Antiquitates etruscae

발행: 1770년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

missum gerit, quasi post caedes et bella quiescentem : fere harpen dixeris. Etruscorum more stroppo, uel serico torque colitim eiUS Ornatur. In eadem Tabula VI. 1ig. ia. aliud Martis signum est , in quo id maxime obseruatu dignum, quod ocreas habet, et clypeum quadratum; itemque galeam clausam, quae arma apud ueteres Tuscos ualde in usu fuerunt; ut ex multis aliis antiquis munumentis constat. 1 In Tabula eadem lig. I I. aereum proponitur Martis caput, simulacro suo auulsum, qu0d pru-pter galeae fabricam rariorem est obseruatione dignum. Martem eximia religione coluerunt Etrusci, apud quos etiam, ut uidetur, commune cum Bell0na templum et aram ubique habuit. χ) Celebris inprimis eius cultus fuit apud Larinates in Apulia antiquissimos celeberrimosque : 3) apud Faesulanos, quod marmor in Faesularum ruinis inuentum euincit. 4 Ρraeterea in his quoque locis cultus est Mavors, ubi postea urbs splendidissima Florentia condita est, quae primum Tusci incoluerunt. His addi possimi Tudertes , Spoletini, Capenates, Genuenses, Lanuuini, Tusculani, Tiburtini, aliique Etruriae populi nobilissimi, qui Martem omnes praecipuo cultu hon0rarunt uti antiquae arae iam editae testantur.

VENUS

Drnscorum, Maxime Volaterrariorum, Veientlim, Tusculanorm M.

Ouanta fuerit Etruscorum antiquiori tempore continentia atque disciplina, testis est Vitruvius, s qui, cum loca templis Deorum struendis idonea luculenter exposuisset, Fanum Ueneris ex distiplina Haruspicum Etruscorum extra moenia dedicari solitum scribit ; ea maxime de causa, ne adolescentes ac Matres familiarum libidine corrumperentur. Etrusci, qui loca circa Florentiam tenu runt, Venerem insigni templo decorasse creduntur; quod confirmare uidetur statua marmorea huius Deae in iis ipsis locis reperta ; editaque a Demstero Tabula XLIII. Omata est Dea torque serico, ac duplici armilla in sinistro brachio, tenetque silustra manu sacram columbam, qua indicat, se esse uim generatricem inferioris naturae. Addita est inseriptio Etruscis litteris Thana Larthiat, quae uerba

significare uidentur : Dea seu Diua Regina. Thana enim a Graeca uoce Θεαινα descendere uidetur.

Larthial autem exponendum est Regina , quemadmodum Lartes, Rex est: ut Lartes Ρorsena. Ρost tempora Numae Venus in urbem recepta est, quam Butam , seu Fruri appellarunt; quod nomen ex Graeeorum Αωοδει detruncatum censet Maliger. 8)ὶTemplum ipsi dedicatum inde dictum Frutinat. 30 Marquardus Gudius marmor affert inscriptum Penori Frutae iucundae, in quo etiam memoratur Frutinat ei dedicatum. IO Venus dicta quoque fuit Murcia, a qua urbs olim haud obscura Arae Murciae, in agro Veientum nomen accepit. Murciae Deae sacellum sub Auentino monte , qui antea Murcus Vocabatur, m morat Festus. Ii Hanc summa religione coluerunt Etrusci, ut multis probat Demsterus. Ia) Venorem Murciam referre uidetur simulacrum a Tusco quodam artisee elegantissime emitum et in Tabula VII. sig. II. e ressam. Hoc Curionae fuit inuentum una cum aereo Gryphe Etruscis litteris signato, ex quo coniicitur, Venerem apud Cortonenses quoque sua saera habuisse. Renus adeo Murcia παςοφιλοe, thalami amica, iacens emcta est ac dormiens, totoque corpore nuda, nisi quod amiculum uelat dextrum femur et crus. Capilli in fronte concinne dispositi , post terga soluti uisuntur. Caput exornat galericulus cum praealto tutulo, efformatque in interiore parte mitellam siue diadema, erimium frontis decus , cum alis utrimque e ansis. Veneris apud Lacedaemonios meminit Ρausanias :13) sedens , cum καλ- α in capite, pedesque compedibus adstricta Mngebatur; quibus innuitur, coniuges erga maritos suoS firma fide esse oportere. In Tabula UI. sig. I 3. Est sigillum , quod Venerem exhibet superiore corporis parte nudam inferiore autem ueste tectam. Pedes sunt induti Tyrrhenis calceis : dextra columbam tenet, nisi potius illa auis perdix alba Veneri sacra. I Q Vide Demster. Τab. XLVIII. et LXXVIII.

3 Memorantur a Cicerone in Orat. pro Cluentio, a Liuio, Plinio. Silio.

P. LVI. 7. LVII. u. Donianas cl. I. n. 44. 46. AI.

Uossius de Idololatr. L. II. C. 27. p. 163. 89 In not. ad Festum p. 65. 9 Festus in v. Frutinat. Io Inscription. P. XXXIX. n. a. io In u. Murcia. ist) De Etrur. Reg. L. IV. C. 55.13 In Laconi c. L. III. C. I s. 1 Aelianus de Animai. L. X. C. 33.

32쪽

. Vst φX'ui sit xlust artifim piulcherrimum simum, qaod Tabula VI. fig. 14. ovilust, ' 'qμ R. ς' Pςδ, xly m in utroque humero bullae obfirmant: ceterum nuda, uer0 tecto galea, qualem in usu fuisse apud Etruscos b. LXXVII. LXXUIm ranasiis Venerem sistit armatam

iustentus ;h. -. ''' Pyy F 'bstrumdum , aures ei esse perforatas, quae indieatori emasi pensas fuisse. Arretinos Tuscos Veneri templum sacrasse,

AMOR

triplici forma ab Etruscis cultus.

Morem siue Cupidinem ab Etruscis, exemptio Graecorum, diuinis hoaoribus eultum fuisse, signa haeem Etruria inuenta ostendunt. Principem lcoeum in T. VII. tenet aheneum Amoris simulaerum in agro

b-m in ino terram inrugum, ex ueterum Astrologo

mos Tuscorum opifiees imitatum fuisse augurratur Bonarrotas. Io 1 Plinius L. XV. C. 29. Gyraldus Synt. XIII. st Pausanias in Lacon. L. III. C. XU.3 Apollonius L. I. Argonaut. ) Hesychius. 5 Lucianus in Amor. Diati

33쪽

24MUA Etrusci Classis Prima.

VICTORIA.

Etrusco mo Deo, praecipua religione a Nolanis et Brisiensibus

Signum eximiae elegantiae pulchritudinisque, quod in Tab. VII. fig. s. conspicitur, nictoriam, quam ue teres Tusci , eorumque exemplo Graeci alatam secerunt , exhibet, gradienti pariterque uolanusmilem. EX eo manuum gestu, coronam, uel uittam , uel etiam phaleram praetulisse uidetur, uictorum fortium praemium; ut ex simili eiusdem Deae imagine colligi potest, quam pictam uid re licet apud Demsterum Tab. XLVIII.

Nolanos prae omnibus Etruriae populis , Victoriam summa religione coluisse; riguli maeauctu , uel ab auium guu gustuue i) uocasse, ueteres inscriptiones Haoriae Augustae a dinimis Brixiensibusque iactae Possunt comprobare. 2

cultus antiquissimus, Etruscis cognitur, adstruitur.

Vestam olim ab Etruscis cultam fuisse, ueritati ualde consentaneum uidetur, quamquam nullam eius rei apud ueteres scriptores mentionem reperimus ; siquidem Cererem iidem perquam religiose coluerunt. Vesta autem eadem eum Terra habita est, Saturni et Rheae filia , Urani mor, cuius soror fuit Ceres et Iuno : ipsa uero natu maxima credita ex ueterum Theologorum traditione. Fabius Praetor Iani uxorem facit, diuque ante Romam conditam summa ueneratione a Tyrrhenis cultam fuisse testatur Myrsilus Lesbius si qua fides his auctoribus adhibenda est, quos tamen etiam Gyraldus et et Rosinus C aliique qui eam quoque, Tyrrhenorum lingua, Labith, Horchiam cognominatam scribit: quam appellationem , Herodoto auctore , et apud Scythas habuit. . Ceres et ipsa Tellus est ; sed quatenus fertilis ac frugifera : Vesta uero eadem ac Terra, quae uniuersum orbem eo lectitur, utpote ignis potens ; qui tenet medium mundi lacum : quo omnia constare uetustissima Philosophorum censuere. Tusci, teste Festo, ignem appellarunt Aese : quem exemplo populorum Orientalium atque Graecorum, eos coluisse credibile est. Ad probandum Hesiae cultum apud Etruscos plurimum porro facit Numa Rex, Curibus Sabinorum oppido ad Romanum imperium accitus, qui Etruscorum rituum Peritissimus sacra religionis ad Tuscorum exemplum insescit; ac praeter uarios sacerdotum ordines, VESTALES quoque uirgines adlegit, eisdemque curulem sellam, lictores , fasces, quae insignia Tuscorum erant propria, concessit. 63 Denique Ρythagorae ualde addictum fuisse Numam, ueterum monumenta nos dubitare haud sinunt. Iam uero pythagoraei, in medio terrae ignis sedem locarunt, Camque nestam, et Μονοιδα Hiritatem nominarunt. Hanc Hesiam sorte referre possit simulacrum marimae uetustatis aheneum, duplici schemate delinearum in Tab. VII. sig. 6. quod in multis cum anti, quissimis Aegyptiorum simulacris eonuenit; Tuscam tamen artem probat in duplici amiculo, pro finbria , undique radiis ad oram exornato. Ipsa Dea tunicam sinistra attollit: calcei sunt repandi, quales Tusci honoris ea a Diis dederunt. I Suetonius in uita August. C. VII.

culta.

VESTAE

ab Histor. Deor. Synt. IV.

34쪽

Omnem insulam Siciliam Cereri et Libero fuisse consecratam , cum ex antiquissimis Graecorum monumentiS constat; tum Cicero testatur i . Cum autem Tyrrheni antiquissimis illis temporibus ad regiones usque Siciliae proximas imperium suum extendissent a) ;dubitari non potest, quin iidem quoque Cererem ac Proserpinam eius filiam ex Ennensium nemore a Plutone raptam, sacra coluerint religione. Cur autem Cererem Deam ueteres crediderint, Oubdius docet 3 : Qua re mirum non est, si eadem ab antiquis DEA quoque BONA fuit appellata, cum tot he.

neficia in mortales contialisse crederet tr. Sacra quoque eam docuisse mVsteria Homerus apud Pamsaniam ostendit 4). DupleX Ceres credita est, Caelestis et Terrestris: Caelestis est Luna: Terre stris uero Tellus frugifera, unde etiam a Poetis pro frugibus accipitur. Imago, quam sistit Tabula VII. num. IO. eisibet hanc Deam, pateram manu deXtera; sinistra Uero, ut coniicere licet, placentam praeferentem , qua quidem specie placentae frequenter in uasis Etruscorum conspiciuntur. Praeterea retro religatos habet capill0S, Tusco more: caput uero altiori diademate, quod fere Δ deltoton imitatur, est Ornatum, cuiusmodi christiani pictores DEO uiuo et uero etiam tribuerunt. Eamdem Cererem refert signum elegantissimum, qUOd profertur in Tabul. UII. num. I I. Tab. VII. quod forentissimis EtruscorUm robiis et artibus confectum uidetur. insignis uestium cultus , paratiumque omnium consensius, pallium miro artificio dispositum , et caput Velatum coronaque foli,

ea redimitum, calcei clausi, quorum lora s perne in speciem cruris innexa surit, summam omnino operis elegantiam artemque postiunt comprobare. DeXtera pateram Versus terram invergit, laeva cornu copiae tenet, elaiUS specieS rarissime in Ueterum monUmentis occurrit. Inprimis in eo obseruari merentur CXigua copiae cornua plurima, qUae inuerso Ore terram respiciunt, cuius

fertilitatem a Cereris uirtute pendere Ueteres sibi persuaserunt. Quo respicere uidentur illa Uar. ronis o apud Augustinum 6 : una eadem TERRA habet geminam litis: et maliculinam, quod semina producat: et femininam, quod recipiat atque nutriat; unde a ui seminina dicta ut TEL Liri,

Tertium signum in eadem Tabula UII. num. Ιχ. Cererem exhibet habitu sedentis, qualem describit Pausanias ). Caput habet uelatum atque diademate altiori ornatum, quod superne ambit in extima ora circulus radiis undique distin S. Cornu c0piae , quod ab artifice , tamquam quid augustum ac diuinUm uelatum, pomis est refertum ; utrimque pendent folia, atque in fasti gio pinea nux conspicitur , quae attream illam aetatem, quam Ceres, sublatis feris hominum muribus, datisque optimis legibuS, indUXit, innuere uidetur. u. Plinius 8). Inter reliquos autem Etruriae popul0s Cereris cultum et sacra religiosus obseruarimi Pi ani et Volaterrani, qui eidem templa consecrarunt. Nec minu S apud Pist0rienses, Campanus 9 , Velitrenses Iob, Nolanos ii et Tusculanus 12 hanc Deam cultam fuisse, antiquae e0rumdem arae testantur. Prima Ceres unco glebam dimouit aratro: Prima dedit fruges, alimentaque mitia terris: Prima dedit leges: Cereris fiunt omnia munus.

ab Metamorphos. L. V. u. 3 O. sqq. in Corinthiac. L. II. c. I . s) in XUI. rerum diuinar.

6 in VII. de ciuitat. Dei c. XXIII. i Aetion. II. in Verrem. st Vid. Strabon. L. VI. in Corinthiae. L. II. c. XXXVII. 8 L. VI. c. LVI. 9 uid. inscript. Gudian. p. XX. I. Io inter Guillata. p. XU. q. tib ibid. p. XVI. 6.12 ibid. p. XVI. a. 4. XUII. I,

35쪽

Musaei Etrusci

BACCHUS

Etruscorum Deus in tota Etruria, Bacchanalibus, orgiis, maxissio

honore clitilis.

aestum Etrusci tanta veneratione sunt prosecuti, ut eum inter Deos Consentes, nullo nec II Graecorum, nec Latinorum exemplo, referre non dubitarint. Exstat certe insignis paera i , in ova Bacchus hederacea corona redimitus, ornatusque torque et armilla in sinistro brachio, scentrum s hastam demera manu gerens sculptus est, tamquam Apollinis et Mercurii socius : siri stra manu tenet fulmen insolitae formae; unde diuinare licet, Etruscos eum adnumerasse nouem Diis, qui, ut docet Plinius ab ex libris auguralibus ueterum Etruscorum, emittere fulmina cre-H hantur cui uero Dii maximi et Consentes habiti fuerunt. παhVIII Longe pulcherrimum Bacchi simulacrum est, quod in Tabula VIII n. I. repraesentatur. Toto corpore nudus et uirili capitis cultu conspicitur. Capilli circa frontem duplici ser1e calamistrati sunt, atque ita dispositi, ut coronam quamdam referre uideantur, addita Vitta latiore radiis undidue distincta, quae retro pendentibus lemniscis religatur: Reliqui crineS. Int0nsi sunt, caciunt-oue inter utrumque humerum soluti. Laeua hastam aut thyrsam tenuissse indicat digitorum conrormatio: deXtera perparuam ceruam ostendit. Cum enim ceruus sit animal Velocissimum, longaeuum, firmo que pedum robore instructum: Etrusci melius quoque eum , quam tigrem aUt palatiraram Baccho conUenire censuerunt: siquidem eum eumdem cum Sole siue Apolline habuissse uidentur , qui in ueterum nummis cum adiuncto ceruo, qui Solis cursum ae latur, conspicitur 3 . . Hermaea signa Tuscorum longe diuersa a Graecorum Hermis fuere; ac plerUmqUe putenerrI-

mis arborum foliis ornata. Sic Bacchus in Tab. VIII. n. a. ambiguo seXU repraesentatur sum: dior mamma feminam ; Uultus uero ridentis specie expressus uirum referre Videtur. Caput est struppo, seu Vitta lanea contorta ornatum; capilli autem breU1ores, qUalUS ΠIm1rum uiris conUeniunt cernUntur. Ceruinae pellis exuuium e sinistro humero pendens proprium Bacchi insigne estatuue 'ornamentum. Quam admodum uero Mercurius , Apollo, Hercules, Priapus, tamquam Dii uiarum praesides, in uetustis monumentis , Hermaeis signis saepe repracsentantUr: Ita quoqVeiacchus ea forma conspicitur; propterea quod omnem terrarum orbem perlustrasse credebatur 4 . Aliam Bacchi imaginem Tabula VIII. n. g. et q. refert, in qua muliebri facie et mitra radiis insigni ornatus conspicitur. Bulla ante pectus pendet. Ioto corpore nudus est, nisi qUO amiculum posteriores corporis partes operit, quo uini natura, quae secreta pandit, declaratur,

Horatius canit S , Quid non ebrietas delenat, operta recludit. Aliud simulacrum, quod in Tabula VIII. n. sistitur, Bacchum ostendit humana specie, grandibus oculis, pr0lixa barba et capillis, atque tauriniS CornibVS λ' lignem- . . Qua de caussia in antiquis nummis, Oseurum mprimis civitatumque Eir Eni P tentiam m0rumque feritatem, quae plerumque cum nimio Iuno est comuncta, t-ssi u G exhibetur, cornuaque ei tribuuntur . bin Ut Alii eredunt cornua eius imagini fuisse addita , eo quod primum ad aratra b0ueS I'ument, m manibus hominum terra prius exerceretur , et alia ad agriculturam Per mumi

B ecti apotheosin exhibere uidetur signum elegantissimum in eadem Tabul. VIII R- 6, ubiis stat toto corpore nudus, utrimque pestentibus ceruinae polliS QS. DS, in se . Pinsidet Deorum genius, expansis alis uolanti similis , qui sinistra manu GD: rabi it rit ut uultum sursum tollat, et aperto ore Deorum Ambrosiam arcipiat, quam de tra manu l la fusurum ostendit. Caput genii ornatur cornu, qnod In ansermum caput eiRὶ - q. notandum, uetustissimos mortalium pocula e C. V I x ς' Vm ' μ' L. E. animalium; insecutis uero temporibus, crescente luxu, ex auro, argento uel etiam ebore feciale. ) ita tamen, ut forma poculorum e cornibus fuerit retenta.

XVII.

36쪽

Classis Prim.

Declarari autem hoc simulacro Liberi Patris apotheosn , seu consecrationem , insignis aerea patera edita apud Demsterum Tabul. II. luculenter probat, in qua Hercules in Deorum concialium referendus itidem a suo genio eleuatur, qui ejus pedibus subiectus est , et hoc modo e Pansis ad uesandUm alis repraesentatUr. Cum uero Tusci quoque genios coluerint , eosque rebus sublunaribus et Diis addixerint), non sine ratione liceat quoque suspicari , eumdem genium ita esse expressium , ut uim humidi elementi significeti idque eo magis, quod Bacchum generationi ac proinde humidae naturae praeesse ueteres crediderunt I). Tusci nimirum, Aegyptiorum opinionem secuti , ex aqua Deum cuncta fecisse cen1uerunt ; 2) quemadmodum etiam Homerus Oceanum patrem Deorum , Thetin RUtem Omnium rerum primordium adpellauit 3) , Bacchumque a Lycurgo in fugam uersum sese in aquis abscondidisse et a Thetide receptum fuisse finxit ). Summam autem fuisse Bacchi in omni Etruria religionem, ipsaque Romanorum Bacchanalia ab. Etruscis demum ad Roman0s peruenisse ex antiquis monumentis luculenter comprobat Bona-rotius s) et Aegyptius ε). Unde etiam apud plerosque Etruriae populos, et NeapolitanOS, qui, teste' Macrobio 7 Bacchum Hebona cognominarunt, magnifica huic Deo templa dedicata fuisse memorantur.

BACCHI GENIUS.

Inter Bacchi asseclas primum sibi uindicat locum eiusdem genius , quem Etrusci , Π0Π puerili , Τ . UIU.

ut Graeci ac Latini artifices eum exhibuere , sed adulta aetate , alatum , nudo apertoque capite, proliris capilliS, acutis, ad eXemplum Faunorum et Satyrorum, auribus, cum duplici torque elegantissimo ante pectuS demisso , pendente ceruina pelle e sinistro humero , laevaque ad PectuS admota expresserunt. Graeci Acratum dixerunt Bacchi genium, ut memorat Pausanias. 8 Quemadmodum igitur Ueteres singulis Diis , iisque praecipue , quos aquae , terrae , igni et aeri pracesse credidere, suos genios adsignarunt , quorum arbitrio omnia geri arbitrabantur : ita etiam Baccho eiusmodi genialem comitem tribuerunt. Hanc uero de Geniis opinionem ex prisca Ebraeorum Theologia , diuinorumque oraculorum fontibus derivasse uidentur ueteres illi idola rum cultores 9).

Bacchi miseria, cisam insicam et sacra Cabiria in Etruriam

Summam Bacchi religionem inter Etruriae populos cum allata monumenta ; tum etiam fabula de I yrrhenis Bacchum ducere captiuum conantibus, et in Delphinos conuersis, abunde docere possunt ; idque eo magis, qu0d diserte memorant ueteres scriptores , Liberi Patris cultum sacraque mysteria a Cabitis seu Corybantibus in Etruriam eum mystica illa cista fuisse delata. 1 o) Certe Etruscos adeo impense Deos Cabiros coluisse constat, ut etiam, cum omnium prouen' tuum sterilitate laborassent, bonorum suorum decimas iis uouerint atque religiose persoluerint , ut auctor est Myrsilus Lesbius apud Dionysium Halicarnassensem. ii) Quamquam quidem hic antiquitatum scriptor contendit , Pelasgos multo prius , quam Etruscos Cabiria mysteria peregisse: ego tamen multo potius ad Clementis Alexandrini accedo sententiam, qui Etruscos & cultum et sacra Bacchi ab ipsis Diis Cabiris accepisse memorat. Nec uero hic praetermittendum, Phoenices G et qua-

Ο In Comment. in S. C. de Bacchanalibus.7 Saturnal. L. I. C. XVIII. 8b In Atticis L. I. C. II.

Vid. Bocharti Geograph. S. L. I. c. I s. 'Iob Clemens Alexandrin. in Protrept. c admoniti ad gentes P. 12.1I liquitat. Roman. L. I. P. I9.

37쪽

28 Musaei Etrusci

Tab. quoque et Aegytios Cabirorum cultum habuisse; ae Memphi in eorumdem honorem antiquissimum templum fuisse dedicatum, uti memorant Sanchuniathon ille Berytius l) et Herodotus a cum uero, teste Dionvsis Halicarnassensi a) Cabiri primi armatam saltationem institLermi, qu0'rum arma, aeque ac Saliorum, hasta et ancilia seu scuta fuerunt : ueri perquam simile UIdutur, Cabiria , ex eorum nomine certamina appellata ab Etruscis instituta fuisse. Certam n I, Ua, tu saltatio armata Ohibetur in uase quodam argenteo Etruscisque litteris in1cripto, quod ui ιπις apud Demsterum in Tabul. LXXVII. et LXXVIII. . Quamquam ualde incerta sunt, quae de Cabirorum origine , numero et nominiDUS a Rquis scriptoribus traduntur : tres tamen fuisse numero tradit Cicero, q) quos e CaoeIra , rosilia et Vulcano natus , aeque ac tres Nymphas Cabiradas Acusilaus Argiuus et Ρhereey'es mm0riae prodiderunt s). Plura qui de h sce Cabiris cupit , praeter Marshamum, 6 Faurettu Gutberlethum de mysteriis Cabirorum, adeat inprimiS V0ssium 8). Cum Etrusci Deos torquatos fere et bullatos fecerint: facile intelligitur, tagnum, quo VII1. Tabul. VIII. n. 8. e ibetur , esse Etruscum et quidem, id quod o li paene clausi mulcan , antiquissimum, Toto corpore nudus est hic Deus, nisi quod pudenda subligacuis uelantUr de tro pede prominet clauus oblongus , quo in terra sigi 1 olebat , ut consisteret, eUIUSmo aliis quoque Deorum signis apparent; unde portatilia ea luisse recte conficitUr. IleoluS et I L. artificio est confectus , ut diuelli a capite possit. Esse autem hunc unum ex CisIrIS , exim .imagine Cabirorum in nummis Thessalonicensium obuia apud Seguinum ; 9 tum CX μUx mῆς descripti0rie lo) c0lligitur. Cabiris hisce Ditis , qui et Curetes dicti, nec tantum Baceni, e e Cereris omniumque Deorum cultum primi gentes docuerunt, tres aras in Circo a Romanis uὶ se dedicatas, auctor est Tertullianus Is).

antiquorum Tuscoram Delis, praefertim Perli morum

et Clusinorum.

Priapus idem est ac S0l eiusque lux, unde uis omnis seminatrix. Aegyptii , a quibus Priapi

cultum Graeci et Etrusci accepere ; ab his autem Latini ac Romani, Hori nomine eum coluerunt. HUmana forma eius simulacrum e Xerunt, dextra tenens 1ceptrum, sinistra adtem intentum Uergirum mirae magnitudinis Ia). Quorum altero ex his symbolis , dolis ac pr0inde Priapi imperium ac potestatem in uniuersum orbem ; altero uero uim eiusdem Solis generatiUam designarunt. Quamquam obscoena haec ac pudenda ueterum Etruscorum simulacra merit0 praetermitbenda uidebantur, ne castis oculis essent offendiculo : quaedam tamen eorum adiicere , integerrimo muirorum eXemplo adducti, Vel ideo censuimus, ut Ethnicorum prauitas, contra ea uero Christianae religi0nis ueritas et puritas eo magis exinde elucesceret et corroboraretur.

ΤJ VIII. Primum igitur in Tabul. VIII. n. 9. occurrit ridiculum Priapi , saltatoris simulac m. Ferunt Priapum ac Pana ad bellum aduersus Indos gerendum comites Bacchi fuisse, saltand quemuscis modis efferas gentes demulsisse ig). Pumilionis autem specie eum efflaXerunt Etrusci, quia hoc hominum genus, secundum Theophrastum i in tribuendis corporis dotibus naturam nimis experiuntur benignam. In hoc signo illud notatu dignum, quod caput habet corona redimitum, quae e uariis pomis conteXta est, vittisque pendentibus insigne; singula uero poma in medio excavata , quae indicant, gemmas olim insertas fuisse. Alterum in Iabul. VIII. n. IC. est ii luenili specie et stantis habitu expressum. Nam sciendum , Priapum uaria specie, nunc florida imuentute uigentem; nunc uirili aetate ; nunc decrepita senectute ab Etruscis repraesentatum fuisse. Pria2umib Apud. Eusebium L. I. Praeparat. Euanges. ab Llit. C. XXXVII. ab Lib. II. Antiquit. Rom. De Natur. Deor. L. III. 5 Apud. Strabonem L. X. p. 72.6J Saecul. l. p. 35. 36. In Traiani columnam C. III. p. 73. seqq.8 De Origin. Idol. L. II. C. LIII. LVII. 9) Selech. numismat. C. I. UlI. Iob lia Laconic. L. LII. C. 24. II De Spectaculis C. UlII. Ia) u. Suidam et Isidorum Origin. L. VIII. C. XI. 13b u. Athenaeum L. XU.i Apud Suidam in uoce Ναννος.

38쪽

Classis Privi. 29

Priapum barbatum cum capite tutulato, amictumque ueste Bassarica , Bacchi propria, quia Baectus et Ρriapsss pro eodem Numine habentur, refert Tabul. VIII. n. I 2. i 3. Utrique brachio timsident columbae uel tuttures, quod prae aliis animalibuS ui generandi pollere dicuntur. Aliam iuuenis Priapi in aginem refert Τabul. VIII. n. II. Caput eius elegantibus foliis ad pomis est ornatum, omnisque chlamydis sinus hortensium herbarum copia refertus ; altera manu incuruum caulem sustinet. Ad custodiam. autem ruris et hortorum antiqua superstitio Priapi simulacra et ithyphallos posuit, ex antiquis arborum truncis uel alia etiam materia confectos , ut multa veterum scriptorum loca probare possunt.

SILENUS

Bacchi educator, cusos et magi er ab Etrusicis cultus.

Sileni originem plerique ueterum ex Lydia deducunt ; unde etiam Etruscorum origo derivatur I). Is uero educator, praeceptor et DuX Bacchi dicitur fuisse, qui, cum in bello aduersus Satu num, Titanas et Indos ei adfuisset consilisa , postea ab eodem suo alumno in numerum relatus Deorum commune cum eo templum obtinuit. Di0dorus Siculus ab eum primum omnium in Nysa insula regnasse, ac Baccho in bello opem tulisse affrmat. Philosophiae quoque operam dedisse, ex colloquio cum Mida rege Phrygiae habito, apparet 8). Scriptores Graeci pariter atque Latini, ue nee non sculpturae antiquae Silenum , tamquam senem recalvastrum , barbatum, simis naribus , uentricosum, hederacea corona redimitum repraesentant, qualem etiam imagines in Tabul. IX. n. s. 6. 8. allatae referunt. Obseruari autem in hisce inprimis meretur, quod togatus , uel more philosophorum palliatus, instructus alis, et arborum foliiS Ornatus conspicitur. Alatum Silenum fecere Etrusci, ut uini motum atque celeritatem, paratumque eiuS uirtutis aurilium indicarent. Senex autem caluus fingitur au prudentiam eius tamque caelestem innuendam.

Etruscorum Delis, magna religione cultus.

Paua Deum Aegyptii omnium primi summa religione coluerunt, 6 patrioque sermone, eodem, quo hircum, nomine Mendes appellarunt ' a quibus postea Etru1ci eiusdem cultum accepisse uidentur. Vetusti artifices eum caprina Dite bucinisque cruribus repraesentarunt. Aegyptiam eius originem probat icon, quae eisibetur in Tabul. IX. Π. IO. II. in qua calathus eius capiti Tab. IX, impositus conspicitur, cuiusmodi Serapidi atque Isidi ceterisque Diis Aegyptii dederunt. Creditur esse simulacrum eX eorum mmero , quae antiquissimis temporibus Euergetis & Seruatoribus in perpetuam eorumdem memoriam poni solebant T). Nee uero sine ratione quidam censuerunt, eius cultum ex Arcadia, ubi marima religione fuit honoratus, per Euandrum in Italiam delatum, Inuumque, ab ineundo , auctore Seruio ad Virgilii Aeneid. L. VI. u. 776, fuisse uocatum; quem Etrusci potissimum , cum ob maxima in se collata beneficia , tum ob sedem in ea regione d testam, diuinis honoribus prosecuti fuerunt. Vnde Rutilius Claudius Numasianus 8 Seu Pan drrhenis mutauit Maenala silvis. Fuit autem Pan e Bacchi ministris omnium celeberrimus, 9 eique ob opem in bello aduersus Imdos praestitam carissimus, Musicus, Saltator, Uenator et Bellator praestantissimus io . Etrusci H eum

i u. Demster. de Etruria Regal. L. I. C. IV. et XX.ua Bibliothec. Histori L. III. p. I 3. ab Aelianus Var. histor. L. III. C. XVIII. ab Lucian. in concilio Deorum T. II. p. 9o7.s Hyginus Fab. CXCI. 6 Herodotus in Luterpe L. II. Bum

39쪽

MUA Etrusci

eum Orchestricae et Auleticae limentorem habuerunt , ut ostendit eius smulacrum in Tabul 1 IX. n. 9. ubi in altum eleuato sinistro brachio, gestu saltatoris expressus est. L xtra manu d duos hreues tenet calamos , qu0s maiores sinistra itidem manu ostentat in Tabul. XI. n. 1. V Unde Virgilius eum fistulam artemque arundines cera iungendi reperisse canit s): Quemadmodum autem Tusci ab illa ueterum consuetudine abhorruerunt , qua Diis s suis helluarum capita uel crura tribuerunt: ita Pana quoque, quamquam caudam ei dedere, non I hircinis cruribus , sed humanis pedibus eXpresserunt , ut uidere licet in Tabul. IX. n. 9. IO. . II. Verum tamen hircinis cornibus modo minoribus; modo maioribus eum repraesentarunt. Vid. Talabul. N. n. I. ubi videmus huius Dei caput, quod uidetur fuistis donarium in eius templo dedicatum m. Pecoris quoque cura et tutela adsignata fuit Pani, quem Siluam nomine Romani coluererunt, eique templa, signa, collegia, cult0res ac sacerd0tes , nec non sollemnia Sacra Kalendis Malartiis instituerunt. Imaginem eius refert signum, quod in Tabul. X. n. 2. 3. est editum. Toto cacapite lcaluus , cum acutis auribus et proliXa barba , nec non duplici ueste breuissima indutus cerninitur, qualis pastoribus et agricolis optime conuenit. Capellam in humeris gestat , utpote pecudis L Deus est custos. Talem Arcades quoque uenerati sunt, ut canit Ouidius et . atque in eius templo ignem perpetuum coluerunt, ut docet PausanJas δ). Praeterea oraculoIOrUm responsa eum reddidisse existimarunt; eiusque interpretem Erato Nympham fecerunt, cuius f forte imaginem refert Protome elegantissima , quam sistit Tabul. X. n. q. Denique cum Arcades ii iuXta eius fanum denso luco circumseptum Hippodromum construxissent, in eoque iam ab initio 3 Lupercalia celebrassent, colligi erinde potest, etiam cursus certamina ei saera fuisse ψ). Ceteterum

cornua in eius capite, uel radiorum Solis et Lunae similitudinem exprimunt; uel inuentum 1 cius

respiciunt, quo in eXercitu Liberi Patris c0rnu dexterum et sinistrum instituit, uti auctoror est Polyaenus

FAVNI. FAVNAE. SATΥRI, SATYRALE. BACCHANTES, BACCHAE.

Ex antiquis monumentis , in quibus Bacchi orgia et pompae repraesentantur, clare elUcet, , Om- nes Liberi Patris famulos, quos ueterum fabulae snXerunt, Etruscis quoque non ign NotOS fuisse. In iis enim conspiciuntur Fauni iuxta Bacchum saltantes, barbati uel imberbes, cum et auri- lbus acutis, caudis equinis insgnes, atque personati uarias hominum aetates referenteS, et mimitris, uel coronis hederaceis redimiti. Sat3ri, non ut apud Graec0S et Latinos, cum hircinis caprinisue pedibus, sed omnino ο hu manis expressi conspiciuntur, quamquam faciem habent hircorum uel caprorum, naribus su simis: nee nisi unicum me uidisse memini Satyrum in Etrusca patera cum pedibus hircinis expressum a , qui tamen ipsi non uillosi et hirsuti, sed humanis similes fuerunt. Pan primus calamos cera coniungere plures

Instituit.

Pana Deum uoteres pecudis coluisse feruntur Arcades: Arcariis plurimus ille iugis.

CENTAURI.

Liberi Patris assectae.

r in Arcadic. L. VIII. c. 37. Idem c. XXXVIII.

Ο Strategemat. L. I. c. a.

40쪽

Classis Privis. 3I

Satyram sedentem uidemus in Tabul. IX. n. I . I s. Tuscanici operis. Laeva manu tenet pomum. Aures habet a tas , caudam breuisrem, c0Xas uillosas, pedesque caprinos. Capilli sunt, more Baccharum, in Orbem contorti. Cum has Bacchi famulas non eodem, quo alios Deos, honore adsecerint : mirum non est , si iis caprinos pedes tribuerunt; quod in maiorum gentium Diis numquam fecerunt. In Τabul. X. n. 6. 7. duo exhibentur Faun0rum uel Satyr0rum signa , quae in tigrem unico Tab. X. pede stantem desinunt: nescio tamen, an n. 6. tigriS sit, quae barbata sistitur. Protoma eorum s foliis arborum cingitur, ceruina pellis pendet e laevo humero. Centauros quoque apud Veteres Tuscos non ignotos fuisse, urnae cinerariae in Demsteriano opere Tabul. XXI. n. I. et II. probant. Singulare prorsus est aereum perparuum signum, quod conspicitur in Tabul. X. n. s. in quo Centaurus duplici, humana et equina, specie repraesentatur ; ita quidem, ut in anteriore corporis parte pedes humani, in posteris re uero pedes equini conspiciantur. Ita Centaurum in antiquissima Cypseli arca eXpressum fuisse, testis est Pausanias a). Quid utraque ma nu olim praetulerit, hastam in thyrsum, incertum est. Bacchantes item uiri et Bacchae feminae, alio, qUam in m0numentis ueterum Graecorum et Latinorum , modo ab Etruscis artificibus eXpressae conspiciuntur. Bacchantes saltant capite coronato hedera, hastasque seu thyrsos iactant, crateres seu mysticas arculas in orgiis circumferunt: lyra uel tibiis buccinisue perstrepunt, Bacchas interdum territant easque apprehensis uestibus detinent. Bacchae sunt e ressae saltantes , cymbala pulsanteS, uestibus amictae ornatissimis , aliquando cabceatis pedibus elegantibus cothurnis. u. Tabul. XI. Demsteriani operis , comtis omni ornatu capillis : nunc thyrsos gerunt, uel corollas elegantissimaS: nunc mysticas arculas aliaque, quibus spectan

tium oculi in Dionysiis festis oblectabantur. Capita Baccharum; nec non Satyri uel Sileni alicuius, quae olim pro donariis in templo Bacchi uel Panos Dei suspensa fuerunt, refert Tabul. X. n. 8. 9.

CORONIS NYMPHAEna e nutriciblis Bacchi pueri.

Cum ueteres Mythologi et) , tum antiqua monumenta , inter quae eminet inprimis marm0rei uasis sculptura ab eruditissimo Sponio in lucem edita R) ducent, Bacchum infantem a Me curio ad Leucotheam siue Ino delatum fuisse , quae omnium prima ubera infanti dedit: deinde Nymphis Naxiis tradidit, quarum nomina Philia , coronis, Eleis teste Diodoro Siculo ψ , fuerunt. Qua de caussa Naxum insulam Baccho in primis caram, et Dionysiadem appellatam, et fontem uino perdulci suentem in ea ueteres finxerunt, ut Stephanus Byzantinus O memoriae prodidit. Non defuerunt tamen , qui Bacchum in Nysa insula a Nymphis Nyseiadibus enutritum censuerunt 6 .

Nec minus uero Etruscos qu0que Bacchi educationem sibi uindicasse eX aheneo eoque elegantissimo simulacro colligi potest, quod exhibetur in Tabul. XI. n. 2. Ab Etrusco certe artifice esisse com Tab. XI. fectum, et sculpturae character, et torques, eXimium ornamentum , quod Tusci Diis dare consueuerant, putest indicare. Praeterea uero corona pampinea, qua Nympha haec in capite est ornata, satis ostendit, eam in Dionysiadum Nympharum numerum non sine ratione referri. Toto corpore nuda est, reiecto retro amiculo, quod e laeuo brachio pendet, dextrumque genu et tibiam uetat; pedes, mure Etruscis perquam familiari, calceis sunt induti. Pr0 Bacchica Nympha eam recte ha

beri , illud quoque probat, quod huius Dei imago simili corona pampinea ornata exhibetur apud Causeum, utpote quem Philonides Medicus apud Athenaeum b) tradit uitem e rubro mari in Graeciam transtulisse ; unde ornatus tempora pampino Horatio aliisque Poetis dicitur.

H 2 . Denique

tribuuntur. Ouidius Metamorphos. L. III.

P. 25.

SEARCH

MENU NAVIGATION