장음표시 사용
4쪽
ADUERSUS PLURES RECENTIUM PLURIUM PHILOSOPHORUM , PRAECIPUE CHRISTIANAE RELIGIONIS HOSTIUM, . ERRORES
EQUITEM D. STEPHANI, CUBICULARIUM
Typis Ioannis Baptistae Stecchi, et Antonii dosephi Pagani perurum permissν .
6쪽
E Q U I T I D. STEPHANICUBICULARIO MM. II. RR. A. et R. C. M. E. D.
Librum de Infinita Persectione Dei
postremis hisce mensibus a me litteris mandatum an inscribere deberem nomini tuo , ORLANDE COΜΕs ornatissime, non sane diu multumque dubi-
7쪽
tavi. Cum enim in clientelam ipse tuam nondum typis editum ita receperas, ut is prosecto, si fensus haberet, seque cognosceret, non alterius in potestate quam in tua perpetuo manere vellet. Quo quidem patrocinio dignitatem illi, quam ab auctore ac parente suo nancisci non poterat, ac non leve decus addidisti. Non haec eo spectat oratio, Ut pater ni tui generis atque materni splendorem Commemorem, illustriaque sacinora, quibus majores tui vel Florentiae vel Senis tantam gloriam sunt Consecuti, quantam consequi paucis qualibet aetate contigit. Ista equidem in viris nobi litate insignibus laudare soleo; ita tamen, ut
cum Platone intelligam , si fere sola sint in iisdem laudanda, dedecori potius quam laudi
esse sutura. Illud me maxime movet, ut non levem libro meo gloriam patrocinio tuo Comparari putem , quod nemo fere sit nobiles
inter viros te litteri& excultior , nemo fere
germanae sapientiae doctrinaeque laude praessantior . Non me quidem latet , hujusmodi sermonibus offendi potius modestiam magnorum hominum , quam animum auctoribus conciliari. Et . id quidem, ut egregie nosti,
8쪽
tum ex eo contingit, quod virtus ipsa sibi sit praemium , neque ullis unquam humanarum laudum lenociniis indigeat, tum ex eo quod
adulatotum vocibus homines magno loco natos e Terentibus, etsi loco interdum videantur indigni, plena omnia atque referta fiunt.
Sed neque si virtus ipsa sibi sit praemium,
idcirco minus eam vereri ac susipicere, quinet aliis ut suspiciant auctores esse debemus, neque corruptis homines moribus atque nefariis debent unquam emcere, ut ossicio de-esie caeteri videantur. Quamobrem judicium de te meum, quin et omnium , qui penituS te noverunt, non ita aspernari debes, ut hujusinodi voces in aures tuas irrepere nullo modo patiaris . Mihi quidem eo magis libet virtutem laudare tuam , frequentibusque celebrare formonibus , quod mirifica quidem species ejus ac pulchritudo ex partibus proferui multis, adeoque Omnibus existat. Non enim in te , quod in aliis non raro Carpimus aut dolemus, a doctrina disi juncta est flamma comitas, et urbanitas, caeteraeque dotes, quae vitam hominum fastidio levant , atque ut aliis alii non modo utile ο
9쪽
utiles, sed et grati atque jucundi sint per
petuo efficiunt. Quantae porro in te sint istae virtutes, ille tantum ignorat, Cui numquam tua familiaritate, ac stravissima Consuetudine frui contigerit . illae vero majores virtutes animi, quarum multo uberior , multoque magis necessarius existit usus, quantae in te sint et quales, illum tantummG-do latet, cui parum admodum haec cognita stamplissima civitas, et quid in ea nobiles viri agant, quo spectent eorum studia , non satis animadverterit . Hujusmodi sunt mira uaedam dexteritas atque prudentia in conciendis negotiis , nec non animi vere nobilis .mira quaedam excelsitas ac magnitudo, quae .lum ab ambitione abest plurimum, tum a superbia, tum a caeteris cupiditatibus, quibus etiam hominum, qui magni vulgo putantur, mentes haud mediocriter Commoventur. Nihil hic de Liberalitate tua, nihil de
favore in optimas quasque facultates, tum quae sapientum hominum scientia, tum quae peritorum liberalibus 'continentur artibus, m attinet dicere. Jam enim hanc epistolam observantiae meae testem, ac, sit verbo venia a
10쪽
nia , etiam amoris, longiorem tibi videri , quam ut ferri possit, existimo. Ita enim estum natura , tum moribus comparatus , ut a nulla re magis, quam a Themistoclis mente laudes tantopere optantis, abesse videaris. Ille quidem nullum acroama, nullius VO-cem sibi gratiorem accidere, quam ejus , a quo sua virtus optime celebraretur, ingenue iussus est. Tu vero aut stomachum vix tenere posse videris, aut certe rem totam
in risum jocumque convertis, si quando te laudandum suscipiat quispiam, aut aliqua obsequii significatione conciliandum. Et id quidem nuper etiam cognoscere potui, cum de hoc libro, qui tuus multis ex rationibus jam dicendus erat, tibi dicando agere tecum institui. Quod si tandem aliquando, ut, quod
magnopere optabam, mihi perficere liceret, non abnuisti, magis id ex facilitate contiagit, ac bonitate , quam ex animi sententia tui . Mihi tamen hac in re non tam voluntati tuae morem gerendum, quam quod ego tibi deberem exolvendum esse sum arbitratus. Accipe igitur tenue munus, at non