De S. Alberto confessore tertii ordinis S. Dominici dissertatio historica

발행: 1746년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

gusti , fas eit ipsam apud Abbatias S. AEgidii

de Fontanella , & Pontidae vixisse annis IT9.& ducentum quoque aetatis suae superasse . . Tertib , incredibilis emergit contradictio in eodem Auctore Critices imperito ; quia cum asseruerit, Teutpergam diem extremum obii Dis post Sanctum Albertum , secum manifeste Pugnat; nam mortem Alberti Abb. refert ad A. IO9F. , & Teutpergae ad A. Ioq7. Quam

sint sublestae fidei non ad invidiam , sed ad veritatem detegendam sint dicta ,& quot absurdis Guarnerius, de Pellegrinis , & Mutius

suas consperserint hi storias , referentur loca ex Coelestino collecta in Summ. num. IX.

IV. Benalei, & de Pellegrinis vestigia presserunt sequiores Historici, qui de S. Alberto quidpiam scripsere ; nimirum Marius Mutius , qui inter Vitas SS., & BB. Bergo-

mensium Italice cusas A. IVIq., & recusas A. 6ar. Vitam edidit S. Alberti, seu verius paraphrasim eorum , quae de Illo Pellegrinus compendio scripserat . Qua de cauiIa in eosdem immanes Chronologiae errores lapsus est, ac in alium absurdiorem , narran S S. Homo-honum praecipuum fuisse Cremonae Dyn stam . penes quem moderandae Civitatis residebat

32쪽

ciebat auctoritas A. Iogo. , quo s. nostrum Albertum illuc pervenisse oscitanter adstruit, &apparatu satis splendido ab Homobono exceptum , etiamque inter Aulae Magnates honorifico loco , si annuisset, habendum . Cum

extra omnem aleam S. HOmObonus mercatoriam artem exercuerit , uti apud omnes Scriptores Cremonenses, & in Lectionibus a S. Sede pro ejusdem Festo approbatis enun- Ciatur, ut in Stimm. n. X. P. Donatus Calvi in Ephemeride Sacro-profana edita Mediol. I 676. P. 2. Pag. 26. nobiS minime obest; quia absque Scriptorum delectu dictam concinnavit lucubrationem , & suam opinionem de Epocha mortis S. Alberii a praecitatis turbidis fontibus hausit. V. Et forsan , cum ad eosdem combiberint sontes, in eamdern fere abiere sententiam Exotici, seu non Bergomenses Scriptores - Antonius Campi in Historia Cremonensi edita A. II 83. pag. 26. , tametsi mortem S. At, herii ad An. referat II 'F., laudans Pellegri num, quem in hac parte emendare videtur Petrus Maria Campi in Hii . Placentina ibidem edita A. I 6 I. TOm. a. lib. IJ. pag. 77. erroris insimulans Chronicon MS. Placentinum superius laudatum , quod Annum emor-

33쪽

tualem S. Alberti assixerit A. I 279. - Pellegrinus Merula in Sanctuario Cremonensi edito Α. I 627. - Bollandi Continuatores ad diem T. Maii ex Pellegrino , & Mario Mutio non satis excussis, quorum alterum secutus est etiam P. Philippus Ferrari in Catalogo Sanctorum Italiae edito Mediolani i6I3., & Venetiis I 62J.; qui tamen celeberrimus Auctor fol. 333. loquens de Alberto Abbate Pontidensit observa a quibusdam hunc Cum Alberto , videlicet no-sro , qui Cremonae , ubi obiit, colitur , confundi ; sed maxima , inquit , diversiitas inter eos praesertim circa tempus contingit , ut eorum Gesta, & Vita satis declarant - Joseph Bressianus Cremonae Historicus in Vita S. Al-herti secund5 edita Cremonae I 667. , ac demum Franciscus Arisius Tom. I. Cremonae Literatae pag. 94. ad A. II94. ; quanquam in opere suo posteriori Proetorum Cremonensum

errorem emendaverit, Ut supra monuimus .

VI. Anachronismi hujus caussam si quis diligentius exquirat, non aliam fortasse inveniet, quam quod sequiores Historici apud Pel- Iegrinum, & Mutium legerint, Sanctum Homobonum interfuisse funeri, & sepulturae B. Alberti , ejusque socium in vita fuisse. Itaque cum S. Homobonus decesserit A. II97. , pla-

34쪽

ne conkquitur praemortuum illi S. Albertum fuisse . VII. Sed Bergo mentium Scriptorum pDCe, ad Graecas fabulas amandanda est ea S. HO-moboni praesentia , ejusque cum B. Alberto Convictus , amicitia , consuetudo ; nullum quippe hujus rei vestigium apud eos, qui Sancti Homoboni vitam , & gesta scripsere , antequam Vinea Sacra Bartholomaei Pellegrini in lucem prodiret . Videri possunt Petrus de Natalibus, Odoricus Raynaldus, Petrus Riba-denetra in Vita S. Homoboni, Bulla ejusdem Canonigationis, & quae exstant apud Cl. Arisium in Antiquo Ossicio S. Homoboni edito, Ut ex characteribus conjici potest , sub Artis typographitae initium , hoc est Seculo XV.,

Lectiones numero novem recitandae in ejus

Festo , tum aliae septemdecim per Octavam cum Antiphonis , Responsoriis , & Sequentia ex ejus vita depromtis , in quibus ne nomen quidem S. Alberti occurrit; sicut neque in ossicio edito sub Io. Baptista Brivio Episcopo Cremonensi A. I 6I7. a Sac. Rituum Congregatione approbato . His addi potest S. Homo- boni Vita Latine edita A. I 37o. , & Nicolao Mondrato Episcopo a Canonicis Cremonensis Ecclesiae nuncupata; moxque Italice reddita

35쪽

a Io. Baptista Gallina eodem Anno Cremonae edita apud Christophorum Draconi, ubi nulla mentio S. Alberti. VIII. Primus, qui in Vitam S. Homoboni publici juris factam A. 16I8. B. Albertum intru 1erit, videtur fuisse Hieronymus Tromboni , quem secutus est Paulus Botti C. R. invita illius; Patavii edita A. I 674. , aliique poti ipsum, quos

male culam fabellam non aliunde hau liis . crediderim , quam ex Benaleanis Comment riis a Pellegrino vulgatis . Si in re plane obscura conjecturis sit locus , facile suspicor , quod cum funeri, & sepulturae B. Alberti praesens pingatur B. Gherardus minus S. Homo- bono compertus, & clarus, hunc Vulgo pro altero acceptum Historici Obtruserunt. Aut etiam relati Bergomates Historici, cum legerint , quod alter Albertus Pontidae Abbas , ut praesertim Guarnerius in ejus Vita, postquam ex magno, & periculoso vulnere in proelio re- Portato convaluit, emissum Religionis 1ubeundae votum persolverit; inde Henricum quendam Cremonensem summa in Deum pi tate praeditum, coelestium suarum exercitationum , laborumque Socium sibi adjunxerit . &in Abbatialem dignitatem , ipso demortuo , Successorem proxime habuerit, de facili ob

36쪽

utriusque nominis , & quorumdam gellorum Analogiam , alterum Comitem Cremonensem nostro Alberto copulaverunt , nominis etiam pari litera initiali H decepti , & Homobonum fuisse falso arbitrati sunt. Hina Albertus Pontiden siis mortuus Anno IO9J. dedit Adversariis locum asserendi , qudd no- 1ler Albertus denatus sit A. II9 . aut II9F. sui supra scribit Antonius Campi . Quamobrem utriusque Alberti gestorum confusionis merith conquestus est superius commendatus Ferrari US .

IX. Sed &S. Alberti aliquod gestum temporibus S. Homoboni cohaerere, & cum Epo-cha Seculi XII. conciliari vix potest. Nam Cavitellus in Annalibus Cremonensibus ad A. I 279. scribit, B. Albertum patrium Aonii, seu Villae Oneae solum dereliqui Te ob molestias ei a Suardis illatas ; Ioseph vero Bressianus ob

eandem caussam , suppressio Suardorum D mine, Cremonam illum venisse scribit A. II 16. At si statuamus, B. Albertum e Patria Crem nam profectum ob Suardorum persecutiones circa A. I 236. melius Historicae fidei tempora respondebunt, ac rei gestae Convenient. Nam reipsa circa ea tempora ob Guelphorum , ac Gibellinorum factiones , quae tunc maxime

37쪽

24 Italiam discerpebant , Suardi Gibellinorum partes secuti inter Bergomenses potentiores evaserant, ut videri potest in Chronico Castelli Gibellini Tom. I 6. Rer. Italic. Scriptor.& in Supplemento Chronicorum P. Jacobi Philippi Bergo malis lib. I 3. pag. 23 o. qui sub A. et 34. statuit initium Gibellinorum , & Guelphorum . Quinimo Guillelmus Ventura tellis ocularis in Chronico Astensi Epocham factionum istarum post obitum Friderici Secundi ,

nempe poli A. I 2 o. asserit . TOm. II. Rer. Italicar. , & in Notis Sigonii Tom. 2. lib. I 3. pag. 731. postremae editionis . Non me latet Sanso vinum de Illustribus Italiae Familiis agemtem, Suardorum familiam Argentorato oriundam , Bergomi potitam , dominatum ib dem obtinuisse Α. II sq. fidenter adfirmare : Id tamen ab optimis Criticis , rerumque Bergo- mensium peritis omnino improbatur , atque rejicitur ; unde minus apte ad ea tempora Suardorum persecutio in Albertum nostrum

refertur. X. Praeterea ab eodem Bressiano Cap. II.

Vitae S. Alberti narratur , in Padi trajectione siccis vestigiis ab eo facta, tanti miraculi sp etatores, ac testes duos ordinis Eremitarum S. Augustini professores adfuisse . Non imus infi-

38쪽

inficias , Ordinem illum institutum fuisse A. 39o. Circiter, ex Jacobo Philippo Bergo mensi

in Supplemento Chronicorum lib. 9. pag. I 62. sub eodem Anno . Verum dictus ordo per Europam sub multis nominibus diffusus ex eodem Auctore ibidem pag. I 63. in unum deinde , ut inchoaverat Innocentius QuartuS , perfecte collectus fuit ab Alexandro Quarto sub nuncupatione Eremitarum S. Augustini, dato Diplomate 8. Kal. Martii A. I 2FF., ut habetur apud eundem lib. I 3.pag. 23 2., cui consem riunt S. Antoninus pari. 3. hist. tit. 24. cap. Iq.&Sigonius Tom. 2. lib. I9. pag. IOI9. Cremo

nae autem illius Ordinis Ecclesiam , atque Coenobium intra Civitatem sub Cacciaconti Summo Episcopo Cremonensii eresta fuisse A. I 26I., Vel paucis ante annis, associatis Fratribus nuncupatis Pauperibus Catholicis , una cum Eremitis D. Augustini ex P. Torello in Annalibus Augustinianis Tom. q. fol. 662. Certum est , ac exploratum . Quare, si illius miraculi testes adhibeantur Fratres Eremitata

D. Augustini, id Seculo XII. contigisse, adfirmari non potest ; lecus , si trafferatur ad Seculum XIII., quo S. Albertum vixisse contem

39쪽

Sanctum Albertum Fratrem de Poenitentia ,

seu Tertii ordinis S. Dominiei fuisse

ostenditur . I. Ollandi Continuatores ex Bartholomaeo

I Pellegrino exscribunt , S. Albertum nulli Fratrum Religioni addictum fui s u Atrei, quam absolute pronunciant, & adfirmant, nullum adferunt Argumentum , minime servata Iuris regula : Qui dicit , probare debet Glossa verb. dicatur in I. I. in princ. Si quadrupes, Cap. dilecti de Exceptione ): Nihilominus ex hac ipsa Exceptione inferri posse mihi videor, Pellegrini aevo fama aliqua , hominumque opinione pervulgatum fuiste, S. Al-hertum religioso alicui Inllituto nomen dedisse ; alioquin quae caussa suberat, aut necessitas apponendi exceptionem illam , seu monitum in historia admodum brevi , aliisque circumstantiis destituta Nisi Pellegrinus iis verbis indicare dumtaxat voluerit Claustralem , seu votis oblirictam religiosam vitam B. Albertum minime egis se , quod ultro Concedimus. Religiosum tamen intra domesticos lares ex iis, quos de Poenitentia vocant S. Do-

40쪽

27minici, illum fuisse multa evincunt . II. Ac primd quidem Fratris nomine ii,

digitatum illum videmus in Chronico Paruna ensi , ubi Hospitale Parmae institutum ex eleemolynis ejus Imagini oblatis, vocatur Hospitale Fratris Alberti. In Sum m. n. I. III. Eodem nomine appellatum legimus in tribus Statutis Cremonentibus , quorum duo in Archivo secreto , tertium in publico ejusdem Civitatis servantur . In Statuto Annim q9. pag. 26. tergo, ubi agitur de Oblatione Pallii, ac Intortitii iacienda in variis Solemnitatibus , ac Festis , additur : Et Fratris A berti in EooIesa S. Matthiae Cremonae . Idem habetur in Statuto A. 1336. pag. 8 . rubrica de Festo B. V. M. celebrando, & Oblation, bus faciendis; & similiter in Statuto A. I 388. pag. 88. tergo . Porro Fratrum nomine in . praelaudatis Statutis semper appellantur soli Viri Religiosi alicujus ordinis Regularis . Et in libro signato B. exstante in Archivo secreto ejusdem Civitatis plura occurrunt Locationum , Transactionum , Institutionum , Monumenta ab Anno I 292. ad A. t 327. , qUMDEtae dicuntur nonnullis Fratribus , quos eSipsa Instrumentorum serie constat fuisse , aut Conversos, aut Fratres de Poenitentia. Exein

SEARCH

MENU NAVIGATION