장음표시 사용
21쪽
de hoc subiecto resertae, vel si habeant, saepe occasio otium scripta illa legendi, de evolvendi non suppetit. Sed ad ipsum festino, quod suscepi, negotium.
In quo agitur de natura Metallorum.
Propositum ut persequerer .ad ea venirem quae de Lapide
dicenda erunt, de Metallorum natura quaedam praesibanda veniunt, nam, ut bene docet Nicolaus Flamellus in summario suo Philosophico: Qui Metallorum cognitionem, certamque scientiam, quomodo videlicet inter se invicem transmutentur, impetrare satagit, is ante omnia scire necessum habet, qua ex materia proveniant, Qquomodo simul etiam in mineralibus sui sormentur. Qui enim plane ignorat si ex qua materia metalla oriantur quibus modis, a qua ratione natura procedat in earum productione. - . in quae consistat mutua Metallorum differentia, aut quid sit quod illa specificet huic quam impossibile est ut recte judicet, an metalla in se mutuo transmutari queant; nec unquam sperandum est, talem posse quibusvis utatur modis, ac artibus, hujus metamorphos cωs medium invenire totum enim opus hisce est accomodandum. Haec igitur tria suo ordine explicanda erunt. f. r. Primo de Metallis dicturo duplex se oster eorum materia, Remota scit. MProxima quibus aliqui addunt tertiam, quae Media vocatur, amaston Clav. in polog Argyr. Chrysop. sic describitur, materia metallorum mediam visceribus terrae ea est, quae vi causae essicientis ex elementorum prima mistione in aliquod medium transit, quod nondum tamen est materia proxima quod medium est veluti quid in i me, nec certam in natura habet speciem : quod quid sit ab Auctoribus non est traditum. Materia Remota sunt quatuor clementa Peripateticis, vel materia primi, secundi tertii elementi Nobil Cartesio vel quomodocunque voces, uno verbo est, materia illa omnibus corporibus cum metallis communis; cui
22쪽
1entent1ae nemo Philosophorum quod sciam contrariatur, sed de Materia Proxima quam Gast. Clav. loco supra citato sic de scribit, Materia metallis proxima ea est, quae nullarum aliarum
mutationum interventu a causa efficiente perficitur, proxime sormam metallicam induit, nondum tamen est metallum, sed aliam habet a metallo formam, inica sola illius mutationes ,rma exsurgit. disceptatur Laurentius Ventura Venet de ration conficiend. Lap. Phil. cap. I. 3. Io Robertus Vallensis de Veritat. Antiquitat. Chemic Art. Gerardus Dorneus Art. hemist. lib. I. cap. 9. Albertus Magnus compend. de ort. c. metallorum, necnon Specul Chem.
cap. 2. Iohan. Magi r Physiol. Nat. lib. s. cap. I. Molinaeus Physic. lib. s. cap. χ alii non pauci statuunt esse Mercurium cum Sulphure mixtum quam etiam Menander Iohannis Baptistae dumanae l. lib. . de Fossilibus cap. 9. adstruit ac defendit variis, sed utilibus admodum rationibus, scit dicit , etalla omnia in hoc solvi eorum proprietates hydrargyro convenire , quia potest in aqua stygia exsolvi, calcinari, metallorum colores induere; teste Plinio in venis Auri Argenti copiose inveniri his addit morbos quibus fossores laborant ex argento vivo oriri c. sed ego hi suce, vel similibuslargumentis nunquam inducar ad hanc sententiam
amplectendam; nam hydrargyrum esse metallorum materiam non videtur cum ejus sit proprium pleraque metalla ut Aurum, Argentum, lumbum, Stannum, exsolvere, unde Plinius illud nominat rerum omnium venenum: Nam cuncta exedit, pervadit vasa , permanens tabe dira Alii nonnulli volunt solum Mercurium esse proximam metallorum materiam, ut Bernardus Trevisanus de Alchem pari. 3. dicens, Materia metallica constat ex solo Mercurio frigido, humido crudo , in quo sunt etiam elementa quatuor, c Quidam Mercurio ac Sulphure Salem addunt; sed hisce sepositis opinionibus usquedum ratione solida assertae fuerint , judicamus proximam metallorum materiam, seu sperma, ut loquuntur, esse materiam terrestrem, ad quietem magis, quam ad motum dispositam, cujus particulae speciali modo dispositae figuratae, sibique mutuo connexae sunt, indeque peculiarem, specificam Lapidi huic naturam largiuntur. Sententiae huic concors admodum experientia est, Nobiliss enim
23쪽
Boyle obser de generat stanni , reserens quod accepisset ab
aliquibus fossoribus , dicit, Cum omne quod poterant metallum ex grandi terrae mole, ex fodina stanni effossa eruissent residuum ingentibus cumulis Aeri exposuisse , ac intra vis inti
vel liuinta annorum spatium , at denuo ditatum reperiste, ut rursus d ipsum cum lucro elaboraverint Sc traditu cmporis illa materia terrestris, ac illae particulae, quae prius de metallo nihil participarant, stanni naturam induebant, particulis ejus motu vario
abreptis, indeque speciali ratione configuratis, dispositis sibique ita adaptat s uti specifica stanni natui eXigit praeter haec enim nihil aliud iis accidere poterat. Neque enim transmutationem hujus materiae in stannum dubiam quis reddere posset, concipiendo fumos, exhalationes, vel quidquid aliud particulas stanni intercipientes , exhalando e terra , cui effossa moles illa erat commissa , particulis stanni huic communicasses, dum in auras ipsi abirent fumi cum stanni partes, exhalationibus intermistae, aeque imo prius, magis terrae quam prius pervadere debebant quam ad effossam molem adsurgere valerent sese ingessissent iis copiosiores ad Qua haesissent, indeque non minus, sed uberiores educi potui sient , quam ex ipsissima hac mole cujus
tamen oppositum docuit eventus. Neque etiam tanta opus suisset temporis mora , neque tot annorum intervallum suis et requisitum, si modo particularum stannearum communicationi, non autem generationi suisset locus. Irustra etiam ore excipere, non de novo generatum esse stannum , sed fui si relliquias , post separationem praecipuarum partium stannearum quasi in cineribus residuas, ab operariis, non satis exquisite exhaustas , vel eductas; nam ut paulo post refert D. Boyle Artis ex tam peritus in separandis metallicis partibus a caeteris minera stanneae fuit, ut non posset sine admiratione spectari quam exigua corpuscula valeret ab ingenti mole terrae separare; non potuit tamen aliquid metalli exinde haberes, antequam per aliquod tempus imo plures annos accumulata servabatur. Hanc etiam sententiam confirmat Jonstonius de Fossit cap. I. ubi reseri, quod in Suecia limus ruber palustris , uno anno soli expositus in bonum serrum abeat non quod illa materia venis
ferreis ditetur , sed in secium abeat, quod idem est ac in serrum matetur Quibus addi potest quod Caesalpinus lib. . de Meta
24쪽
Metallis cap. 6 dicit , terram metallo inanem quae eruitur dum vena effoditur, totam procedente tempore in Venam converti; quae testimonia ac observationes sententiae hujus stabili mento sussicere videntur.
f. s. Sed quia cunctis adstipulantibus materia haec seipsum
movere nequit, nec consequenter variam illam partium dispositionem sibi ipsi concedere, alia desuper requiritur,4 consideranda venit causa, essiciens puta metalla generans; praeter cujus essentiam , inquirendum quomodo natura in metallorum generatione procedat ubi haud minus variant Doctorum sententiae, quam in praecedentibus. Nonnulli haec exposituri recurrunt ad principia seminaria putantes eandem esse rationem metallorum ac viventium imo metalla viventibus annumerantes, concipiunt vivificari a spiritu universali quae sententia vigilantis cerebri somnium videtur quis enim unquam probare sustinebit Platonicum illum universalem spiritum, vel animam mundo inesse. Alii videntes insolubilia huic sententiae posse objici argumenta judicaverunt semina illa omni vita privanda, operationes fieri per numeros eiu cacissimos Alii iterum per occultam aliquam vim quorum omnium explicationes, vel ipsis Autoribus occultas Mignotas puto. Nolo Paracelsistarum, Chymicorum, aliorumve sententias referre, cum nulla earum probabilis haberi queat easque recensendo,, refutando prolixitate nimia non modo peccarem sed quod obiter , periunctorie agendum hic venit; ex professo tradere viderer; ac de metallis potius quam de Lapide Solis agere. Quod itaque res est, ut dicam, naturalem, immediatam, vereque essicientem metallorum causam, occultam esse judico, nec forte ulli mortalium hactenus accurate perspectam vere cognitam, ac vix fore ut manifesta ulli evadat generaliter quidem, uti circa alias quas natura generationes , vel mutatione essicit, motus essiciens eorum causa haberi poterit specialius sorte ignis subterranei aetivitas, fumus vapor ejus sed cuius specificae haec sint naturae, quomodo operentur c ingenue fateor me plane ignorare experientiam quidem, Musum operariorum infodinis non mili suppetit, qui eam habent, simili premuntur ignorantia plerumque enim metalla in interioribus terrae visceribus generantur, ad quae nulla hominum pertinacia potest
25쪽
perveniri ad haec autem exteriora, versus terrae superficiem subtili sata per terra poros deferuntur , totum c. ab igne subterraneo , Mercurio, aliisque succis acribus, terrae visceribus contentis, resolutum, quasi in vaporem convertitur, atque ita facile per poros, ac maeandros terrae sursum desertur, ut docet
Clarissimus, ac In comparabilis Vir OLFER DUS SEN GUERDIUS, Phil. at pari. 3. cap. s. de Metallis . . Nec aliter sentit Nobilis Gallus enat Cartesius Princip. pari. q. f. s. unde Venas constituit, respondentes dispositioni pororum terrae per hos autem deferri non possent metalla, nisi prius in subtilissimum alique halitum, vaporem
resolvantur. Utque metalla in terrae gremio efformata, in vapores conversa, ignis subterranei actuositate impulsa, sursum evehuntur ad extimam terrae crustam deveniunt; similiter quoque poterit fumus, apor, vel quo nomine indigitare quis voluerit, materia fermenti vicem sustinens, particulis terrestribus, metallicam, quam prius non habuit, naturam conciliare delatisque sursum metallis, atque cum vel etiam absque iis,
fumo ejusmodi metallifico sit venia verbo in si sussiciens ejus fuerit copia, poterit ipsa proxime sibi adjacentem materiam terrestrem, praeprimis si , ad huic sermentationi obtemperandum, praedi spolita utcunque fuerit, inficere in metallum convertere; cum autem longior requiri videatur ad hoc mora , ut, si metalli fici expers fuerit fumi materia in metallum convertenda, eo prorsus inficiatur; vel, si ejusdem fumi fermenti relliquiae quaedam in ea superstites fuerint ut adaugeatur fermenti moles , vel materia hac insecta convenienter subigatur, justam partium guram, metallinaturae convenientem acquirat dispositionem , non ilico glebae e mineris erutae vel in iis hospitantes in metallum transformantur, sed tradita temporis , longiori intervallo. Huc facit quod Clar Boyle l. c. refert, molem illam tum modo stannum subministrasse , atque ex parte in hoc fuisse conversum, postquam annos aliquot in acervis,&tumulis immota mansisset, atque ita activitati hujus ser-- menti, non alterius causae motui, impulsu exposita. Nec aliter videntur glebae illae, ac magnae moles auri, quae in Gallaecia Hispaniae regione, reserente Justino, reperiuntur , nam in
lib. q. cap. s. dicit Auro quoque ditissima, adeo ut etiam
26쪽
aratro frequenter glcbas aureas exscindant. Et paulo post Sed si quando fulgure terra proscissa si , quae in his locis assidu res
est , detectum aurum , vel ut Dei munus colligere permittitur. Hae inquam auri glebae, vera si sint quae serunt, vix alia ratione generari posse videntur meque enim tantae magnitudinis auri, omnium corporum ponderosissimi si us a, quae in imis terrae visceribus generata supponerentur , ad extimam hanc crustam evehi ulla possunt ratione quam sermento, metalli fico ejusmodi sum admissi, trami temporis, ac pedetenti circumfusam molem inficiente, ad sermentationem sollicitante, eique
naturam sibi, puta, sermento eonvenientem concedente: quomodo illa natura phamomena quae reser Alexand ab Alexandromeniat. Dier lib. q. cap. s. nisi hoc supposito explicari
poterunt, ubi ait, Interque eas i, e vites quae in interiori Germania intra Danubium sunto nonnullas , nescio qua caeli temperie, seu occulta laeca origine , vites existere peculiari miraculo, Madmirationis praecipuae: nae claviculos, plerumque candicantia soli ex puro auro germinent, simul coalescant illosque vidisseda manibus attrectasse, Regibusque summis Ducibus una cum palmite vitis rimoso cortice , dono datos, ingenti miraculo fuisse: Qua dico rationes, praesupposito vera esse , fidemque mereri historicam , quae citata sunt, horum explicari poterit generatio, nisi subtiles metallici admittantur fumi, metalliscus spiritus, exhalatio, aut sermentum, quod communi aliarum particularum calore, ex laetificata , humido covenienti impraegnata terra, divulsarum motu ac torrente abreptum, vitis radices subit, inde cum materia nutrititia versus truncum, ramulorum extremitates c. adigitur, sua
substantia inauret palmites, . liaci secessum facientibus particulis minus fixis ad exhalandum aptioribus. Nel etiam, nisi sermento metallifico, specialiter aurifico, multae
particulae procurata sermentatione in aurum con Vertantur. Profecto si metalla fixa essent, .coagulata radicem nulla ratione possent ingredi , sed resoluta, ac in fumos, seu halitus conversa, nihil impedit, quominus hoc seri potuisset. f. q. Tertio circa metalla consideranda venit disserentia,quae ihic ea intercedit, undeque ea sit derivanda. Sunt, qui metallorum discrimen a Planetarum derivent influentiis, concipientes eos
27쪽
suas in hisce inferioribus exercere vires , alterum quandoque alterum debellare pro vario eorum influxu rerum generationes, interitus, specificationes alterari, variare plurimum
innuit hoc quidam Germanus Philosophus hujus sententiae in lib. de Lapid Philosoph. cap. 6 dicens, Et ex eo fieri potest
aurum, argentum, vel aliud septem metallorum, quatenus ipsi in coctione sua aut pure aut impure admiscetur , juxta alicujus Planetae proprietatem, qui tum in naturali ista coctione per i suentiam suam caeteros perrumpit. Sed nolo Planetariorum,
Astrologorum ejusmodi deliramentis , quibus cunctis sese deridendos propinant rationi litantibus, inhaerere, cum fidem inveniant nullibi Alii putant discrimen esse petendum aperfectiori vel impersectior admistione Sulphuris cum Mercurio;
quot occurrunt opiniones de prima metallorum materia, vel productione, uot etiam sunt de discrimine inter metalla intercedente. Vera autem, a quae omnium recentiorum Philosophorum sententia, est quod diversa figura, partium dispositio,
soliditas, c. sola sit causa omnis metallorum diversitatis, quemadmodum nunquam satis Laudatus acceleberrimus Vir OLF.
SEN GUERDIU Phil. Nat pari. s. cap. s. f. s. dOcet idem etiam sentit Renat Cartes Princip. pari. q. f. 69.
cum eo Anton te Crand Institui Phil part 6 artic. . . . Histor Natur pari. s. arti c. I. f. I. Pro hujus enim assertionis veritate militat cum ratio, tum quam maxime experientia nihil enim aliud occurrit in metallis uti nec in aliis corporibus praeter materiam eorum formam materiam omnium metallorum esse eandem, probat quae omnibus communis est extensio, divisibilitas , impenetrabilitas aliaeque communes affectioncs, commune subjectum supponentes. Praeterea metalla qua metalla eadem sunt in natura metallica ac materiali conveniunt omne autem quod inter ea, uti lateralia corpora, discriminis, specificationis intercedit, a forma Unice petendum; hae autem formae metallorum nihil aliud sunt, quam variae particularum dispositiones, determinationes, con-
fgurationes, colorationes, durities, flexilitas, aliaeque eiusdem generis qualitates minime substantiale specificans principium utpote cujus nullum in metallis occurrit vestigium, aut indicium; sed etiam cum extensiimul extensum, qualia sunt
28쪽
metalla , in substantiali extensionis natura conveniant po- potius, quam substantialiter distinguantur quicquid sensus, cuirades omnis frustra denegarctur hac in parte, nihil disti iminis nisi ratione accidenti uin, in metallis exhibeant a quodcunque Sciunt , unice motu praestent. f. . Atque haec demetalloium natura in genere suffecerint; quia vero in sequenti capite adstruenda veniet possibilis reliquorum metallorum transmutatio in aurum, in specie pauca de auro dicenda restant atque inquirendum qua ratione Aurum ab omnibus aliis disserat metallis. Statuo aurum constare ex particulis quam arctissime sibi mutuo annexis acinitis, subtilis smos, paucos intercipi cntibus poros, quo in genere ab omnibus aliis mctallis distinguitur, exilitate pororum, eorumque paucitate; constat hoc exinde, quod aurum intra sui poros, crastiores Sulphuris non admittat particulas neque etiam aqua forti dissolvatur, si aliud praeter hanc activum non concurrat firmat idem auri prae reliquis metallis ductilitas, nam reserente Plinio lib. 33. cap. 3. Nec aliud laxius dilatatur, aut numerosius dividitur, utpote cujus unciae in septingenas, quinquagenas, pluresque laracteas, quaternum utroque digitorum spargantur. Imo nonnulli afferunt, unicam auri unciam in bracteas diductam, decem terrae jugera cooperire posse; reserunt de Fabro in Anglia quo imperante iam mihi non occurrit qui seram ex quadraginta partibus constantem es imavit, cui etiam clavem adaptaVit, necnon catenam satis longam , ex auro , quae cuncta exq uistissimae bilanci imposita, quatuor granorum pondus non excedebant. Ex hac partium arista conjunctione omnes aliae luunt proprietates, quibus aurum ab aliis metallis differt , solo colore excepto, qualis etiam in nullo alio occurrit metallo quidem aes, cui terra calaminaris admixta non est, auri colorem omni cim maximurmulatur , multum tamen est dis riminis, ut faciis cuilibet n)etalla haec ad examen revocanti, vel ad ipsum patet conspectilin. Quum atem color ejusmodi, ut omnes alii dependeant a varia dispositione, contiguratione superficiei, atque auri color neque prorsus si flavus, neque etiam omnino iutilans, ac rubicundus, sed mediae veluti conditionis inter illos ac savescens color, ut medius inter album rubicundum , partium soliditatem, qua radiis incidentibus susscienter resistere, eosque valide
29쪽
de satis repercutere valent, consistat ac desuper, in quantum dealbedine participat, planam superficiecularum constitutionem exigat , cujus causa simplicem radii patiuntur repercussionem, absque globulorum circa centra sua cireumvolutione quatenus vero de rubedine habet gibbosam partium superficialium constitutionem, qua incidentes globuli caelestes, ubi repercutiuntur, circum centra gyrare coguntur: necessum est auri tincturam ut inter savamis rubicundam intermediam, in ipso supponere majorem partium extremarum collicularem, ac gibbosam constitutionem , quam ad flavedinem requiritu , minorem vero quam illud exigit , quod prorsus rubicundum erit habendum. Maximam desuper auro partium competere contiguitatem, summamque soliditatem , cum in laminas redactum subtilillimas, cujus nullum capax aliud est metallum, resistendo non tantum incidentes luminis radios reverberet, sed maxima cum vividitate , scintillationem aemulante aciemque visus perstringente; nullosque proinde radios, aut vix ullos intra sui poros detineat,
A P. III. In quo Possibilisa metamorphoseω omnium
metallorum in aurum adpruitur, ac
mTUnc praemissis iis, quae possunt aliquid conserre ad melio-b rem, ac feliciorem quaestionis intellectionem , ad propositum; non autem est quod quis putet me explicaturum ex qua materia inuibus modis ille Lapis praeparari, ac componi debeat, nihil enim di . e. constitui de regimine ejusdem, vel in genere, vel in specie, neque at ad resinae pertineat bonam habere radicem vas opportunum quis sit congruus modus imponendi Lapidem vas de vasis Lausura an furnus, qui Athanor appellatur, sit necessarius, inuis sit de igne in operatione re-
30쪽
quisito, qualis esse debeat:.an vehemens, an lentus A c. an determinato tempore perficiatur Lapisci quomodo procedendum sit m metallorum transmutationes de Lapidis utilitate cur ex multis eum quaerentibus pauci invenerint quas habeat conditiones . per quae signa cognosci possit c qualia satis multa tradi solent a Chymicis, aliisque, prolixe admodum occulte quasi mystice, haec adumbrantibus; quo ita Lectoribus in sacrarium cognitionis hujus artis admissi viderentur , nec tamen ab iis intelligi possent. Sed tantum quod Philosophicum est, hujus crit loci inquirere an videlicet materia aliqua, vel Lapis dari possit, per quem reliqua metalla in aurum possent converti, sive de possibili metallorum transmutatione; illud saltem annitar
demonstrare, metallorum naturam admittere mutuam transmutationem, .nullam dari repugnantiam in ipsa re Plei hoc posse, factum ostendit, nam illa arte caluisse Arnoldum de illa no-Va, non pauci norunt, Johannes Andreas Jure consultus de eo sic scribit: Nostris, inquit, temporibus habuimus Arnoldum de villa nova in curia Romani summum Medicum ac Theologum , de quo scripsinius consilium de observatione jejunii qui Magnus Alchimista , virgulas auri, quas faciebat, consentiebat omni probationi summitti . me Kelleio Anglo haec resert enotus Aquitanus Pragae, inquit, meo tempore idem ab Eduardomelleio factum in aedibus D Agges Thadaei, ubi libram integram argenti vivi in purissimum aurum conversam guttula una pulveris rubicundissimi VIDI Johannes Franciscus
Picus Mirandulae Comes, vir omni exceptione major, se multoties expertum suisse metallorum transmutationem, atque aurum
ex plumbo factum omni examini subjecisse testitur: imo,plus quam viginti se tenere aurum conficiendi modos sancte affirmabat, hinc illud Epitaphium, quodRomae tumulo ejus inscriptum AURI EX PLUMBO COLLECTORI. Bernardus etiam Trevi sanus, coram Reipublicae Venetae Duce, Maliquot Senatoribus, argentum vivum in aurum convertit Theob. Hoghelande de nobili Scoto reserr, qui Coloniae Agrippinae, anno I 6Os coram aurifabris serrumis plumbum in purissimum aurum convertebat atque idem Basleae, rargentorati secit Multa desuper alia
sunt , ac tantorum virorum testimoni Mut impudentis rei omnem iis fidem denegatam veste Sed objecerit forte quis, omnes huic
