C. Velleii Paterculi Quae supersunt Nic. Heinsius Dan. f. recensuit et Castigatt. libellum addidit

발행: 1678년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

λ B. II. sstu locorum tutissima , traditis armis , una cum ducibus uis , septa fulgenti armatoque militum nostrorum agmine , ante imperatoris procubuit tribunal. Fracti Langobardi, gens etiam Germa na feritate ferocior denique, quod numquam antea spe conceptum , nedum opere tentatum erat, ad quadringentesimum miliarium , a Rheno usque ad flumen Albim , qui Semnonum Hermundorumque sine praeterfluit , Romanus cuia i ignis perductus exercitus eodem , mira felicitate, cura ducis, temporum quoque observantia, classis quae Oceani circumnavigaverat sinus , ab inaudito atque incognito ante mari fumine Albi subvecta , plurimarum gentium victori , cum abundantissima rerum omnium copia, exercitui Caesarique se unxit. CAP. VII Non tempero mihi, quin tantae rerum magnitudini hoc, qualecumque est, inseram. Cum citeriorem ripam praedicti fluminis castris occupauemus, ulterior armata hosti uni juventute fulgeret, sub omnem motum nostrarum navium protinus refugientium , unus e barbaris, aetate senior, corpore excellens, dignit te , quantum ostendebat cultus, eminens, cavatum ut illis mos est' ex materia conscendit alveum , solusque id navigii genus temperans, ad medium procelsu fluminis petiit, liceret sibi, sine periculo , in eam quam armis tenebamus, egredi ripam, ac videre Caesarem. Data petenti facultas Tum adpulso lintre, diu tacitus contemplatus Caesarem , Nostra quidem, inquit, fari juventus, quae, cum vestrum numen absentium colat, praesentium potius arma metuit, quam sequitur fidem sed ego beneficio ac permissu tuo , Caesar , quos ante audiebam hodie vidi Deos nec feliciore milium vitae meae aut ostavi aut sensi die ui. Impetratoque, ut a

132쪽

num contingeret, reverius in naviculam, sine fine respectans Caesarem , ripa suorum adpulsus est Victor omnium gentium locorumque , quos adierat, Caesar, cum incolumi inviolatoque m semel tantummodo , magna cum clade hostium, fraude eorum tentato exercitu , in hiberna legiones reduxit eadem , qua priore anno , festinatione urbem petens. Λ III. Nihil erat jam in Germania quod vinci posset, praeter gentem Marcomanno' rumo quae Maroboduo duce cxcita sedibus ais, atque in interiora refugiens, incincto Herciniae silvae campos incolebat. Nulla festinatio hujus viri mentionem transgredi debet Maroboduus genere nobilis , corpore praevalens , animo se 'ro , natione magis quam ratione barbarus , non tumultuariuata neque fortuitum, neque mobilem , sed ex voluntate parentiam constantem inter suos occupavit principatum, sed certum imperium , vimque regiam complexus animo, statuit, avocata procul a Romanis gente sua, eo progredi ubi, cum propter potentiora arma Ie fugisset, sua facere potentistima Occupatis igitur, quos praediximus, locis, finitimos omnes

aut bello domuit , aut conditionibus uiis sui

fecit.

A P. CLX. Corpus suum custoditum , imperium perpetuis exercitiis paene ad Romana disciplinae formam redactum , brevi in eminens nostro quoque imperio timendum perduxit a stigium i gerebatque se ita adversus Romanos, ut neque bello nos lacesseret, mi lacesieretur, superesse sibi vim ac voluntatem resistendi declararet. Legati, quos mittebat ad Caesares, interdum ut supplicem commendabant, interdum ut pro pari loquebantur Gentibus hominibusque

a nobis desciscelitibus erat apud eum peifugium

133쪽

'ellis exercendo, majori, quam quod habebat,

operi praeparabat. Eratque etiam eo timendus, quod, cum Germaniam ad laevam,&in fronte,

Pannoniam ad dextram , a tergo sedium suarum haberet Noricos, tamquam in omnes semper veni tutus ab omnibus timebatur. Nec securam in ementi sui patiebatur esse Italiam quippe cum si inimis Alpium jugis, quae finem Italia terminant, initium ejus finium haud multo plus coimilibus passuum abestet. Hunc virum lanc regionem proximo anno diversis e partibus Tib. Cae- far adgreditatuit Sentio Saturnino mandatum ut per altos, excisis continentibus Hercinia silvis, legiones Boiohoemum id regioni, quam incolebat Maroboduus, nomen est duceret: Jipse a Carnuto , qui locus Norici regni proximus ab hac parte erat, exercitum , qui in Illyrico me

rebat, ducere in Marcomannos orsus est. CAP. X. Rumpit, interdum in Iatur Pro

posita hominum Fortuna. Praeparaverat jam hiberna Caesar ad Danubium, admotoque exercitu non plus quam quinque dierum iter a primis hostium , Saturninum admoveri placuerat: cujus copiae paene aequali divis intervallo ab hoste, intra paucos dies in praedicto loco cum Caesare uncturae eranto cum universa Pannonia in lens lon-r bonis, adulta viribus Delmatia , ni tractus ejus gentibus in societatem adductis, ex constituto arma coiripuit. Tum necessaria gloriosis praeposita ne lite tutum visium,abdito in interiora exercitu , vacuam tam vicino hOsti relinquere Italiam Gentium nationumque quae rebellaverant , omnis numerus amplius

134쪽

' C. VELLEII PATER CULI gebantur, armis habilia equitum .i cuius inaniensa multitudinis, parentis acerrimis ac peritissimis ducibus , pars petere Italiam decreve Iat, junctam sibi Nauporti ac Tergestis confini, pars in Macedoniam si effuderato pars suas sedibus praesidium esse destinaverat. Proxima duobus Ba tonibus ac Pinnet ducibus auctoritas erat. In omnibus autem Pannoniis non disciplina tantummodo, sed lingua quoque notitia Romanae pleri que etiam litterarum usus di familiaris animo

Tum erat exercitatio. Itaque hercules nulla umquam natio tam mature consilio belli bellum junxit, ac decreta patravit oppressi cives Romani, trucidati negotiatores , magnus vexillariorum numerus ad internecionem , ea in regione, quae plurimum ab imperatore aberat, caesus Occi pata armis Macedonia ; omnia Z in omnibus locis igni ferroque vastatari quin tantus etiam hujus belli metus fuit, ut stabilem illum firmatum tantorum bellorum experientia, Caesaris Augusti

animum quatere at ille terreret.

CAP. XI. Habiti itaque delectus, revocati undique omnes veterani, viri seminaeque ex censu libertinum coactae dare militem. Audita tan senatu vox principis, decimo die, ni caveretur, posse hostem in urbis Romae venire conspectum Senatorum equitumque Romanorum CXae ae ad id bellum operae pollicitae. Omnia haec fruitia praeparassemus, nil qui illa regeret fuisset. Itaque , ut praesidium militum , res p. ab Auetusto ducem in bellum poposcit Tibellum. Habuit in hoc quoque bello mediocritas nostra speciosi mira istri locum. Finita equestri militia, designatus quaestor , necdum senator aequatus senatoribus, etiam de si gnatis tribunis plebei, partem eXercitus ab urbe traditi ab Augusto, perduxi ad filium ejuri in quaestura deinde, te missa sorte pro

135쪽

HisTORII ROMANAE, LIB. II.

vinciae, legatus ejusdem ad eundem misius, quas nos primo anno acies hostium vidimus e quantis prudentia ducis opportunitatibus, furentes eorum vires universas vati mus partibus' quanto cum emperamento simul utilitatis res auctoritate imperatoris agi vidimus i qua prudentia hiberna dilpos ita sunt quanto opere inclusias custodiis eXercitus nostri, ne qua posci erumpere , inopi que copiarum d intra se furens, viribus hostis elanguescere te A P. III. Felix eventu , forte conatu, prima aestate belli Messalini opus mandandum est memoriae qui vir animo etiam quam gente nobilior, dignisiimus qui patrem Corvinum habuisset , di cognomen suum Cottae fratri relinqueret , praepositus Illyrico , subita rebe ione, cum semiplena legione vicesima circumdatus hostili exercitu , inplius hostium fudit fugavitque, ob id ornamentis triumphalibus honoratus est. Ita placebat barbaris numerus suus, ita fiducia virium , ut, ubicumque Caiari siet, nihil in reponerent pars exercitus eorum proposita ipsi duci, ad arbitrium utilitatemque nostram macerat , perductaque ad exitiabilem fanaena, neque instantem sustinere, neque facientibus copiam pugnandi dirigentibusque aciem au

sal li, occupato monte Claudi, munitione tu , . ndit. At ea pars, quae obviam se effuderat exercitui, quem A. Caecina ac Silvanus Plautius consulares ex transmarinis adducebant provinciis , circumfusa quinque legionibus nostris, auxiliaribusque equitatu regio quippe magnam Thracum manum unctus praedictis ducibus Rhoemetalces Thraciae rex in adjiatorium jus belli secum trahebat paene exitiabilem omnibus cladem intulit. Fusa regiorum equestris acies, fugata alta , convel a cohortes sunt apud gra a quo-

136쪽

Io C. VELLEII PATER CULI

quoque legionum trepidatum sed Roniana virtus militi plus eo tempore vindicatum gloriae, ruani ducibus , reliquit qui, vilium a more imperatoris sui discrepantes, ante in hostem inciderunt, quam per exploratores, ubi hostis Dset, cognoicerent. Jam igitur in dubiis rebus semetipsae legiones adhortata , jugulatis ab hoste quibusdam tribunis militum, interemto praesecto castrorum, praefectisque cohortium, non incruentis centurionibus e quibus etiam primi ordines cecideres, invasere hostes nec sustinuisse contenti, perrupta eorum acie, e insperat victoriam vindicaverunt. Hoc fere tempore Agrippa , qui eodem die, quo Tiberius, adoptatus ab avo suo naturali erat,ac jam ante biennium, qualis esset, apparere coeperat, mira pravitate animi atque ingenii in praecipitia conversus, patris atque ejusdem avi sui animum alienavit sibi ; moxque crescentibus in dies vitiis, dignum furore suo:

buit exitum.

CAP. XIII. Accipe nunc, M. Vinici, tantum in bello ducem , quantum in pace vides principem. Junctis exercitibus, quique sub Caesare fuerant, quique ad eum Venerant, contIactisque in una castra decem legionibus , LXX amplius cohortibus, quatuordecim alis di pluribus quam decem veteranorum milibus, ad hoc magno voluntariorum numero, tequentique qui te res tanto denique Xercitu, quantus nullo umquam loco post bella aerat civilia , mnes eo ipso Laeti erant, maximamque fiduciam victoria in numero reponebant. At imperator,

optimus eoruin quae agebat judex; utilia speciosis praeserens , quodque semper eum facientem vidi in omnibus bellis, qua probanda es ent, non quae utique probarentur sequens, paucis diebus exercitum qui venerat, ad efovendas ex itinete ejus

137쪽

HIs TORIA ROMANIT, LIB. II. I cI ejus vires, moratus cum eum majorem , quam

ut temperari posset, neque habilem gubernaculo cerneret , dimittere statuit prosecutusque longo perquam laboriose itinere , cujus dissicultas narrari vix potest , ut neque universos quisqua in auderet adgredi, partem digredientium uorum quisque metu finium universi tentate non pos .sent, remisit eo unde venerant, .ipse asperri- hiemis initio repressus Sticiam , legatos, inter quos ipsi fuimus , partitis praefecit hibernis.

CAP. XIV. O rem dictu non eminentem sed solida veraque virtute atque utilitate maXimamri experien Ma suavissimam , humanitate tingularem l Per omne belli Germanici Pannonicique tempus, nemo e nobis gradumve nostrum aut praecedentibus aut sequentibus , imbecillus fuit, cujus fatus ac valetia non ita sustentaretur

Caesaris cura , tamquaria iacit ita stimus ille Iantorum onerum mole huic uni negotio vacaret animus. Erat desiderantibus paratum unctum vehiculum lectica ejus publicata, cujus beneficium cum alii, tum ego sensi. Jam medici, jam apparatus cibi jam in hoc blum importatum instrumentum balinei, nullius non succurrit valetudini Domus tantum ac domestici deerant. ceterum nihil, quod ab illis aut praestari aut desiderari pollet. Adjiciam illud, quod quisquis illis

temporibus interfuit , ut alia , quae retuli, gnoscet protinus. Solus semper equo vectus est; luscum iis, quos invitaverat, majore parte aestivarum expeditionum , coenavit sedens non sequentibus disciplinam, quatenus exemplo non nocebatur, ignovit admonitio frequens inerar,

d castigatim vindicta rarissima agebatque medium plurima dissimulantis, aliqua inhibentis. Hiems emolumentum patrati belli contulit sed insequenti aestate omnis Pannonia, reliquiis O- a tibis

138쪽

I et C. VELLEII PATER CULItius belli in Delmatia manentibiis, pacem petiit. Ferocem illam tot milium liventutem , paullo ante servitutem minatam Italiae , conferentem arma , quibus usa erat , apud flumen nomine Bathinum , prosternentemque se universam genibus imperatoris, Batonemque et inetem excetas simos duces , captum uerum , alterum a se deditum , ullis voluminibus ordine narrabimus, ut spero. Autumno victor in hiberna reducitur exercitum, cujus omnibus copiis a Caesare M. Lepidus praesectus est, vir nominis ac fortunae eorum proximus: quem in quantum quisque aut O gnoscere aut intelligere potuit, in tantum miratur ac diligit, tantor unaque nominum , quibus Ortiis est, ornamentum judicat. A P. C X U. Caesar ad alteram belli Delmatici molem animum atque arma contulit in qua Iegione quali adjutore legatoque fratre meo, Magio Celere Vellejano usus it ipsius patrisque ejus praedicatione testatum est, dc amplissimorum

honorum , quibus triumphans emi Caesar donavit, signat nemoria. Initio a statis Lepidus , ducto hibernis exercitu , per gentis integras im-naunesque adhuc clade belli, eo feroces ac truces , tendens ad Tiberium imperatorem cum dicti cultate locorum4 cum vi hostium luctatus magna cum clade obsistentium , excitis agris, exustis aedificiis, caesis viris, laetus victoria , praeda uiae onustus , pervenit ad Caesarem ob ea quae si propriis gemisset auspiciis, triumphare debuerat, Ornamentis triumphalibus , consentiente cum judicio principum voluntate senatus, donatus est. Illa aestas maximi belli consummavit Dfectus quippe Breuci De sitiates Delmatae, itulocorum ac montium , ingeniorum ferocia , mi Ia etiam pugnandi scientia , di praecipue angustiis sal uita paene inexpugnabilis, non jam ductu, s. d.

139쪽

sed manibus atque armis ipsius Caesaris tum demum pacati sunt, cum paene funditus everti forent. Nihil in hoc tanto bello , nihil in Germania aut videre majus aut mirari magis potui, quam quod imperatori numquam adeo ulla opportuna visa est victoriae occallo, quam damno amissi pensaret militisci semperque visum est gloriosum , quod esset tutissimum & ante conscientiae, quam famae , consultum nec umquam consilia ducis judicio exercitus , sed exercitus providentia ducis re ius est. CAP. XVI. Magna in bello Delmatico ex perimenta virtutis in multos ac difficiles locos praemissus Germanicus dedit, celebri etiam opera diligentique Vibius Postumus, vir consularis,

praepositus Delmatiae , ornamenta meruit triumphaliaci quem honorem mite paucos annos Pas.

sienus: Cossus , viri quibusdam diversis virtutibus celebres, in Africa meruerant. Sed Cossiis victoriae testimonium etiam in cognomen filii

contulit, adule centis in omnium virtutum cX- empla geniti. At Postumi operum L. Apro ii itis particeps , illa quoque militia eos, quos mox consecutus est , honores X cellenti virtute meruit. Utinam non majoribus experimentis testatum esset, quantum in omni re Fortuna poset;

sed in hoc quoque genere abunde agnosci vis eius potest : nama vir antiquissimi moris, pii cana gravitatem semper humanitate temperans . iii Germania , Illyricoque in mox in Africa, splendidissimis functus ministeriis, non merito, sed materia adipiscendi triumphalia defectus est. Et A. Licinius Nerva Silianus , P. Silii filius quem virum , ne qui intellexit quidem, abunde mira . tus est, ne nihil non optimo civi, simplicissimo duci perisset , praeferens immatura fructi amplisimae Principis amicitiae S consummaticiae

140쪽

Io C. VELLEI PATER CULI

evectae in altissimum paternumque fastigium imaginis defectus est. Horum virorum mentioni siquis quaesisse me dicet locum , fatentem arguet. Deque enim justus sine mendacio candor apud bonos crimini est. A P. C X VII. Tantum quod ultimam imposuerat Pannonico ac Delmatico bello Caesar in anum, cum , intra quinque consummati tanti Operis dies, funestae ex Germania epistolae, caeli Vari , trucidatarumque legionum trium , totidemque alarum , de ex cohortium velut in iocsalutem tantummodo indulgente nobis fortuna, ne occupato duce 'in causa persona moram exigit. Varus Quinctilius inlustri magis quam nobilicitus familia , vir ingenio mitis, moribus quietus, ut corpore lanimo immobilior, Clio magis castrolum quam bellicae adsuetus militis pecuniae vero quam non contemtor , Syria , cui Prasuerat, declaravit quam pauper divitem ingresus, dives pauperem reliquit is cum exercitui , qui erat in Germania, praeestet, concepit esse homines, qui nihil praetcr vocem membraque haberent hominum quique gladiis domati non poterant, poste tuemulceri . Quo proposito mediam in trestiis Germaniam , velut inter viro pacis gaudentes dulcedine, urisdictionibus a gendoque pro tribunali ordine, trahebat aestiva. III. At illi, quod nisi expertus vix credat, in summa feritate versutissimi, narumque mendacio genus , simulantes fictas litium series, di nunc provocantes alter alterum injuria , nunc agentes gratias , quod eas Romana iustitia finiret, feritasque sua novitate incognitae disciplinae mitesceret, Tolita armis discerni jure terminarentur , in summam socordiam perduxere Quinctilium , usque eo, ut se praetorem urba-irum in dro jus dicere, non in mediis Germa-

SEARCH

MENU NAVIGATION