De infinita perfectione Dei opus metaphysicum adversus plures recentium plurium philosophorum, praecipue christianae religionis hostium, errores ab Aloysio Brenna conscriptum ..

발행: 1774년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

dicerent Epicurei , casu, non autem potentia sapientiaque supremi artificis esse mundum efformaintum opinabantur. Quid p qui ita censes, atomos ipsas a quo 'primum editas motuque concussas ponis p Deus profecto sit aliquis , oportet , cui tantis diffusa spatiis innumerabilium prorsus atomorum vis , unde coelum , ac terrae , mariaque, paruerit . Aneonstituis atomos minime genitas , ut Democrito placuit , minimeque productas λ Nihil igitur eis poterit virtutis ac bonitatis deesse, quae , cum persectissimo potiantur existendi modo , rebus a se compolitis id impertiuntur , ut existant; quod est virtutis , ac bonitatis omnis , et persectionis principium , et radix . lta fit , ut , qui unum renuebas agnoscere Deum , innumerabiles inducere videaris. Illud autem tute non vides , atomos illas , ut casu quodam convenientes tantam hanc varietatem rerum efformarent , motibus non quidem iisdem omnes , at longe inter se lateque diversis, antea per inane, quod fingis , spatium circumfer ei debuisse R Atqui , non modo quae sentimus co pora omnia , sed atomi quaecumque , fatentibus Epicureis, natura centrum aliquod commune petunt. Quare ad illud recta, nisi alia causa declinare cogat, linea feruntur. Turpissimum enim esset Physico dicere , quod physicae rationis ignarus dixit Epicurus , atomos illas nulla mente praeditas a rectilineo eursu sine ulla causa innumerabiles dein

22쪽

flexisse. Quamobrem habemus jam, neque solas

atomos , neque atoinos ipsas motu, concussas, Verum et causam aliam, quae motus atomis varios.

atque hinc non ab ipsa illarum natura ortos, indiderit, constitutionis omnium rerum esse agnoscenis dam. Et eam quidem Causam, cum quasi provincias atomis dederit, quae rectae, quae obliquae , quae velocius , aut tardius, quae tot diversis rationibus ferri deberent , omnino liberam intelligi convenit, si sufficientem aliquam ejus varietatis rationem esse concedimus ; ex quo facile sequi nemo non vider, ut et Sapiens, et Potens, et Provida sit existimanda. At amice eum Epicureis ac liberaliter agamus : quandoquidem tot nobis hae in re suppetunt argumenta, ut non tam scribendi ratio nobis habenda sit , quam multa omittendi. Haea igitur , aliaque silentio praetereantur , quae cum veteres tum recentiores Philosophi contra Epicureorum amentiam copiose disputant. Unum est, quod , summi artificis mundum hunc opus esse. qui conficere non sentiat, hunc ego nihil omniano sensurum esse pronuncio . Videlicet nulla Ca sa non summopere viribus atque consilio potens proportionem cum iis effectibus habitura est, quorum pulcherrimae admirabilesque rationes quam apte suos reserantur ad fines nullo unquam comisitio humana mens assequi possit. Haud equidem, hoc loco sum probaturus , nullum prorsus estemctum, qui mentem atque consilium praeserre V, B a deam

23쪽

deatur , casu loquarnur hic potius eum hominum vulgo , quam cum Philosophis, qui nihil revera casu contingere definiunt in lucem prodire posse . Quod quidem veluti portenti genus

quoddam habendum esset. Sane Plutarchus de spuma equi a Pictore , qui nesciverat arte sua ipIam exprimere , pennicillos in tabulam projiciente fortuito habita α Hoc unum , inquit, fortunae artificiosum facinus narratur m At certe illi dumtaxat , qui mentis omnino sit ac rationis expers, veri limite poterit videri , innumerabiles id genus effectus , quorum singuli longe mirabiliores sint ac praestantiores , fortuito emergere potuisse . Quod si hoc etiam delirantes a deersarii sibi concedi velint, illud tamen vel inviti tandem conis cedant necesse est , non posse quem Casum appellant , hanc rerum Univerlitatem tam longo saeculorum cursu incolumem servare, in qua videlicet, si nullius artificis industria intercessisset, haud pauciores profecto dissolutionis causae quam atomi

esse viderentur. Ea enim causarum, quae dicuntur fortuito operari, natura est, et ingenium, ut non easdem semper ineant agendi rationes , ex

quibus perpetua partium plurimarum in unum finem convenientia , et quasi conspiratio existat. Hine fieri videmus, ut nemo sit ita rudis, nemo ita rerum ignarus, ut quod opus cum machinatione 'quadam certa . atque constanti moveri vertique

videat, non. alicujus artificis industriae atque sapientiae reserat acceptum. Si igitur meliora sunt

24쪽

I3 ea, quae natura, quam illa, quae arte persedia sunt, nec ars essicit quidquam, constans praesertim atque perpetuum, sine ratione, ne naturam quidem ipsam ratione non regi putandum est . Quae cum ita sint admirabilitas coelestium rerum atque terrestrium , atque omnis descriptio mundi, et tantus hic coeli ac telluris ornatus, ex alia causa, quam quae summa potentia , summa

sapieritia praedita sit, essici potuisse, nemini meo judicio videri potest, quem fanaticus error, ex

iracunda Diana non vexet, aut brevi certe Ve-Xatura sit.

Sed rationem jam audiamus, cui tantopere adversarii fidunt, ut ei commendavisse causae sciis licet optimae patrocinium vel maxime Videantur. Si atomi, inquiunt, quod absurdum esse nemo demonstrabit , aeternis antea temporibus liquidum per inane volutae , nec non in omnem partem agitatae varias induerunt sermas, varias effnxerunt figuras , nonne tandem in omnes c vadere colligationum series debuerunt, in quas illae a sapientissima mente cum summa potentia conjuncta induci potuissent ρ Quid enim p Num inter colligationes illas , quas non modo consilio agitatae, sed vel temere concursantes, essicere poterant, nonne illae numerandae Veniunt, de quibus modo loquuti sumus λ Jam quod fieri poterat, factum revera non esse, quo tandem argumento essicietur Hanc Atheorum et Epicureorum argumen

tionem nihil evincere satis cuilibet est manifestum, modo

25쪽

modo se nolit ipse decipere. Ea enim qui existimat fieri potuisse, non intelligo, cur non idem

eodem argumenti genere probaturum sese considat , si innumerabiles unius et viginti formae literarum vel aureae , vel quales libet aliquo conjiciantur, posse ex his in terram excussis Virgilii poema , ut deinceps legi possit, essicit quod nescio an ne in uno quidem versu , quidquid Premonivalius , homo videlicet stultissimus, assirmet si , possit tantum valere fortuna.

Nimirum advertas oportet, duas posse intelligi colligationum, sive dispossitionum series in illis materiae particulis; alias inordinatas, quaeque nullam praeseserant ideam alicujus propositi sinis;

alias ordinatas, quae tibi, statim ac easdem oculis aut animo contempleris, ad finem aliquem directae suisse necessario videantur . Prima quidem

series , si verum loqui volumus , a casu fieri non potuit; sed tamen hoc loco facile patior, ut existere potuisse dicatur ex causarum physicarum sine ullo mentis consilio conjunctarum nescio qua Concursatione sortuita. Sed alterum certe seriei genus, quod nobis necessario mentis ideam exhibet propter finem aliquem operantis, ex sola causarum conjunctione, quae nata sit a certis quibusdam . sin

26쪽

singularum atomorum motibus sine ductu sapiemtis ac potentis artificis fortuito collectis, prodire

non potuit.

Quod si hujus etiam rei, quam satis omnes, ut in primo de Generis Humani Consensu in Mgnoscenda Divinitate ostendimus , natura nos docet ἱ adeo ur, qui de ea dubitet, non videam, eur non idem, sol sit an nullus lir, dubitare posisit; sed si quis tamen aliquam afferri vellet rationem, quae nimirum a reconditis Metaphysicae fontibus eliciatur, nili meo iudicio nimis consis

dam, quam subjicio esse potest. Atomi per infinitum , quod volunt adVersarii, spatium aeternis a tea temporibus volitantes, potius quam istam saepe laudatam a nobis universitatem rerum , alias numero nullo definitas efficere potuissent, et adhue possent, colligationes, aut dispositiones, quae neque summi artificis praeseserrent consilium, atque potentiam, neque ullum viderentur ad finem pertinere .

Quis enim non intelligit, atomos corpus aliquod ex iis , quae tanropere miramur, efformaturas numquam fuisse, niti ita miscerentur, atque coirent , ut nullam , aut sane certam quamdam,

eamque minimam , inter se distantiam servarent γΑt vero quot sunt , aut potius fingi possunt, in spatio puncta tot variari quoque distantiae possunt atoinorum , in quibus nihil stabile , nihil ornatum , nihil quod . consertat ad 'mundi servandam incolumitatem , et ordinem , illae conficerent . Spa

27쪽

I6Spatium autem , idest Vacuum , et Inane ex omni parte patens, nullis quaquaversus limitibus Circumscriptum , ideoque omni ratione infinitum putabant, et vero purare debebant Epicurei.

Nam si spatium nihil est positiui , ut Philosophi loquuntur , non est quod ullis possit terminis contineri ; sin autem positivi est aliquid,

quaenam esse potuit ratio lassiciens , quae naturam ejus intra potius hanc , quam aliam, quae potuisset existere , includeret extensionem , atque coarctaret p Nisi sorte hujusmodi quaeratur causa in mundis innumerabilibus Epicuri, omnibus minimis temporum punctis , aliis nascentibus , aliis cadentibus , et individuis eorum corpusculis tam praeclara opera nulla moderante natura, nulla ratione fingentibus ; quae quidem corpuscula, licet individua , tam levia non sunt , quam te vis est Atheorum et Epicureorum his praecipue

de rebus oratio. Quamvis autem nullo definita numero momenta temporis huc usque fingerentur elapsa , cum ab Omni aeternitate perpetuo fuissent atomi concussae motu , ea tamen infinitas non esset

pliciter talis , at vero secundum quid , ut Philosophi nostri dicere consueverunt: esset enim aeternitas tantum a parte ante, ut iidem ajunt. Infinitas autem extensionis in spatio atque hinc distantiarum, quas atomi semper diversas sortiri potuissent, absoluta esset, atque perfecta. I. . ' ' Quis

28쪽

ITQuis jam non videat, ex his omnibus essici, etiamsi quaedam fuisse dicatur ab infinito tempore aeternitas , qua semper vagantes atomi sedes mutaverint, posse adhuc, semperque futurum ut possint , per innumerabilia saecula mutare , ideoque nova semper ac nova sese ratione respice-te 3 Pro ea igitur felicissima copulatione , qua corpus ad aliquod ex iis , quae cernimus, efformandum coagmentatae sunt, numero prorsus infinitas habere dispositiones potuillent , et adhuc pollent plane diversas. Jam ergo rationem concludamus. Nisi mens aliqua ex o innibus iisdem dispositionibus ordinatam seligat, infinite probabilius est, obventuram potius

inordinatam ex perpetua atomorum concursatione

dispolitionum seriem , quam ordinatam . Etenim contra istam illae , quas diximus infinitas , universae pugnant . Ergo quod ista existat, infinita est liceat hoc loco vocem latinis auribus minus

dignam usurpare ) improbabilitas ; ad quam pro-inae vincendam summa vis requiritur atque p testas , Cujus ratio lassiciens nulla invenietur, nisi

in persectissima supremi artificis mente, qui rerum unam potius , quam aliam dispolitionem , et ordinem aptissime colligatum jubeat existere.

Iam probabilitas infinita quid est, nisi probabilitas prorsus omnis , probabilitas, qua major esse nequeat y Haec autem quid est, nisi omnino summa, atque ideo metaphysica evidentia R

29쪽

I 8 Finge in capsulam aliquam schedulas centum conjici , quarum novem, et nonaginta albae sint , una tantum notata. Habes ex iis , quae in Dialectica praecipiuntur, probabilitatem ut unum sileeam appellemus ) fore , ut, si schedula una debeat cxtrahi, schedula notis distincta prodeat , sed immprobabilitatem ut 99. fore, ut ea non prodeat . Finge subinde non unicam , sed tres , decem , nonaginta, novem, et nonaginta schedas esse notatas r eadem ratione sibi crescet probabilitas, et improbabilitas , quam diximus , minuetur. Si de nique notatae schedae sint centum, jam habebis probabilitatem omnem, atque ideo certitudiuem, ut vocant , sive evidentiam, schedulam aliquam ex iis , quae notatae sunt, esse prodituram. Eadem fere dicas in re nostra.

Quae diximus clariora fierent, si alia perpendere capita vellemus , ex quibus colligationum, quas inordinatas diximus, seriem in infinitum augeri polle esticitur. Directio quidem motus atomorum in infinitum variari posset multis de causis. Nam et rectae , quarum ad nor mam cursum tenere possent , in uno plano sunt

infinitae; plana in spatio item sunt infinita , et pro quavis recta in quovis plano infinita sunt

etiam genera curvarum , quae cum eadem ex

dato puncto directionis oriantur. Velocitas etiam variari potuisset in infinitum , qua tam levia corpuscula perenni concitata motu immensa spatia vorare dicebantur. Sci-

30쪽

19Scilicet ad hoc, ut atomi, cum primo conveniendum erat , apta quadam certaque ratione commiscerentur , necesse fuit , ut certam quamdam sequerentur directionem motus - imo non

modo sequerentur ipsae, sed neque per viam, ut ita dicam, alio pellerentur , vel traherentui ab aliis , . hac et illac ex legum atque otio rum more

puerorum temere concursantibus. Ad eam . quoque copulationem habendam Velocitas, qua atomus altera in alteram impingebat , plurimum facere poterat , ideoque velocitas etiam ex infiniatis , quae potuissent existere, una seligenda erat. Quis enim ignorat , si segnius , aut incitatius, duo sese mutuo corpora collidant diversos omnino effectus oriri pSed haec omnia , aliaque non pauca , ne magis quam par erat excresceret oratio, silentio praetermissa sunt. Illud vero Lector per se facile videt, cum vel unum corpus ab atomis fere innumerabilibus nulla mente dirigente vagantibus extitiise , pluribus de causis prorsus absurduni

censeri debeat , quanto magis hoc ipsum ae tota. rerum universitate sit statuendum .

At scio, quo sese versuri sint adversarii. Dicent ergo, qua ratione probamus nos, ordinatam ex atomorum concursatione sortuita non posse unquam oriri , sese probaturos , ne posse quidem quamvis inordinatam , nullique fini satis oppo tunam copulationem existere. Quid enim p Nonne contra istam aliae pugnare tibi videntur col-

SEARCH

MENU NAVIGATION