De S. Alberto confessore tertii ordinis S. Dominici dissertatio historica

발행: 1746년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

28 Pli caussa , ad A. Ias3. ab Abbatibus Telonii Cremonensis locatur quidam locus, diffus deloppo , cuidam Fratri Lanfranco de Ronca-dellis converto, apposita hac conditione, quod di ius Frater La rancus non possis locare domos dicti Oppi alicui, seu aliquibus Seholarisbus , neque alicui seculari Personae . Horum Fratrum Conversorum de Poenitentia fit etiam mentio in Necrologio , quod est ad calcem Praememorati Martyrologii Cremonensis designata emortuali illorum die , atque eorum praesertim , qui Cathedrali Ecclesiae inserviebant, inter quos laudatur Frater Antonius Conversus , qui libros in Secretarium deferebat.

IV. Igitur cum FratriS UOmen per ea

tempora iis dumtaxat tribueretur , qui vel essent alicui ordini addicti, vel ad Deum conversi poenitentem , ac religiosam agerent vitam , in serviendo Ecclesiis , Vel Hospitalibus, aut demum in privatis domibus Fratrum de Poenitentia institutum profiterenIur , plane consequitur, hoc tantum postremo titulo B. Al-hertum Fratris nomine vocari potuisse . Iam vero ad id probandum accedamus proXimius. Ita nomen Fratris S. Albertus gessit, ut ejusdem Successores in ministrando Hospitali, ab ipso, ut sertur, erecto Cremonae, aliquo tem-pore

42쪽

29pore Fratres nuncuparentur; uti compertum est in veteri marmorea Inscriptione , quae adhuc in domo, in qua fuerat olim idem Xenodo- Chium, servatur, cum in illa antiquis caraeteribus exaratum inlpiciatur: Hoc opus seri fecit Frater Ambrosus Minister Hospitalis S. Alberti A. I 347., & ex pluribus Ini rumentis exstillentibus in Archivo magni Hospitalis S. Mariae Pietatis Cremonae ; namque in uno recepto die 28. mensis Ianuarii A. IAIJ. nominatur Frater Iulianus filius qu. Tedoldi de Gualevbis Minister , ct Rector Hospitalis S. Alberti Cremonoe ; & in altero diei I 7. mensiis Octobris A. I 2I. leguntur sequentia verba : Cum Fr ter Fulianus de Gualenghis olim Minister Venerandi Hospitalis S. Alberti Cremonae, nomine, O stoe dicti Hospitalis investiverit Oo. Summ. num. XI. V. Tertium ordinem S. P. Dominici approbatum a Gregorio Nono A. I 23J. ut ubdere est in Bullario Ord. Praedicatorum Tom. T. pag. II. in Italia Cum primis valde propagatum floruisse circa A. I 27O., mulsosque Fratres de Poenitentia nuncupatos, in propriis domibus vixisse constat ex Bulla Gregorii X., quae incipit: Nimis patenter; Tom. I. Buli. Ord. Praed. pag. 336. ubi inter alia Pontifex his

43쪽

3 haec habet: NonnuIIi de praesentibus vitae novissima sua provide memorantes , dereIisiis Se-euIi vanitatibus , Paenitentiam in corde contrito,

di humiliato spiritu agere in domibus propriis,isI aIibi statuerunt. VI. Hujusmodi vero fuisse S. Alberium

tradunt optimae notae Scriptores . Fatemur

equidem, nullum Antiquiorem reperiri Authore Anonymo Legendae MS. jam servatae in Archivo Ecclesiae S. Matthiae , qui disertius id adfirmaverit; quanquam quo tempore fi ruerit Author ille, exploratum non sit . Nam Iacobus Pochetli illius Eccle1iae Rector eam reperisse testatus est in Sacrario praefatae Ecclesiae A. IJ87., antiquitatem tamen ejus omnino silet apud P. Feitam in Summ. n. V. Sed Cum res in eo Documento narratas accepi sse tradat a Bono Lamo Praedecessore suo , qui Vixit Α. 8Τ. , non temere , sed aliqua traditione MS. ipso Antiquiore ea omnia , quae narrantur , firmata esse credendum est . Cui Legendae concinit Narratiuncula supra citata apud Parochum Villae Oneae , probans ex Vetullissima Imagine S. Alberti, ipsum mei Tertio Ordini S. Dominici nomen dedisse . VII. Hoc idem adtestatur Ludovicus Ca- vitellus Patriae Historicus in Annal. Crem

44쪽

nensibus ad A. I 279. , quem exhibemuS is

Summ. num. VII.

VIII. Id ipsum tradunt Pellegrinus Merula in Sanctuario Cremonae pag. I 2I., Francis cus Arissius in Cremona Literata ad A. II9Φ, quanquam utrique Scriptores anachronismo laborent in consignanda Epocha emortuali S. Alberti , ut supra monuimus; Arisium tamense postmodum emendasse . IX. P. Magister Fr. Petrus Martyr Festa Urceanus Ord. Praedicatorum, Conventus Cremonensis Alumnus , qui fuit Inquisitor Bononiensis, & Provinciae utriusque Langobardiar Prior Provincialis , necnon Scriptor egregiu cujus meminit Roucita in Bibliotheca ad A. I 6os. , in parvo Chronico MS. praefati Con- Ventus Cremonensis, servato in ejusdem A Chivo, narrat se vidisse apud Rectorem Ecclesiae S. Matthiae praelaudatam Legendam MS. , in qua , praeter ea . quae de S. Alberto lar ibit Cavitellus, nonnulla ejus Miracula describum tur ; in calce verb ejusdem MS. haec habentur : si Conoscendosi Fra Alberto vicino a ,, morte , Voleva esser lepolio nella Chiesae

se di S. Guglielmo , nella quale abitavano iis Frati di S. Domenico , dalli quali era solito,, conseisarsi, essendo deli' istesis' Ordine, ben-

45쪽

32, che Tergiario , di quelli perb che non sta-- vano nelli Chiostri , ma in Casa sua si ec. Erat S. Gulielmi Ecclesia , quam primδ Concessit FF. Praedicatoribus Homobonus Madal-bertus Episcopus Cremonensis, extra Portam Civitatis Pullicellam , & vulgo de' Tintori nun- Cupatam , ab Ecclesia S. Sueu i , vel S. Sepulcri parum dissita, cui proxima est Ecclesia S. Matthiae. Igitur, cum prope illam S. Albertus domicilium selegerit, non leve argumentum est, id fecisse, ut apud sui ordinis Fratres ossiciis, rebusque divinis vacaret commodius in eorum Ecclesia , quam frequenter adire solitum scribunt Cavitellus , Merula , & Ioseph Bressiani

in Vita cap. 3. X. Praeterimus posteriores Scriptores, praesertim Ord. Praedic., ne domesticis Utamur Iessibus , qui fere post Cavitellum scripsere, atque ab illo rem totam sumsisse credi possimi.

Omittere tamen non debemuS Veterem , ne CContemnendam traditionem , quae apud Cremonenses,&Bergomenses viget: Vini nempe

Portitores , quibus persuasum est S. Albertum Artis illius Patronum , Eremitam ut aiunt 3 S. Dominici fuisse ; adeo insedit illis opinio alicui S. Dominici Instituto, quod proprio ninmine appellare nesciunt, S. Albertum add, e tum fuisse . . . CA-

46쪽

Idem probatur ex antiquis Iconibus , seu Imaginibus S. Asserti. I. Oseph Bressianus in Vita S. Alberti eum exhibet instar Tertiarii Dominicani , qualem descripserat Cavitellus, ac referebant ejus Imagines in Ecclesia Sancti Matthiae olim depletae. Sed in eo allucinatur Scriptor non salis accuratus , qudd Tunica talari nigri coloris , & Pallio , seu Cappa gris ea , aut ferruginea indutum proferat, cujusmodi Fratrum Tertii ordinis S. Dominici velles

fuisse , nemo unquam adfirmavit. At ea modificatione fortasse usus est , ut putidum Vitaret anachronil mum , in quem lapsus omnino foret, si B. Albertum Tertii ordinis Sancti Dominici Fratrem ablolute pronunciasset, cum ejus mortem Consignet ad A. II9O.

II. Rectius Author Anonymus Legendae JUS. Ecclesiae S. Matthiae , & alter Legendae apud Ecclesiam Parochialem Villae Oneae , Cavitellus, Merula, aliique absolute dixerunt, S. Albertum Tertii ordinis S. Dominici Fratrem ; quod prose sto non adfirmassent absque Traditione , vel Documentis, & cum primis, C. nisi

47쪽

nisi eius Imagines conspexissent alba Τunic & Cappa nigra , seu gritea depictas , qualem esse praedicti ordinis habitum, minime igno

rabant .

III. Totum hoc late panditur adeuntium oculis in vetustissima , & ampla Tabella, qine quasi ad miraculum prieservata in cubiculo prope Ecclesitam S. Alberti Villae Oneae, splen-' dide exhibet servum Dei alba Tunica indutum cum Cappa grisei coloris genuflexum ad limen Monas erit S. Gulielmi coram duobus Religiosis habitus antiquae Oblervantiae S. P. Dominici, cuius picturae antiquitas Comprobatur esse saltem Seculi XIV. ex coloribus oleo non dissolutis , sed in tela gypso linita appos, iis . Nam ex Vasario , Morerio in verti. Antonio di Messisa , & ex Dictionario Gallico Artium, & Scientiatum Tom. 2. Artem adhibendi oleum in pingendo, dicto quartodecimo Seculo originem duxisse traditur a Io. Bru-gensi Pictore Belga, cujus discipulus fuit Antonius Messanensis, qui hanc Artem in Italiam invexit, & floruit circa A. I 3o. AC etiam patet ex forma Vestium , quae apparet in dictis Religiosis , clim haec sit primaevae Institutionis , habeatque parvum Caputium Cappartunica breviori adsutum , & pene absque pab

48쪽

liolo . Inspicitur insuper in eadem Tabellata. Monasterium S. Gulielmi extra Urbem Cremonae afl bre delineatum , quod certe Scculo XV. solo sequatum est , ut ex Historicis Cremonensibus: Epistola Summo Pontifici porrecta a Ministro Provinciali, & Deffinitoribus Provinciae Brixiensis Ordinis Minorum Strictioris Observantiae allatam Tabellam magnopere commendat Summ. num. XII.

IV. Idipsum cumulate adstruitur ex variis Imaginibus depictis in Valle Seriana , &potissimum in Villa Oneae. Una adest in Communi Nagulino Vallis Serianae Superioris in structili columna, quae S. Albertum repraesentat superindutum candida Veste , & Cucullo albo , in qua antiquis caraeteribus notatur A. I 488. die A. Augusti Imaginem hanc fuisse depictam. Altera super murum e regione Ecclesiae Monialium S. Clarae in Terra Clusioni, quae exhibet dictum S. Albertum subindutum Veste quidem castanei Coloris rusticum Virum indicante, sed Scapulari albo coopertam , tenentem in manu dextera coronulam precariam,& in sinistra baculum viatorium, cum duplici pileolo, idest, intimo coloris castanei, & extimo coloris albi, Cum laureola super caput inaurata , & aera pictionem denotante Roma- C et nis

49쪽

nis caracteribus M D. Viae Summ. num. XIII. V. In Villa Oneae consimiles , quinimo magis expressivae supralaudati Tertiariatus Sancti Alberti Imagines elucescunt ; videlicci,

una supra murum Domus Morotii A. IJ IJ. , altera in Domo de Cedronis A. Is I 8. , aliae

in Tabella supra Suggestum , in obsoleto Vexillo , & in perantiquis ex corio aulaeis ParOchialis Ecclesiae ejusdem Villae ; & omnia fere picta anathemata in Ecclesia S. Alberti apud

Fratres Min. Reform. eiusdem Villae exhibent S. Albertum supervellitum alba Tunica . Ita quoque Statua nunc super Aram Majorem praefatae Parochialis Ecclesiae in ligno, ut constat, pervetuste exsculpta , cui Correspondet Statua S. Matthaei Ecclesiae Titularis, verum rubro, non ut altera albo colore delibuta ; quae Simulacra exst ibant ab A. I 48 r. super vetus Tabe

naculum ex Decreto ademptum. Summ. num.

XIV. Qua de re in Domitius Accolarum Vallis illius Superioris conlpiciuntur quamplures Imagines nostri Sancti cum Toga candida ,& Pallio gilvi , seu vinati coloris ; sicut etiam Bergomi palam defertur a Vini Portitoribus in solemnibus precibus Labarum simili Imbgine decoratum , & aevo fere contumptum , ut ex Processit illic confecto. Hinc certita

50쪽

ma perseverat Traditio apud Vallenses illos, S. Albertum Tertii ordinis S. Dominici Religiosum fuisse.

VI. Igitur extra omnem dubitationis aleam res debet esse etiam Cremonae, nedum ob supradicti. , 1ed ob veteres , si adhue superessent , S. Alberti Imagines , Iconesquet in Ecclesia S. Matthiae ; cum Auctor Lege Π-dar Villae Oneae aperte fateatur, in hac Ecclesia se vidisse Imaginem vetultissimam nostri Sameti in praelaudato Tertiarii habitu . Hinc ib,

dem recentiores, quaecunque sint, ab A. dUmtaxat I 632. apparCrent ex Voluntate , Ποα-

veritate depi star. Nihilominus adhuc duae via suntur; prima apud Parochialem S. Viti in Tabella depicta uno abhinc Seculo cum dimidio, ju Sta peritos, cum lemmate: S. ALBERTUS BERGOMAS , qui in ea indutus est Tunica alba, & Pallio nigro, & ex eius Ore prodeunt haec verba ab eodem lapissime usurpata o Re di Gloria , in iaciem Crucifixi prolata; altera in Monasterio S. Dominici consimili fere modo expressa ; sed verba illa prosiliunt in quoddam coeleste lumen , in quo inlpicitur grandaevus Senex , A ternum Patrem repraeis ientans, veluti in amplexum Beati Viri cor

ruens .

. c 3 VII.

SEARCH

MENU NAVIGATION