장음표시 사용
81쪽
83쪽
Inemit Praematio de ortu Sancti Voberti.
CUM per annos plurimos mecum secrecius volverem, quid ad honorem venerandi patris uiliberti stili memoria perpetuarem, eo spiritu vehementior efferbui quo aliqua altiori digna relatuadiscere concupivi. Perplura etenim miracula, propter ejus merita praeclara, Dei potentia in regionibus diversis effecerat,
quae nemo hactenus scriptis exarata, memoriae sequentium commendata, reliquerat. Quae diligentius investigans, et ab eis, qui ea viderant et intererant, solliciciu ea explorans, quaeque digna cordis armariolo recondebam ; et in opuscula quaedam intexere proponebam. De quibus utcunque, libello confecto, amicis ostendi. Inter haec forte opusculorum studia quaedam quaterniuncula in manibus incidit, quae nativitatem Beati Cuthberti in Hybernis partibus, regio simul et generoso quondam Semine propagatam, exposuit; et qualiter ad Anglis fines applicuerit in subsequentibus satis evidenter ostendit. Beatus interea pater uilibertus, votis desiderii nostri propiciatus, ut arbitror, pius illuxit; quia sacrae opinionis et conversationis virum Eugenium Harundinonensem Episcopum de Imbernia natum nobis transmisit, qui ea, quae prius de ortu Beati Cut berti perceperamus, testificando roboravit; et non nulla alia, de quibus antea nichil novimus, nobis praeclara relacione detexit. Nam verissime illum in Hybernia natum de semine regali asseruit; et loci et urbis nomina, in quibus natus fuit, evidentiusquam quivis aliorum nobis exposuit. Inter alia vero, quae de Cuthberto nostro sacro a primaevo puero peroravit Muriadach
regem patrem illius dixit qui sua in diebus illis probitate regnum totius Hybernis suae dicioni per sceptrum monarchiae subjugaverat, et de cujus viribus sive potentia plura in eorum
84쪽
codicibus legerat matrem vero illius Sabinam fuisse vocatama
quae pro sanctitatis suae religione et miranda conversatione, nunc in terra illa in maxima habetur veneratione, et penes illos inter electos Dei reputata connumeratur. Unde et sacrae ipsius reliquis et locis sacratioribus reponuntur ecclesiae, memoriaque
illius annua ubi quiescit celebris habetur. Alia vero, quae de ipsis retulit, in locis hystoriae competentibus inseruimus; quia
non convenit ut in praefaciuncula nimis simus effusi, in historia vero succincti. At tamen protestatus est quod mater, dimisso in finibus coriorum puero, repatriavit; et ibi in ecclesia relisos conversata penes eos sub habitu sancti Monialis obierit.
ost cujus relationem et aliorum veridicam attestacionem, videlicet Mathis Archiepiscopi, et Sancti Malachis et Giliberti et
Alani Episcoporum, et nonnullorum veteranorum de Hybernia Sacerdotum, nec non et monachorum predicti Sancti Malachim Archiepiscopi discipulorum, manus securius apposuimus; et eorum dicta vel testimonia, prout hystorica prosecutio exigit, sequenti opusculo inseruimus. Alia vero propriis adaptantur
locis, quae ab aliis didicimus seu scripta comperimus in Scottorum libris. Quibus freti testimoniis, pio Domini Confessori Cuthberto devoti offerimus exennia nostri laboris. Quem alacrioris animi sedula devocione postulamus ut ita dignetur habere accepta quemadmodum nostra in hiis desideria ejus honori prompta fore gestiunt atque devota licit Promatio.
CAP. I. Biemit Libella de ortu Sancti tactherii.
Cuthbertus in Christo Iesu gemma sacrorum Sacerdotum et nobilis gloria Confessorum, de regio stemate Hybernensium traditur fuisse progenitus. Qui de surpe regia satis educitur ut merito flos et gemma pontificum praedicetur. Nam de regio patre genitus, de regis quoque nichilominus est filia propagatus. Sic enim in Imberniensium annalibus vetustissimis scriptum legitur, quibus fides celebrior adhibetur. Erat in Hybernia Rex generosus, ex Praenobili magnatorum sanguine, qui nativa dignitate regia cunctis praefuit majestate. Nam altavis regibus editus ipsis pro naturae legibus fuit Hyberniae regibus septrigera potestate praepositus. Qui Regi caelorum merito morum assidue militabat, et fidem Christianam, quam perceperat, piis operibus exornabat. Hic in civitate Hyberniensium nobilissima, quae
85쪽
Lainestri tunc temporis dicebatur, multis gloriose diebus regnum tenuit quod et Christi cotidie operibus, quantum potuit,
Rex igitur alter, qui in proximo aliud regnum in ipsis Hybernis partibus tenuit, illius felicitatis gloriae, auctore nequiciae stimulante, invidit; et, quod invidiae sator sua prudentia nequivit effcere, hoc membrorum suorum impudenti nequicia studuit adimplereri et qui ternae quietis statum jam diu deseruit religiosi regis pacem turbare cum funesto suo satellite decrevit. Unde rex, qui in Connathe, quod cominus erat, inne regna disponebat, dolo et astuciis ipsius regna infestare properabat. Insidiabatur ut leo, occultam machinans iniquitatem, ut Christianum Regem perderet innocentem. Erat nimirum adeo ferox et rigidus, quod omnibus suis erat vicinis infidus et odiosus, stultique ausus impudentiam iniquae perversitatis armavit saevicia unde neque Deo nec homini exhibuit in aliquo reverentiam. Congregans ergo suae cunctos perversitatis satellites et commilitones, et quoscunque poterat convocaretvel conducere, juniores seu seniores, de nocte cum gladiis et fustibus exivit et quem vigilando non poterat, sub nocturno sopore suffocando
extinguere festinabat; et, quem belli manifesto discrimine las- cessire vel impetere non praesumpsit, sedicione subdola et occulta deturpare vel confundere satagebat. De civitate igitur, quae Connathe dicitur, nocturnis sub insidiis proficiscitur, ut sub quietis silentio rex pacificus occideretur. Itaque regem Christianum dormientem clanculo interemit, et neque de ejus amiliari exercitu quemquani superstitem dereliquit uxoremque et filios jugulo sutacabat, et de tam generos Regis sobole nemini parcere voluerat nisi puellulae tenerrimae, cui prae pudore manus
injicere erubescebat. Nichil ergo penitus de humano germine vitam ducens dereliquerat, nisi solam tantum puellulam, cui, solo pudore prohibente, parcendo vitam indulserat.
86쪽
Nulli tamen fidelium hoc videatur fore tenemerarium, iraqjustum videlicet iniqui exactoris subeundo sustinere supplicium. Verax enim quandoque Deo disponente, datur fallacibus, et pium sine culpa, ut purgetur, plerumque fatigat iniquus. Estque hoc justorum satis probabile experimentum, dum adversa phcienter suscipiunt et sustinent, propter humilitatis discipui
tum et piae conversationis exemplum. Beata est igitur verse
puritatis innocentia, quae in hujus Regis filia puritate essulsisse
cognoscitur, quae formosa specie sicut et generosa dinoscitur ex
nobilis prosapias dignitate. Quam multi ei veneracionis gloriam exhibebant, quia venustatis speciem et piae indolis juventutem in illius forma pulcritudinis refulgere videbant. Et tamen,
quanto quibusdam erat ad dilectionis gratiam, tanto emulis claruit ad persecutionis ostensam. Unde virgo generosa impio jubente rege, in servitutem redigitur Generositatem namque illius convertebat in servitutem, pulcritudinem ad saeviciae occasionem, libertatem generis ad subsannationem et ad opprobrium vilitatis. Regina namque ipsius famulatum pectit et accepit; sed obsequium dignitatis omnimodo convertit ad oppressionem miserae servitutis. Quicquid enim pro erepcionis consolacione habere debuit totum puellulae dispendium pervertendo regina
commutavit. Et tamen haec, ac consimilia, cum pacata sustinuit animi paciencia, sine omni murmuris querela vel desolacionis angustia. In paciencia quidem animam suam possedit, et conviciis afficta, vel obprobriis, omnia equanimiter et cum gaudio tulit. Nichil quidem est animae laboranti suavius paciencia, quia omne quod sustinet ei redolet ex virtutis moderamine et prudentia. Unde haec juvencula, cum est vel frigoribus saepius ureretur, totum gratia moderatrice sustinuit ut in doloribus erudita a Domino familiarius eligi mereretur. Nam tot flagris vel miseriis lacessita nunquam tamen a pristini decoris statu vel pulcritudine est aliquando immutata.
Igitur pulchritudine ejus et specie quamplurima, Rex illectus cupidine illius inflammatur dulcedine et amore. Nam quicquid pro virtutis gratia in illa radiando lucere conspicit, totum ad
87쪽
SANCTI CUTABERTI libidinis litania in MS. incentiva pervertit. Sicque, dum
caseo amoris oculo in illius desiderium amplius animatur, uia tociens, quod sub secreto pectore occultatum tenuit, alterius signis et nutibus publicatur. Nutibus vero et motibus lascivis, quantum occulte potuit, suae estus cupidinis satis puellae saepius intimavit. Et postmodum, dum tempus aliquando optinere potuit, quod prius signis praedicaverat, promissis muneribus et ornatis sermonibus saepius explanabat. Illa vero levius inte
fici potuit quam ad libidinis molliciem aliquatenus inclinari.
Unde, quantum potuit, vel ei licuit, ab ejus se praesencia segregavit ac semper a suspecti regis viis gressibus aut semitis, se subtrahendo suspendit. Cum ergo virago tenera magis mortem eligeret, quam tam dirae sorti subjici decrevisset, mors non praeordinata non accidit, sed sors antedisposita suae instilucionis terminos conficiendo peregit.
Igitur apud Hybernenses tunc lex consuetudinis extitit, quod certis aestivis temporibus, grex puellarum serviens situ rum saltus adire gregatim debuit; ibique frondium flores excera Peret et competentibus onerata sarcinulis Reginae thalamis coronandis inferret opusque tale servitutis omnis puellarum familia Reginae persolvere debuit. Sin autem olum copia reperiri tunc temporis non quivisset, debilis familia juncti viridantis, vel herbae virentis, seu eciam flosculi cujusvis bene olentis, onera vel fasciculos congregaret. Cum igitur, quodam tempore, consueta Reginae festiva sollempnitas accidisset, hanc cum sodalibus ad praescripti operis exercitia direxit. Quae, aliis festinantius cum sarcinulis regredientibus, sola derelinquitur; eo quod manum in falcem mittere minus docta probaretur. Quae tamen, ex laborioso usu consuetudinis non didicit, compositam quandoque humeris sarcinulam exposuit, sicque per viarum invia comite destituta oberravit. Contigitque, ut juxta ripas sola soli Regi occurreret, cum aves aquatiles avium naturali violentia sagacium arceret. Sed humiliter allocutam nec blanditiis flectere nec munerum promissionibus potuit mentem captivare. Unde consulta tandem conscientia forciori dextera corrupit M. Orrimi s virginem, et secrectoribus silvis eductam, viribus utens, oppressit. Ista sane oppressio conceptionis Culliaberii celebracio fuerat; quem gloriosum audientibus fama vi tutum celebrior commendat.
88쪽
Puella, igitur, impregnatam se sentiens, querulis coepit vocibus conqueri, et corrupcionis obprobrium saepius contristata collacrimari. Cujus lacrimosas Rex querelas diutius sustinere non potuit, quia ipsa jam naturae compassio erroris delicias complangendi angustias permutvait. Rex vero cominus virginis conjungit, et verbis dulcius temperatis eam mitigando Perungit. - Absit, inquam ' inquit filia, ut tanti decoris pulchritudinem negligencia mea devolvi paciar per ignominis teporem. Tibi ergo nec pro hoc commisso insultabit famulus aut ancilla quia tui presentia a communi ita semovebitur clientum absencia quod neque vocum audies improperia vel chachinnantum stridula deliramenta Alvus tibi, si quandoque intumuerit, insultacioni et obprobrio esse non poterit, eo quod regis filia unica unius regis unica facta sis ancilla. Et si sexus virilis partus tui levamina subsequatur, divinae fuisse virtutis disposicio dinoscetur. Siquidem cum sexum virilem hactenus aliunde non
habuero, in hoc puerulo diu dilati mihi haeredis votiva desideria
compensabo Eritque merito utriusque hereditatis nostrae successor naturalis, eo quod utrinque de semine regis sint illius sementiva propagationis. Nec alteri excellentius utriusque debetur hereditas quam illi. Ex paterno enim semine ei regnum
meum jure censetur, et ex materna generationis serie ad eum merito patris tui sceptrum et imperium transferetur. Nam paterni solii tu sola heres esse cognosceris. De meo utem Pu- terno vel materno semine praeter istum non video mihi debere
hereditario jure succedere, eo quod nunquam me memini virilis formam substanciae generando profudisse. Et nunc quod nobis casu dictante provenit, ut adverto, jam ea divina disposicione successit. Jam ergo ad matrem meam te transmittam, et tibi atque conceptae proli omnem solicitudinem devocionis impendam.' scitis itaque suis quibusque familiarioribus et amicis, ut eam matri suae filiali vice quondam reginae devocius porrigant, et benignius istam foveri atque consolari praecipiant. Qui susceptam puellam quo ei jussum fuerat diligentius perduxerunt. Quam regina pro filii postulantis amore obnixius suscepit, et sibi eam in filiam adoptavit. Aliquamdiu ergo circa reginam
puella conversata cunctorum commanentium benivolentias prosus liberalitatis gratia sub brevitatis tempore est sortita. Rex,
interim, quia puellam pregnantem didicerat, deliciosius eam
89쪽
confoveri fecit. Interea regis mater in monasterium virginum, omnibus pro Dei regno postpositis, sese concluserat; ubi Do mino frequentius praecum et lacrimarum hostias immolavit. Hujus monasterii custodia et cura unus Episcopus tunc temporis administrabat, et tam intima quam exteriora negocia dispensabat. Cujus imperio virgines in omnibus obediebant, et ad ipsius nutum omnia monasterii ossicia pendebant. Super omnia tamen Episcopo regiae matronae religiosa conversacio complacebat, quae illam mente amplius quam corpore decorabat. Hinc ergo fuit
quod predictum puellam regina in sua custodia habuit, et ad libitum utriusque quaeque delectabilia adipisci promeruit. Et
quia natura suas leges praeterire non potuit, novem jam mensiubus exactis, puella ulterius foetum celare non valuit. Unde Secundum tempus naturae conceptionis foetum edidit, et virilis Sexus puerum parturivit.
Sed modo ad majoris admiracionis gaudium pervenianus. Nam in cunis infans jam natus collocatus est; tantusque fulgor claritatis omnem locum ipsum circumdederat, quod prae lucis nimis splendore vix quisquam aliquid intueri praevaleret. Nam vicinis quibusque, et secus positis, tota domus putabatur flammis absumi Accurrunt itaque quique, ut ignes edaces extinguerent; sed illuc pervenientes, et rem diligentius contuentes, omnia integra et ab igne illes invenerunt. Eo tempore Episcopu solus pervigil in oratione substiterat, et in oratorio pernox orationibus devotis se supra se elevabat. Dei igitur revelatione de Pueri nativitate commonitus, et hi minis repentini admirati Ogic blaritate perfusus, statim de monasterio progreditur; et,
quid Dominus novi super terram ostendiSset, anxie Per unctutur.
Vidensque quia domus tota ignibus conflagrabat, nec tamen ignivomis vaporibus absorpta in aliquo les deperiret, pro tantae novitatis miraculo laudes Domino jubilacionis exsolvit. Nichil
tamen novum quod in spiritu senserat promulgare vel detegere sub festinacione volebat. Unde mox ad regem clanculo accessit,
et ueri nuper in regno ipsius nati adopcionem dari sibi et edu- cacionem promitti pectit et accepit. Nichil prorsus cuiquam
ex hiis aperiens, magis studuit divinis parere consiliis quam Superis contraire mandatis. Secum tamen cuncta meditando Pertractans, statim reginam secretius adiit, et durius conquerendo quae viderat cuncta retexuit.
90쪽
En Linquiens, regina jam tuis culpis promerentibus, ego con fusus appareo; qui in domo religionis prostibuli vitium nunc
diutius latuisse cognosco Ortus nuper enim multorum oculis expositus indicat quam facinorose vitae tuae conversacio coin-ouinata existat. Nam domus haec Domini sancta polluta pro-mnatur, quae tanti sceleris contagio maculatur. Sponsam quidem Christi adulteratam castitatis cubile foedasse jam cunctis innotuit, dum Partus inter virgines innuptas tantae corrupcionis occultari non potuit. Unde de tanto facinore jam mihi rei veritatem edissere, quia secunda est tabula post lapsum Per confessionem poenitere.
Tunc regina, Episcopi indignationem non sustinens, omnia seriatim exposuit; et, qualiter a filio suo rege haec virgo illi transmissa et commissa fuisset, edixit. Audiens vero Episcopus cuncta, quae contigerant, coePit animo pacatior existere, et mansuetius Postmodum caetera Sustinere. Nunc, inquiens, quia Dei clementia domum istam impollutam custodivit, illi laudum praeconia referamus. Indubitanter ergo Episcopus, percunctato negotio, de quo et hactenus suspecta opinio extitit, nichil sinistrum ulterius credendum judicavit. Nam et reginae clementiam in puellae compassione laudibus sustulit, et virginis oppressae innocentiam pia consideracione mitigando relevavit. Unde reginam blandiciis delinivit, et convitiis exasperatam dulcibus alloquiis consolando refovere non destitit. Puerperae vero innocuae conscientiae miserias, quantum potuit, temperavit Susceptumque pignus natum secum sustulit; et quia infantem ipsum maxime opimorum suorum ex miraculo choruscante didiscerat, omnimodis illi omnibus diligentiorem curam et custodiam afhiberi faciebat. Nec multo post, puerum unda baptismatis perfudit, cui in sacro fonte Hibernico sermone Mulluc nomen
imposuit, ad ultimumque iterarum studiis fecit institui; et quia in omnibus ipsum vidit Dei clementia histri, ipsum super