De S. Alberto confessore tertii ordinis S. Dominici dissertatio historica

발행: 1746년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

VII. Ligneum S. Alberti Simulacrum .perantiquum , quod paucis abhinc annis ii Feclesia S. Matthiae visebatur , & nunc apud Haeredes exstat Joannis Coccalvae , quanquam Tunica nigri coloris recentius supratinctum. appareat, iacta tamen a Peritis diligenti exploratione , sub nigro colore albus detectus est auro vermiculatus , quo Tunica ipla jampridem depicta fuerat . Et Cl. Arisius testatus fuit, similem apud se habuisse Iconem S. Abherii alba Tunica auro distincta , quae in funesto, & lacrymabili ejus Domus incendio periit An. I 727. Ex quo emergit, inscitia, aut oblivione, & incuria rerum antiquarUm, quaSaliqui parva habebant in aestimatione, mutatam fuisse Epocham,& aliquando Vestium colorem, quod pristinae tamen Veritati nocere nequit . VIII. Nec quempiam movere debet, in

aliquibus hujusmodi picturis S. Alberti Pallium , seu Cappam ferruginei apparere , seu vinati coloris ; id enim , vel Pictorum licentiae , atque inscitiae tribuendum est ; via id factum ab illis est accipiendum , quod Vestes ,

quibus Fratres de Poenitentia utebantur, ejusdem essent coloris , aC Vestes ceterorum Fratrum Praedicatorum juxta illorum Regulam confirmatam a Gregorio Nono A. I 233. Monet

52쪽

net autem Cl. Eccard. Tom. I. Scriptor. Ord. d. Dissert. 2. De antiquis Ord. Praed. Vestibus , primo Ordinis Seculo Cappa grisei , seu

vinati coloris Fratres usos suille; & Malvenda in Annalibus ordinis ad A. I 23 I. pag. 486. Observat, praefatum colorem Fratribus Conversis adhibendum esse in Cappis loco nigri, quo Clerici ututatur juxta Constitutiones Ordinis Cap. de Conversiis g. 3. , & Capitula Generalia deinceps celebrata ad Annum ferme I 3CO.; unde credibile est eum colorem in B. Alberti pallio Pistares expressisse, quem prioribus Ordinis Seculis Fratres Conversos adhibuisse iIL Cappis obtervarunt. IX. Neque hic sorte ossicit, P. Coelestinum supracitatum in sua Hist. Tripartita, nec apicem de Sancti nostri Tertiariatu exprompsiste ; cum alias in Epocha mortis dissideat a Bergomensibus , & nobis suas dederit manus; quia ejus Vitam describere promiserat in tertia parte ditae Historiae , quam tVpis non contignavit, uti facita diligenti exqui11tione imnotuit , & in aliis jam editis partibus pauc

de eodem exeruit.

X. Nec adversatur locus Sepulturae; quippe Ius sepulturae pro Tertiariis in privatis imcularium domibus vitam ducentibus, non esse

53쪽

qo adactum Ecclesiis eorum ordinum , quibus militant, ex Pontificum Conili tutionibus ilia. Comperto eis; quemadmodum probant Passerinus de Statibus Tom. 2. qu. I 87. art. q. Inlpetat. 3. cap. 3. Donatus Tom. a. P. R. tr. I 6. qu. Σ.

num. 3. , & idipsum Plodius innuit de Viris Illustribus ordinis Praedic. P. a. sel. II 2. In cujus confirmationem nobile exemplum adduci potest B. Conradi Conlatonerii Placentini Tertii ordinis S. Francisci , cujus mentio in Franciscano Martyrologio sub die I9. Februarii . Hic enim poti perlustratas in Urbe Sacras aedes A. I 3IF. in Siciliam trajiciens apud Nctinos diversatus est, & ibidem diem suum claudens extremum , praevidenS excitandam fore contentionem pro sui cadaveris sepultura in votis fuit, ut in Netina Ecclesia S. Nicolao sacra conderetur, ubi etiam nunc quieicit,& colitur ; quamvis in eadem Civitate Mon sterium S. Francisci tunc temporis adessiet. Ita Petrus Maria Campi in Hist. Eccles. Placentina p. I. lal. 97., & alibi. C

54쪽

CAPUT VII.

De veterum Scriptorum ordinis Praedicatorum

circa S. Alberti Institutum flentio . NEgotium fortasse cuipiam faces iet Scriptorum ordinis Praedicatorum de Saneti Alberti Instituto silentium ; cum nullus ejusdem ordinis Historicus ante Seculum XV. illius mentionem fecerit: vero autem absit mile videatur de Viro sanctitate , & miraculis Claro, ac populari cultu pene poli obitum e Cepto , nihil omnino scripsisse Dominicanos Α uetores, atque hanc domesticam gloriam vel ignoras λ , vel negligenter praetermisisse , si ad praefatum ordinem quoquo modo pertinere illum existimassent. I. Hunc ego nodum ut plenius solvam, non dissimulatis domesticis naevis, candide , atque ingenue fateor Scriptorum ordinis imdiligentiam , quam summi, gravesque viri in hujusmodi rebus non semel mirati sunt, ac doluere ; quippe qui vel documentorum in pia , & excidio , vel incuriosa rerum indagatione quam plura nascentis Ordinis decora silentio obvoluta polleritati inviderunt; Plurima vero illustrium literis , & sanctitate Viro Ium

55쪽

qΣrum nomina ab iis praetermissa , ac pene oblivione deleta sequiores Scriptores diligenti ribus curis e tenebris , quibus premebantur , erepta ab interitu vindicarunt. Cujus rei cum multa adferri possint exempla , unum vel alterum caussae, de qua agimus, accommodatissimum proferam .

II. Neminem Ecclesiasticae Historiae gnarum latere potest, qua nominis gloria, & f mae celebritate sub initium Seculi XΙΙΙ. claruerit Simon Comes Monsortius Tolos, Dominus, Princeps Christianissimus, intrepidus Chri- si Athleta , verus , ct frenuus miles Grini , invictus Catholicae Fidei Propugnator, Dominici Praelii Bellator , cujus in omnem fere terram Fides, o Fidei sonus exivit, ut verbis ampliDsimis testantur Innocentius Τertius in Diplomate dato Laterani IV. Nonas Aprilis Pontificatus sui A. 18., & ΡP. Concilii apud Vaurum in Epistola Synodica ad eundem Pontissicem . Vid. Bullar. Ord. Praed. TOm. I. III. Hunc celeberrimum Ducem cum aliis rebus praeclare gestis, tum admirahili apud Muretum de Albigensibus relata victoria Historicis ejus Seculi commendatissimum, Tertio

Ordini S. Dominici, qui Ordo militiae Iesu Christi a S. P. Dominico per ea tempora im

56쪽

stitutus vocabatur , nomen dedisse , res adebperspicue tradita est Literis Innocentii Papae III. datis A. Iaro. die 28. Iunii, ut in dubium vocari a nemine possit. At vero quid ea de Te cum Historici coaevi, tum Scriptores in primis Ordinis Praedicatorum Z Neminem OL fendes , qui ab Illo suscepti Tertii ordinis habitus , & Instituti mentionem fecerit, remque ceteroqui certissimam , & Praedicatorum fallis jure accensendam memoriae prodiderit. Quhd si Historicorum silentio transigenda ressit, Actum plane foret de Clarissimi Ducis Tertiariatu, quem post quinque Secula e Vaticanis Regestis demum feliciter eruit, ac plane demonstravit diligentissimus Bullarii Dominicam Collector , atque Illustrator eximius P. M. Antoninus Bremond Collegii Casanatensis TheologUS . IV. Alterum accipe similis fere Historicorum silentii Argumentum . Institutus est A. I 232. a Fr. Bartholomaeo Vicentino Ord Praedic. Εquitum S. Mariae Gloriose , vulgo Fratrum Gaudentium ordo , ab Urbano IRconfirmatus Anno II 6 I. Eximios ab illo prodiisse sanctitate Vitae, rebusque praeclare gestis Viros , qui per Italiam , atque in primis Bononiae floruerint, nemo dubitaverit . Nec

57쪽

Praeteream, amabo, Ven. Hugolinum Lambertini , unum ex sex Viris Bononiensibus , divitiis & nobilitate praestantibus, ut cum Sigonio loquar Tom. 2. lib. I9. pag. Io T. sub dicto Anno, qui huic ordini se dicarunt . PiiDsimum hunc Hugolinum summis laudibus extollunt omnes suae Patriae Hulorici , & An. Ia 8. Praetorem Mutinae fuisse Dulfius tradit; ac novissime PP. Soc. Iesu Romae applaudentes Supernae electioni in Summum Pontificem Benedicti X lV. ad immensum Orthodoxae Reipublicae beneficium Regnantis , suamque Familiam ad gloriae apicem evehentis, inter CC

litum fastos clarissimae Prosapiae, utinam nunquam interiturae , publice exposuerunt. Vix tamen Unum , alterumve Scriptorem Dominicanum reperies , qui huius , & aliorum n mina , aut gesta, posterorum memoriae Commendaverit ; tametsi ad eorum Familiam origine , legibus, & Initituto proculdubio pertinerent . Verbo dicam : ante tempora S. Catharinae Senensis Virginis Tertii ordinis Praedicatorum, nulla fere de hujusmodi Tertiariis Perlonis ab Historicis nostri ordinis habita ratio , nulla literis consignata memoria . V. Hujus vero silentii caussam eam fuisse crediderim , quod ipsarum Familiae suae rerum

58쪽

rum non admodum diligentes Scriptores, mΘnus de iis soliciti fuerint , qui propriis in domibus , sub Parochorum cura, Uelut extra ordinem viverent, tametsi ejusdem ordinis legibus , vestibus, atque institutionibus uterentur . Quae si ad Sanctum Albertum res ras , Virum intra domesticos lares cum Uxore viventem, diu multumque peregrinantem, Paroeciae Seculari addictum , atque in ejusdem Ecclesia demum sepulcro exceptum , nihil ex silentio Scriptorum ordinis adversus ejusdem Tertii ordinis Inititutum extundi posse facilEintelliges , praesertjm cum aliis documentis culmodi silentium uberrime suppleatur.

CAPUT VIII.

De antiquitate Cultus Beato Alberto delati Pejusque origine , o progressione. I. OCriptores , qui S. Alberti mortem como signarunt ad A. II so. , eius Apotheo sim , seu Canonigationem transtulerunt ad A. I 279. , ea forsan ratione conciliaturi pugnantes circa ejus mortis ΕpOcham opiniones . Sed paulo inconsultius adfirmant, eum in Sanctorum album a Ioanne XX. dicto etiam; XXI.

59쪽

relatum suisse . Nam ut scith observant Bollandi Continuatores , laudatus Pontifex octo mensium spatio Pontificatum exegit, hoc esta die I 3. Septembris ad 2I. Maii Ia77. Anno vero I 279. sedebat Nicolaus II ; quapropter, quae obtruditur , ac circumfertur ab illo ae a Canonizatio, temporum, & historiae fidei cohaerere non potest . II. Sed si ab aliquo sequiore Pontifice prodiisset hujusmodi Canonigationis Diploma , exstaret ejus Autographum , vel saltem Apographum aliquod in Archivis Ecclesiae, vel Civitatis Cremonensis, in quibus diligentissime exploratis , nullum prorsus hujus rei documentum Occurrit. Altum praeterea hujus Canonigationis silentium in Additionibus ad Martyrologium MS. superius laudatum ; tum in antiquo Breviario MS. sub initium Seculi XV., & Psalterio similiter MS. An. Iqq2. , quibus adjectum est Kalendarium, & Ossicium Sanctorum , quorum Fella Celebrabantur in Cathedrali Cremonensi , servanturque in Archivo Capituli Cremonensiis . III. Igitur non ex Apostolicae Sedis decreto, sed ex sola populorum consensione rein petendus est cultus B. Alberto delatus . Nam ut habet Chronicon Placentinum : - Ab ejusis Obb

60쪽

., obitu incontinenter divino Miraculo vox,, insonuit in Lombardia , quod ipse erat Samia eius , & quod faciebat multa miracula . ,,

mm. num. II. Quare non solum apud Crem

nenses , sed & finitimos Populos coli coepit , Praesertim Parmae , ubi ex eleemosynis librarum 3 oo. Imperialium eius Imagini oblatis, quae juxta calculum novissimi Concilii Romani celebrati a sel. rec. Benedicto XIII. valorem aequant scutorum Romanorum sex mil- Iium , erectum eii Hospitale Fratris Alberti nuncupatum Summ. num. L, quod etiam refert Chronicon Bartholomaei Valestri Amm. n. VLIV. Sancti nomine eum appellatum legimus in Statutis Cremonensibus superius iam datis , quorum primum Rubrica de seriis , &tempore habet : Festum S. Alberti, & ad calcem Statuti A. I 336. in Indiculo dierum feriatorum , haec habentur: ,, Madius die T. , ,, quae est Feilum B. Alberti, Cujus Corpus is quiescit in Ecclesia S. Matthiae Apostoli, Cre- ,, monae . is Similia habentur in pollerioribus Statutis, & Catalogis dierum feriatorum pro foro Cremonensi , in quibus ad diem 7. M inotatur S. Albertus . De oblationibus faciendis hujus Altari nomine praedictae Civitatis, ex ejusdem Statutis, diximus supra cap. J. n. 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION