Antiquitates etruscae

발행: 1770년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

ETRUSCA E

VIRO AMPLISSIMO DOCTISSlMOQUE

ΑΝ ΙΟΝΙΟ FRANCISCOGOR IO

FLORENTINO LYCEO OLIM HISTORIARUM PROFESSORE CELEBERRIMO

CONCINNATAE;

NUNC UERO

IN COMMODUM ANTIQUITATIS

LiTTERARUMQUE CULTORUM

COMPENDIUM

REDACTA L

SCHEMATIBUSQUE MlNORI FORMA

EXORNATAE,

ITA EUIDEM UT

MONI FAUCONIANI OPERIS

HABERI POSSINT,

NEC NON SOCIET. ΗΙST GOETTING. et ΙΕΝΕΝS. LAT. COLLEGA.

IMPENSIS GEORGII LICHTENSTE GERI,

6쪽

LECTORI B. S.

Quicumque in ueterum monumentis uel mediocriter sunt uersati, non possunt non cognitum habere eXploratumque, Etruscorum gentem antiquissimam, inter cultissimas terrarum OrbiS nationes, cum Optimarum artitam

doctrinarumque studiiS; tum rerum praeclare gestarum gloria, mirum quantum floruisse; omnemque, quam late patet, Italiam sub suam potestatem redactam habuisse. Sic Livius V. c. 33. Lusiorum, ante Romanum imperium, late terra marique opes patuere. Mari supero inferoque, quibus Italia insulae modo cingittir, quantum potuerint, no mina sunt argumento, quod alterum Tuscum communi uocabulo gentis, altertim Adriaticum mare , ab Adria Tuscorum colonia uocauere Italicae gentes. Quantum litteris floruerint,

longum foret et a praesenti loco alienum, si singulis disciplinis et artibus recensendis comprobare uellemus; idque eo magis, quod ipse Etrusci huius Musei auctor,

ex uetustissimis in eo allatis monumentis, luculentissimisque priscorum annalium testimoniis id extra omnem posuit dubitationem. Naturae inprimis ac rerum diuina- um perscrutationi plurimum studii Etruscos impendisse, auctor est Diodorus Siculus L. V. 219. Astronomiae eOSdem peritiam habuisse Plinius innuit Usi. Nat. L. IL c. 13. Chronologiae temporumque rationem eos quoque habuisse, ex eorundem Ritualibus probat C nsorinus de die Xat. C. V. Vnde probabile omnino uidetur, Numam, in con-1tituendo anno, observato non Solis, quod Graeci fecerunr, sed Lunae cursu motuque, Etruscorum morem secutum fuisse. Quantum in uniuersum Philosophiae

studiis excelluerint Etrusci, exinde colligi potest, quod Pythagoras Italicae philosophiae princeps a Diogene Laertio, AristoXeni aliorumque auctoritate, L. VIII. I. et

Clemente Alexandrino Strom L Etruriam dicitur patriam habuisse. Quid Z quod

Romani mra stra Fecialia et duodecim Tabularum, quas Cicero omnium Philosophorum scriptis praeferre non dubitauit, Supplementa ab Etruscis acceperunt, ut Seruius docet ad Virg. Aeneid. L. VII. u. 69s. In re militari quoque ueteres Tuscos multa, e. g. tubam Tyrrhenam, lictores cum fascibus, sellam curulem ex ebore , togamque purpurae praetextam inuenerunt, summisque exercituum ducibus adaugendam eorum dignitatem addiderunt: quae omnia cum in suam Rempublicam transtulissent Romani, eam ad summam elegantiam maiestatemque proueXerunt, ut auctor est Diodor. Sic. L. V. 219. Vltimam uero gentis Etruscae antiquitatem priscumque apud eamdem litterarum honorem eXinde nullo negotio coniicere licet, quod

Etruscorum litterae, si Aegyptias et Phoenicias excipiamus, omnium sunt antiquissimae; atque celebratissimae illae Tabulae Eugubmae, duabus ferme aetatibus Troiani belli tempora antecessisse existimantur. Quare mirum non est, si eruditorum quidam sibi persuaserunt, Homerum, qui teste Strabone, Etruriam peragrauit, multa ab Etruscis accepta in Iliadem atque Odysseam transtulisse. Quae cum ita sint, quisque, uel nobis non monentibus perspiciet, dignissim/m omnino esse Etruscorum gentem, cuius clarissima olim fama ex antiquissimis eorum monumentis renovetur, eiusque memoria obliuione dudum sepulta, e cineribus quasi reuocata ad posteros quoque transmittatur. Laudabilissimum uero hunc laborem in primis suscepit Gorius in Florent. Lyceo olim Histor. Pros celeberrimus, omnisque antiquitatis sollertissimus perscrutator; qui inuestigandis explicandisque Etruriae antiquitatibus non de patria solum, sed de omni re litteraria immortaliter fuit promeritus. Hic enim vir praestantissimus, quamquam Maecenatum auxilio praesidioQue destitutus, quod saeuum et lacrimabile nostrorum temporum fatum iure meritoque conqueritur, unice iuvandarum bonarum artium desiderio inflammatus, suis sumptibus omnem sere Etruriam perlustrauit, et quae ubique erant inedita Etruscorum monumenta,

7쪽

inuestisauit, eruditissimisque notis illustrata, quadringenta serme numero, cum erudito orae Communicauit. Primam uero eXimii huius Thesauri aperiundi occasio nem ei dedit praeclarum Thomae Demps eri opus de Etruria Regali, quod Thomas cole, A lus, Senatori Bonarrotio, adcuratissimo antiquitatis indagatori, suis impensis pubilc.ndum commendauit: quo curante, cum aliis Etruriae monumentis, doctiΩ1imis etplicationibus ornatis, in lucem publicam prodiit Florentiae A. 1726. Quin-uue ueto annis ab hac editione praeterlapsis, accidit, ut Volaterris, antiquissima opulentissimaque Etruriae urbe, complura Tuscorum sepulcra hypogaea in praediis Petri Flanceschinii, Volaterrani inuenirentur. Quo nuncio uix accepto, GoriuSVolate raS aduolauit, Omniaque oculis ipse perlustrauit; perlustrata diligenti ac perita artificis, quem Comitem habebat, manu detineanda ac postea aeri incidenda curauit. Hoc thesauro magiS magisque eXcitatuS Arretium quoque, Cortonam. Pelusiam. Clusium, regiam illam Porsennae sedem, Montem Politianum aliasque fama olim inclutas Etruriae urbeS adiit; maximeque insignia, quae ubique reperiebantur, monumenta collegit. Beatus Opimis ac praeclaris istis opibus Florentiam rediit ;ibique ditissimum illud amplissimumque Mediceum Musteum, quanta fieri potuit di-

lictentia, eXcussit. EX quibus tandem aliiSque eruditorum uirorum symbolis praestantissimum elegantissimumque Etrusci Musei opus, plaudente omni Republica litteraria fuit enatum; in quo inprimiS eminet uenerandae antiquitatis Orthium carmen lamentabile Etruscorum antiquissimorum, ex antigrapho tabulae Eu-gubinae interpretatione eXpressum notisque illustratum, quod cum reliquis tabulis Eustubinis a Francisco Equite Victorio se accepisse, gratissima mente profitetur praedicatque. Quamquam, iudice Plinio initio Histi Nat. res arria est, uetustis nouitatem

dare nouis auctoritatem, obsutis nitorem, obscuris lucem, fastiditis gratiam, dubiis Hem:

iosa amen inuidia fateatur necesse est, elegantissimum Etrusci Musei auctorem inplerisque tam feliciter fuisse uersatum, ut mirabilem ejus solertiam aequi rerum aestimatores iusta ac decenti laude adhuc prosequantur.

Quibus de caussis non ingratum fore antiquitatum Cultoribtas speramus, qUOI

Lichtenstegerus uir honestissimus, artisque imaginum aeri incidendarum peritissimus cum de Supplementis Monifauconiano illi operi, quod ante aliquot annos notis summe reuerendi uiri Io. Salom. Semleri, Doct. Theol. in Regia Fridericiana celeberrimi, illustratum publicauit, addendis cogitaret, hunc potissimum Etrusicarum antiquitatum thesaurum, eligere uoluit. Quod consilium cum mihi aperuise set uir optimus, meque simul rogaSt, ut splendidioris illius operi8, in compendium redigendi curam Operamque susciperem, ejus conatibus ad commoda studiosae iuuentutis amplificanda comparatis deesse, religioni mihi merito habendum existimavi; idque eo magiS, quod Graecarum Romanarumque antiquitatum plurimos scriptores habemus: qui uero Etrusci3 monUmentis explicandis operam suam

impendere uoluerunt, si Demsterum, Bonarrotium, et paucos alioS excipiamuS, nulli

fere reperiuntur. Dimissis igitur, quae scrupulum mihi mouere poterant, cum hanc operam suscipere in animum induxissem, ja mihi potissimum negotii datum credidi ut omissis, quae ad res propositas non pertinere uidebantur, digressionibus, uel ouae aliunde facili negotio haberi possent, ea solum persequerer, quae ad Etrus-rum antiquitatum, imaginumque e plicationem facere uidebantur: quo facto itu dui obtinere, ut et potiora splendjdioris illius Goriani operis momenta hoc com-Dendium complecteretur; et minoribus sumptibus ab antiquitatum reique litterariae cultoribus posset comparari. Quod reliquum, aequos lectores rogatos uolumus, ut typothetarum errores, qui torte irrepserint; uel si ipsi mihi in continua laborum serie humani quid acciderit, boni consissere haud grauentur. Scrib.

Onoldian illustri Carolino d. II. Sept. MDCCLXX.

10쪽

MUS EI ETRUSCI

CLASSIS PRIMA

DEOS PROPRIOS SE LECTOS ET COMMUNES

ETRUSC ORVM

EXHIBENS.

, ipso limine quasi huiusce Thesauri ΕΤ RUSCARUM ANTIQUITA

T U M, operae pretium nos facturos esse existimamus , si argumentiis quibus, dam non contemnendis , quibus uero etiam uirorum rei antiquariae peritiissimorum sensum addere possumus, comprobemus, uetustissima haec omnium, Aegyptiis e ceptis, monumenta , Florentiae in primis in regio Ivlediceo Cimeliarchio aliisque celebrioribus Etruriae litustis obuia , quae primum nunc, in lucem publicam proferuntur, Tuscorum esse artificum , nullique genti, nisi Etruscae, omni superstibtioni addictissimae, adsignanda. Primum id indicat opificii genus. Nam Tuscorum sculptuira, ant, quis limis certe illis temporibus, duriuscula est, et in quibusdam partibus aliquantum figens a); qualis in Etruscis hisce monumentis reperitur; quamquam et uarietate , et uestium concinmitate, et quadam uirili quasi elegantia, cum ipsis Graecorum artificum operibus de palma certare piosie uideantur. Praeterea in singulis fere Deorum Dearumqvie imgginibus aliquid conspicitur , quoid in aliis eorumdem Numinum iconibus uel apud cultissimas nartiones non occurrit. Huc referri possint, pec Iiaris uestium cultus , calcei Tyrrheni lunati, nunc clausi, nunc aperti, loris etiam usque ad suras reuincti; sandalia et crepidae elegantissimae; torques, stroppi, monilia , inaures, periscelides,, armillae compluribus bullis dependentibus ornatae, cothurni, diademata, tutuli, mitellae, nimbi,, eorollae myrto laurove intextae, uel quernae, internitentibus inter folia gemmis, pretiossimae, aliaqvie perrara capitis ornamenta, quae peculiari sua specie a reliquamm gentium usu recedunt. His adde eitiam alas. quas fere omnibus Diis Deabus que , tamquam praiecipuum caelestis praesentiae & Maiestatus insigne tribuerunt ad exemplum Phoenicum et Aegyptiorum, qui primi omnis idololatriae, omnis,qae ritui A inueni Quinctil. Institui. Orat. L. XlI. C. Io.

SEARCH

MENU NAVIGATION