologii notatur, cui adjectum est Necrologium desinens in An

Quis Author falsae Dochae emortuaIis S. Asserti, di qua erroris occasio . NUllum invenimus Scriptorem , qui ante M. Antonium Benaleum Bergomensem S. Alberti mortem anteferat ad Annum usque IIso. Scripsit ille de Vita, & rebus Gellis M. Bergomensium Commentarios, quorum fides , & authoritas quanti habenda sit, paucis videam US . I. Monet P. Donatus Calvi Augustinianae Congregationis Langobardiae Scriptor satis eruditus in Ephemeride Sacro- profana Bergomi TOm. 2. pag. 629. laudatum Benaleum Devoti nomine vulgo indigitatum, floruisse Seculo XVI., nimirum circa A. IF o. is autem morte praeventus Commentarios suos imperfectos reliquit, nec usquam typos viderunt. Illos t men Antonius Canonicus Guarnerius ex D creto Dominorum Decurionum Bergomem

sum diligenter expolitos, & auctos Bergomi

28쪽

Α. I 384. typis evulgavit; nihilominus in prae- satiuncula prolusoria disserens de praefato Benaleo , ejusque Commentariis, haec habet :,, Sed tamen qubd Is ante nobis ereptus est ,

is quam extrema manus accessisset, ejus opus,, tam a persectione aberrat, ut non solumis multa corrigenda , plurima tollenda , alia ,, addenda fuerint; sed etiam totius rei ord, se nem mutare coactus sim ; quod ille sine dubio praestitisset, si in longiores Annos vi- ,, tam traduxissct .is Verum in Guarnerii oepere hujus S. Alberti Vita desideratur . Hoc idem animadverterunt Bollandi Continuatores in Vita S. Alberti ad diem 7. Maii; sed eo consilio a Guarnerio omissam S. Alberti Vitam suspicantur Bollandiani, qudd S. Aubertus tametsi Bergomen siis , in alieno solo , hoc est, Cremonae denatus est . At haec coniectura levis admodum videtur, cum eodem in opere Guarnerius de S. Barnaba disserat, quanquam nec Bergomi ortum nec ibi Sepulcrum habuerit, sed qubd vulgo feratur Ber-gomenses ad Christianam Fidem ejus opera, & praedicatione conversos. Quare crediderim potius Vitam .S. Alberti a Benaleo incuriose scriptam , ac rebus dubiis, falsisque resertam, quod Guarnerio minus probaretur , contulib,

29쪽

prudenterque ab illo praetermissam; quinimb, si fides adhibenda est eruditis Viris, Canonico Martino Antonio Guerinio, & Doctori Io.

Baptistae Angelinio Bergomatibus , ac impraesentiarum Patriae Historiar consultissimis, post editam a Bartholomaeo Pellegrino Vineam Sacram Bergomensem A. I 333. , & laudatum Opus Guarnerii, Benaleant Commentarii nul- tibi hodie reperiuntur. II. Bartholomaeus de Pellcgrinis Presbyter Bergo mas in Vinea Sacra Bergomensi , quam VulgaVit A. I J3. ex Commentariis Benatet , quos in eo opere laudat, emortualem

S. Alberti Epocham ab illo hausit, & adoptavit . Igitur ante hos rerum Bergomensium Scriptores neminem vidimus , qui mortem

S. Alberti ad finem referat Seculi XΙΙ. eique synchronum faciat S. Homobonum . III. At Bartholomati de Pellegrinis fidem elevant duo ex ipsius Concivibus, & Hilloricis ; pranaudatus Martinus Antonius Guerinus, qui non semel Pellegrinum circa annorum Chronologiam errasse demonstrat; quippe pag. Fq. suae Ecclesiasticae Synopiis haec scribit: si Notandus hic magnus anachronysmus,, Auctoris nostri Pellegrini, dum scripsit, Re-

30쪽

- xisse in Dioecesi nostra Seculo X., curri nonis essent Auctori nota conciliabula praedieta,triari nempe Aquit ranensa, & Bullae Pontificis Ni ,, colai Primi; imb ad tollendum Anachroni Dis mum, Vita, & Gesta Piae Reginae claudenis da sunt in decursu Seculi antecedentis, & corrigendus ipse Pellegrinus p. a. Vineae

M cap. I 6. Deinde accuratior P. Coelestinus P. 2. UOl. a. lib. I T. agens de S. Alberto Fundatocire,& primo Abbate Monasterii Pontidae animadvertit, Barth. Pellegrinum in hist. hujus S. Abbatis in plures, ingentesque chronologicos errores incidisse . Priinb , si Hugo Septimus Abbas Clunia censis Bergo mum petiisset , ut monasticum Cucullum , & Regulas impertiretur Ponti denti Alberto, apud quem A. 868. Te ut perga ab Aula diverterat, ut tradunt Beriago menses ; a) & Hugo lucis usuram amiserit A. II O9., consequens esset, hunc Abbatem plusquam ducentos annos vixiste. Secund5, si idem Pellegrinus Epocham mortis Teutper-

aὶ Teutpergam Reginam Lotharii Uxor m Bergomum nore . venisse ; bene υero Romam accessse A. 867. . ct ab Adriano Seeundo in Gallias remissam, uti em Pontifieis litera testantur Idcirco Bergomenser Scriptores aliticiis nantur, dum Teutpergam . otia apud Pontida Abbatiam moram traxit, Reginam esse immerito iactitant ; ut eae, Adori bus Lee iasticis colligi potes .

SEARCH

MENU NAVIGATION