De infinita perfectione Dei opus metaphysicum adversus plures recentium plurium philosophorum, praecipue christianae religionis hostium, errores ab Aloysio Brenna conscriptum ..

발행: 1774년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ligationes atomorum, quae nullo possint unquam numero definiri p Quod si semel id statuas ,

υποθεσιν omnino subvertis , qua confusum aliquid et inordinatum ex atomorum concursu eXistere posse dedimus; quam quidem' υποθέσιν, a Democrito et Epicuro invectam, eodem jure stare con tendent in hac saltem controversia, quo tu ne

gabis . Ea magni momenti ratio videri posset, nisi aliquod ipsam involvere sophisma, quod, aeque ac

nodus ille Gordianus, etsi quis solvere nesciat, solubile tamen sit, tardo etiam cuilibet homini s spicari liceret. Is enim videt, si formae litterarum

aureae, Vel argenteae in terram excutiantur, quamvis potius inordinatam, atque consulam , quam aptam concinnamque collocationem habituras, unde poema repente existat omnibus numeris abso lutum. Neque vero eumdem hominem eo argumento movebis, ut seeus judicet, quod aeque contra illam, et contra istam innumerabiles aliae forismarum collocationes ex iis, quae possunt eiIe, facere videantur. Sed rationem, quae a nobis proposita fuerat, prosequamur. Colligatio quaevis inordinata innumerabilium atomorum hac et illac temere volitantium cum inis

numerabilibus confligit, ut ita dicam, aliis colligationibus, quae potius quam ipsa prodire possint. Quare incredibile dictu est, quam difficile sit, aevideri debeat, ut ipsa potius ex ea corpusculorum jactatione , quam aliae, prodeat . Inlaniret ergo si

quis

32쪽

quis pecunia , vel alia re deposita sponderet extis

turam. Ea tamen dissicultas aliquantulum inde minuitur, quod colligatio aliqua ex inordinatarum genere consurgere debeate quare cum in eo ipsa genere , non minuS quam caeterae, constituatur, non

minus quam caeterae, si considerentur singulae, consurgere potest. Non ergo esset, si eam exti tisse quis nuntiaret, quod tamquam prorsus incremdibile , ac prorsus absurdum negare jure possemus. At vero coagmentatio atomorum in hanc pulcherrimam , suisque finibus omnino respondentem Universi molem non modo singulas habet oppo sitas cta ligationes earumdem atomorum, alias et a lias in infinitum, sed est ex genere colligationum ordinatarum, quod habet oppositam collectionem totam inordinatarum, unica sub idea, et initar ingentis cujusdam exercitus a te considerandam. Adestor manda enim vel exigua corpuscula, quae sua nconstanter sormam retineant, ea requiritur atomorum accessio, ut limites quosdam, eosdemque statutos, et certos ingrediantur; quorum proinde numerus debet esse infinitis vicibus minor, quam numerus aliorum limitum, intra quos atomi, licet innumerabiles, constitutae nullam induere ponsent aptam, constantemque figuram. Hinc autem quod colligatio aliqua inordinata, quaecumque ea dem ea sutura sit, numquam autem ordinata, ex fortuita debeat Esecurearum atomorum concursatio

ne obvenire, facit, quivis intelligit . ,

33쪽

Res adeo spinosas ideo sub aliquibus allegoriae integumentis involvimus , ut minus offensionis 'haberet ocatio . Si quis accuratius dicta desideret, ille sic habeat. Cum duo genera sint, alterum Ordinatarum, inordinatarum alterum colligationum, de quibus tam saepe locuti sumus, atomos temere Concurrentes unam ex illo facilius fuerat, quam ex isto sortiri. Id et ad ersarii, nisi omnino Fecor des sint, omnino sarentur, et exemplis, si qui forte negarent, innumerabilibus convinci possent. Jam ea major facilitas proportionem habere debet cum excessu, quem genus inordinatarum supra genus ordinatarum hujusmodi colligationum habet; quod etiam a similibus ducta rebus experientia suadet, et perspicua ratio demonstrat. Cum ergo genus, inordinatarum supra genus alterum infinite pateat,

hinc sequitur, infinite facilius esse, ut, si quid prodire debeat, ex illo, quam ex hoc aliquid prodeat. Iam quod prae opposito infinitam habet facilitatem, ut fiat, nonne vera, propriaque , eadem que maxima continetur necessitate naturae λ Id enim ira prae opposito fieri quodammodo exigit, ut nihil enixe magis exigi queat, quod verae propriae-.que necessitatis notionem cuivis exhibet. Ea nimirum facilitas est summa proclivitas, ut Scholasticorum verbis utar, potentiae tu actum. Summia,

vero hujusmodi proclivitas necessitas. est . Quod, enim est necestarium, ita proclive est, ut fiat, ut magis esse non .possit. Neque eniim . tanta facilitas, de qua verba facimus, ullo ex capite potest immi-δ-Ἱ nui,

34쪽

nui; quomodo dissiculi s in eo sita, qnod haec potius quana illa ex inordinatarum collectione utilliga, tio prodeat, imminuitur, ut indicavimus. Quare infinita non haec, sed illa tantummodo dicenda est. Quod si facilitas etiam tanta inde tibi videatur aliquantulum imminui, quod collectio etiam ipsa ordinatarum colligationum inter colligationes , quae possint esse, recenseri queat, sumes id veluti jure tuo, de quo tibi litem adversarii intentarunt. Ρrofecto illi negant, inter ea, quae possunt eX

tuito nihil sentientium atomorum existere concurissu, pulcherrimam hanc esse rerum omnium universitatem; qua nihil ad ornatum admirabilius, nihil ad usum eorum, qui mente praediti sunt, excogitari potest aptius. Sed jam haec omittamus. Fieri enim saepenumero videmus, ut, cum subtilius , atque curiosius, quam necesse est , illa scrutari Volumus , quae naturae ductu, non autem artis magisterio didicimus , hominibus non admodum dostis firmio- , ra nostrarum cognitionum : intertubare fundamenta videantur , Equidem, ut saepe significavi, aptis. simas rerum innumerabilium series et ordines sortuiti casus opera non fuisse, tam evidentem dici debere sententiam, quam aliam quamlibet. ipsus naturae ope cognitam Veritarem, existimo, Quare si quis , eas pulcherrimarum copulatione rerum, et quatit consentiente ad mundi incol mitatem Coagmenratione naturae, non ' moveri se,

dicat, uti maximam supremi Artificis potentiam,

atque

35쪽

24 atque sapientiam agnoseat , hune vel turpissinat mendacii crimine teneri, vel horum nihil unquam reputavisse, certo scio. Eamdem Dei Patentiam, eamdemque Sapientiam, esse prorsus infinitam Uenditur.

Actenus de ratione locuti sumus , quae maximam, et humanis mentibus incomprehensam esse Dei Potentiam , atque Sapientiam evi denter ostendit. At easdem proprietates esse prorsus infinitas , in suo videlicet utramque gene

re, morolis quibusdam adversariis jam ostendendum est, Antequam id praestemus , et de Potentia Sapientiaque divina per ideas omnino abstractas a generales considerata nos loqui monemus, et id sumere , quod plurimis argumentis Metaphysici probant, et explicata ratio satis enicit , primam rerum quarumcumque causam haud aliam agnosci oportere, praeter divinam , quaecumque tandem ea sit , intelligentiam, atque virtutem. Sed et illud jure nostro sumere possemus , quod statim aequus lector agnoscet, res, quae pos sent existere, ut Tevera non existant, infinitas omnino dicendas esse. Quis enim Genus Humanum,

quis ea , quae vel in tellure sunt , vel in aetherea

CAPUT III.

36쪽

nostris objecta scnsibus, quis caetera, ex quibus haec pulcherrima totius mundi moles existit, infinite augeri posse, jure negaverit J Negaret autem jure, si rerum, quae neri possint, numerus definitus e siet; ti tot, exempli causa, hominum millia, si tot planetae , tot stellae, tor rerum species tantummodo possent existere e plure S autem esse tam esset absurdum , quam Chimaeram aut Hippocentaurum in hoc . terranum orbe reperire.

At hujus quidem in rerum ipsa natura legis ulla probabilis ratio, non modo non esse, at ne fingi quidem animo potest. Non enim quispiam sufficientem rationem esse non temere suspicabitur, quare si bonum aliquod minus existat, non item aequale, quantum pertinet ad ipsam rei naturam, existere possit, aut majus. At enim sine ratione lassiciente quid quam assirmare, Philosophos omnino

dedecet.

Veterum autem illorum, de quibus in Libro de Fato M. Tullius, explosa jampridem sententia e st; qui nihil didicisse ,, nihil sensisIe animo

videntur, cum praefracte negarunt, quidquid non existit, inter ea, quae posse ent e X illere, non ab

surde numerari. Hobbesius quidem atque Spinosa, non disputantes philosophi, at perpetuo somnianotes , cum omnia fatali nescio cui necessitati iii buerent, eamdem vel sentiendi vel loquendi rationem stultissime tenuerunt. At quis commentata ista non rideat, modo philosophiam a primo limine salutaverit p. D

37쪽

Si enim aliquid, quod non sit, esse unquam

potuisse vel poste negaveris, clarissimas quasque notiones omnino sustulisi e videberis hominum generi ab ipsa natura datas. Etenim quaenam dici vel fingi notio pote si magis clara magisque perspicua, quam ea, quae verbo ipsi Posse respondet ab omnibus omnium generum ac gen tum hominibus usurpato p Mihi quidem ea notio tam clara est , quam ea, quae me vel sedere vel ambulare vel scribere mihi demonstrat, cum tamen alii homines eodem tempore omnino contraria faciant. Jam si de iis, quae clara notio demon strat, IIob besio et Spinosa auctoribus, nefas est vel incertam haberet sententiam , quis eosdem aequo animo ferat , quis non aspernetur , cum nihil in natura fieri polle clamant, quod neque fuerit unquam , neque iit, neque futurum iit pItaqie scitu in illud Methaphylicorum omnium αί uaecumque contradimonem involvunt, impossibilia sunt, quae secus possibilia α . Quae cum ita sint , jam est advertendum, res omnino nullas inter hujusmodi possibilia , quae

vocant , numerandas videri , nisi Deus aliquis , quem primam esse rerum causam hoc loco sumimus , creare polsit, aut alia quavis ratione

producere. Nihil enim, quod non est, potest esse, nisi propterea quod in alterius, qui sit, ut ita dicam, potentia contineatur. Quidquid autem est, vel ipse Deus est, vel aliquid a Deo productum. Ergo quidquid revera potest existere ad ipsam Dei Porentiam necessario pertinet. Po-

38쪽

27 Potest igitur infinita Deus ; et id quidem vel

ex eo etiam satis apparet, quod nulla queat excogitari vel esse non prorsus inepta ratio, cur qui tanta molitus est, atque adeo dissicilia , non et alia quaelibet in quovis genere possit. Itaque Deum Omnipotentem elle, libenter inter Ethnicos vel Philosophi vel ipsi Poetae concesserunt. At . enim ea Virtus, quae omnia, quae insi-nita potest , fines aut terminos profecto nescit. Quidquid autem fines aut terminos nescit, infinitum est. Infinita igitur Dei Virtus atque Potentia dicenda est .

Neque vero quisquam hic jure posset opponere, humanis etiam Viribus, dum aeterno rem pore existant, aftus elici polle, quorum numerus nullo unquam fine determinetur; ex quo tamen vires illas infinitas este, nemo dicet. Etenim, si acutius inspicias, facile videbis . infinitos eosdem actus non humanae Potentiae, verum divinae acceptos esse referendos.

Consentiunt enim Philosophi , tantummodo

species actuum, quae certe finitae sunt, non vero singulos ipsos actus, qui prodituri sunt, sive finiti numero, sive infiniti, ab humana seu Potentia, seu Voluntate constitui. Itaque is determinationem actuum in individuo non a eausa secunda , sed tantum a prima esse is iidem Philosophi docent. Alia neque parva scilicet , neque pavea inter humanam divinamque Potentiam diascrimina possent afferri; sed omnia persequi oratione

39쪽

Similis autem ratio fateri cogit, prorsus Infinitam Divinitatis ella Sapientiam. Nam et se ipsa Di Uinitas, et ea, quae facere potest , infinita cognoscit . Quis enim Intelligentiae divinae fines constituat , cum nulli fines ejusdem Potentiae .constituantur λ Profecto rem aliquam producere multo difficilius est , quam cognoscere ἱ neque vero nobis verendum est, ne, qui difficilius aliquid consequitur, idem ab eo, quod facilius est, excidar ; nisi sorte rationes quasdam excogitemus , quae nullum in prima rerum Causa locum habiturae sint. δSane Deum omnia cognoscere vel inde satis apparer, quod homines praecipue non hebetes non prorsus ignorent, quo sua ipsorum po tentia , viresque pertineant. Si qua vero minime cognoscimus , id ex mentis imbecillitate , et pudenda nostro generi inscitia contingit. Similia de Deo cogitare quis audeat p Etenim in summae

Potentiae natione susnma facilitas ad omnia , quae vult, atque hinc maxima quedam felicitas, cum tanto mentis vitio minime conjungenda, compre

henditur . :

Si quis tamen Homini simi Iem Deum . hae

in re cogitaret esse , facile convinceretur. Hommines eniin inscitiam aut paulatim exuere , aut

salte in imminuere posIunt, ac solent. Aut ergo potuisset aliquid simile praestare Deus, aut non potuisset Si non potuisse dicatur, praeterquam

quod deterior Homine fingitur, ejus. omnipo

40쪽

tentiae , quam in Mundi creatione noscimus , multum sane deesse dicendum est. Sin vero potuit , rursus in errogo. Itane potuit, ut omni-

.no tantum a se malum auferret , an ut tantummodo imminueret 8 Si primum , quis eum aererno tempore quieVisse putet, ut non id prae-ilaret y Sin alterum * oporteret ergo aliquod ense impedimentum , quod Dei in sapientia progressui opponeretur , illumque discere cupientem perpetuo retardaret . At nonne delirantis esset potius , quam disputantis, Philosophi tam ablato da de potentissima illa Natura sentire plisdem fere interrogatiunculis ellicitur , ut Perseetio divinae cognitionis , et Claritas nullis offundi tenebris queat . Si ' quae enim essent,

quomodo non auferret Deus ; cujus voluntati omnia parere , nos docet haec pulcherrima et praestantissima rerunt universitas , quam quotidie sensibus usurpamus, neque tamen satiS mirari, aut

etiam complecti animo possumus pAn aliquis ira deiipiet, ut , dicat , limites divinae Scientiae ab indu .ejus natura poni p Atis profecto suae scientiae limites , eosque sane angustos , jamdiu positos esse ostenderet , qui Deum et aliquid ignorare , aut non plane cognoscere diceret et . eum dem ultra progredi u quam . posse negaset; Z Quod ' nimirum , si de homine dist tu assimum Iesset .s, i d. p, : Anil prosech alidis quidem 'infinito tempora , sed aliqua iam et ei, distenda supersunt 3 Tantalo

SEARCH

MENU NAVIGATION