C. Velleii Paterculi Quae supersunt Nic. Heinsius Dan. f. recensuit et Castigatt. libellum addidit

발행: 1678년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

M I si oppresso Orodes; quae Antorato pulso filius ejus iri aliates ceperant , Augusto remissa unt. quod cognomen illi viro Planci sententia consensus universi senatus populique Ro indidit. Erant tamen, qui hunc felicissimum latum odi sient quippe L. Murena, Tannius tarpio, civersis moribus nam Murena sine hoc facinore potuit videri bonus, Caepio et ante hoc erat pessimus cum nisi en occidendi Caesaris consilia , oppressi auctoritate publica , quod vi facere Voluerant, jure passi sunt. Neque multo post Rcifus Egnatius, per omnia eladiatori quam se- aratori propior, collacto in aedilitate fariare po- dii, quem extinguendis privata familia incen-lci l a te auXerat, in tantum quidem , ut eis i in continuaret, mox etiana consulatum

Petere ausus cum siet omni flagitiorum scelerumque conscientia mersus nec melior illi res iam datis quam mens foret adgregatis simillimis sibi , interimere Caesarem statuit, ut quo salvo a vus esse non poterat, o sublato Orerctur. Quippe ita se mores habent, ut publica quissique ruina mali occideres, quam sua proteii, idem a surus minus conspici. Neque hic prioribus in occultando felicior fuit addictusque carceri, cum consciis facinoris, mortem dignissimam vita istia obiit. II. Praeesarum excellentis viri factur C. enti Saturnini, circa ea tempora consulis, ne linir memoria Aberat inordinandis Asiano cui rebus Caesar, circumferens

terrarum orbi praeientia sita pacis sua bonari tum Sentius forte Golus & absente Caesare os , cum alia , prisca severitate summaque constantia , E ter consulum more ac severitates gessistet, protraxis et D Uicanorum fraudes, punisset avaritian bc ii aerarium pecunias publicas, 7 tum

122쪽

is C. VELLEI PATER CULI

tum in comitiis habendis praecipuum egit consulem nam 'uaesturam petentes, quos indignos judicavit, profiteri vetuit; , cum id facturos se perseverarent, consularem , si in campum descendissent, vindictam minatus est de Egnatium , florentem favore publico , sperantemque, ut praeturam aedilitati, ita consulatum praeturae sejuncturum, profiteri vetuit cum id non obtinuisset, juravit, etiam si factus esset Cos suffragiis populi, tamen se eum lion renuntiaturum. Quod ego factum cuilibet veterum consulum gloriae comparandum reor, nisi quod naturaliter udita vitiis laudamus libentius; praesentia invidia , praeterita veneratione prosequimur; his non obrui, illis instrui credimus. A P. XCIII. Ante triennium fere quam Egnatianum scelus erumperet , circa Muraenae Caepionisque conjurationis tempus abhinc annos L m. Marcellus sororis Augusti Octaviae si-lius , quem homines ita , si quid accidisset Caesari, successi rem potentiae ejus arbitrabantur fu turum , ut tamen id per M. Agrippam securo ei posse contingere non existimarent, magnificentissimo munere aedilitatis edito decessit admodum juvenis sane, ut junt, ingenuariam virtutum , laetusque animiet ingenii, fortunaeque, in quam alebatur, capax. Post cujus obitum Agrippa , qui sub specie ministeriorum principalium profectus in Asiam , ut fama loquitur , ob tacitas cum Marcello offensiones , raesenti se subduXerat tempori, reversus inde filiam Caesaris Iuliam , quam in matrimonio Marcellus habuerat, duxit uXorem feminam neque ibi neque reip. felicis uteri. CAP. XCIV. Hoc tractu temporum Tib. Claudius Nero , quo trimo , ut praediximus , Li

via Drusi claudiani filia, dei inondum Nerone,

123쪽

tus coeleitium praeceptorum diiciplinis juvenis genere, forma , cellitudine corporis, optimis studiis , maximoque ingenio instructisimus, qui protinus quantus est sperari potuerat, visusque praetulerit principem quaestor undevicesimum

annum agens capessiere coepit remp. maximamque difficultatem annonae ac rei frumentaria

inopiam ita Ostia atque in urbe mandato vitricina oderatus est ut per id, quod agebat, quantus evaturus esset, eluceret. Nec multo post missus ab eodem viti ico cum exercitu ad visendas ordinandasque, quae sub Oriente sunt, provincias, praecipuis omnium virtutum experimentis in eo tractu editis , cum legionibus ingressus Arineu iam , redacta ea in potestatem P. R. regnum e-

us Arta ualdi dedit cujus rex quoque Parthorum x tanti nominis fama territus , liberos suos ad Caesalem misit obsides. A P. X N. Reversum inde Neronem , ae Lar haud mediocris belli molem expςriri statuit, adjutore opeiis dato fratre ipsius Druso Claudio intra Caesaris penates enixa erat Livia qui pe uterque, divitis partibus Raetos Vindelicos que adgressi, multis urbium castellorum op-

pugnationibus, nec non directa quoque acie fe-

liciter functi, gentes locis tutissimas, aditu distri

cillimas , numero frequentes , feritate truces,

majore cum periculo quam damno Romani ex M' ercitus , plurimo cum earum anguine perdos; a uerunt. Ante quae tempora censura Planci ea et Paulli acta inter discordiam, neque ipsis honori neque et ' usui fuit cum alieri vis censoris , alteri vita deest Paullus vi posset implere censorem , Plancus timere deberet, ne quid tiam objicere poli et adulescentibus , aut objicientes audire, quod non agnosceret senez.

124쪽

VI. Mors deinde Agrippae qui novitatem suam multis rebus nobilitaverat, atque in hoc perduxerat, uti Neronis esset socer cujusque liberos , nepotes suos , D. Auguitiis praepositis Caj ac Lucii nominibus adoptaverat)admovit propius Neronem Caesari quippe filia ejus Julia, quae fuerat Agrippae nupta Neroninupiit. Subinde bellum Pananonicum , quod inchoatum Agrippa Marcoque Vinicio avo tuo

Coss. mimum atroxque .perquam vicinum imminebat Italiae, per Neronem gestum est. Gentes Pannoniorum , Delmatarumque nationes, 1itumque regionum ac fluminum , numerumque modum viri una , excelsissimasque multiplices eo bello victorias tanti imperatoris, alio loco explicabimus. Hoc opus servet formana sumia Hujus victoriae compos Nero, ovans trium-Pla Vit. --/

C VII dum in hac parte imperii omnia lolperrime, acce Germania clacta Ia legato M. Lolli, nonune in

omnia pecuniae quam recte faciendi cupidiore, inter summam vitiorum dissimulationem vitiosi simo amissaque legionis aquila, vocavit ab urbe in Gallias Caesarem Cura deinde ai-que onus Germanici belli delegata Druso Clau-djost tri Neronis , adulescenti tot tantarumque, id quantas natura mortalis recipit, vel industria perficit cujus ingenium utrum bellicis magis operibus, an civilibus sume

cerit artibus, in incerto est. Morum herte dulce do ac suavitas, d adversus amicos aequa ac par sui aestimatio inimitabilis fuisse dicitur nam pulchritudo corporis proxima fraternae fuit. Sed illum , magna ex parte domitorem Germari pluit in ejus gentis variis in locis profuso sit .iI 'ne , fatoium iniquitas, consulem , Diu est an

125쪽

ILI n. q. 9ntim tricesimum , rapuit. Moles deinde ejus belli trantiata in Neronem est , quod is sua b virtute i fortuna administravit, peragratui que victori es partes Germaniae, in ullo detrimento oministi exercitus , quod praecipue huic duci semper curae fuit, sic perdomuit eam , ut in formam paene stipendiaria redigeret provinciae. Tum alter triumphus, cum a te o consulatu, ei obla

tus est.

CAp. XCVIII. Dum ea, quae pnedlXimus, in Pannonia Germaniaque geruntur, atro in Thracia bellum ortum , omnibus elus gentis nationibus in arma accensis, L. Pisonis, quem hodieque diligentissimum atque eundem lenissinatim securitatis urbanae custodem habemus virtus compressit. Q rippe legatus Caesaris triennio cum his bellavit gentesque ferocissimas, plurimo cum carum excidio obuia acies nunc eX- pugnationibu legit modum ejusque pariata O .c citatem, Ma cedonia pacem reddidit. D Lit. VH hoc omnibus seirtiendum ac praedicandum est, esse mores

eius vigore ac lenitatu mixtissimos, vix quemquam reperiri posse , ii aut otium validius ditio aut facilius uiliciat negoti magis,

S elida sunt, cute sine uda ostentatione agendi.

A P. X IX. Brevi interjecto spatio Tib. Nero, duobus consulatibus totidemque triumphis actis , tribunitia potestatis consortione aequatus ugusto , civium post unum & hoc , quia vo- ibat eminentissimus, ducum maximus, fama fortu aque celeberrimus vere alterum rei -

bili atque iii enarrabili pietate cujus causae mox de ecia sunt cum C. Caesar sumsisset jam viii- ni togam , ' Lucius item maturus esset viris . ne

126쪽

so C. VELLEI PATER CULI

fulgor suus orienti una juvenum obstaret initiis, distimulata caussa consilii sui, commeatum ab socero atque codem vitrico , adquiescendi a continuatione laborum petiit. Quis fuerit eo tempore civitatis habitus, qui singulorum animi, quae digredientium a tanto viro omnium lacrimae, quam paene ei patria manum injecerit, justo ser- Venatis operi Illud etiam in hoc transcursu dicendum est , ita septem annos Rhodi moratum ut omnes , qui pro consulibus legatique , in transmarinas profecti provincias , visendi ejus gratia ad eum convenientes , semper privato si illa majestas privata umquam fuit fasces suos summiserint , fassique sint, otium ejus honoratius imperio suo. a P. C. sensit terrarum orbis digressum a custodia Neronem urbis nam .Parthus, desciscens a societate Romana , adiecit Armeniae manum, Germania, aversiis domitoris sui oculis , rebellavit. At in urbes, eo ipso anno, quo inagnificentissimi gladiatorii muneris naumachiaque spectaculis D. Augustus abhinc annos XXX, ei Gallo Caninio Coss. dedicato Μ artis templo , animos oculosque P. P . repleverat, foeda dictu memoriaque horrenda in ipsius domo tempestas erupit. Quippe filia ejus Julia, per omnia tanti parentis ac viri immemor, nihil, quod facere aut pati tu piter po siet femina luxuries, libidine infectum reliquit magnitudinemque fortunae suae peccandi licentia metiebatur quidquid liberet, pro licito vindicans. Tum Iulus Antonius, singulare exemplum clementiae Caesaris , violator ejus domus, ipse sceleris is commissi ultor fuit quem , victo ejus

patre , non tantum incolumitate donaverat, sed iacerdotio , praetura, consulat, provinciis, honoraturi etiam matrimonio sororis suae filiae, in

127쪽

am imam adfinitatem receperat Quinctiusque Crispinus, singularem nequitiam supercilio tu i ci protegens, Appius Claudius, Sempronius O Gracchas , ac Scipio , aliique minoris nominis,l utri utque ordinis vim , ita an cuiuslibet 'orei violata, poena a pependere cum Caesaris filiamae Neronis violatsent conjugem. Juliare legata in insulam , patriaequein parentum subducta oculis.1 quam tamen comitata mater Scribon es Volair ratri exsilii permansiit comeS. A P. I. Breve ab hoc interces erat spatium cum C. Caesar ante aliis provinciis ad visendum obitis, in Syriam mistus; convento prius Tib. Nerone , cui omnem honorem , ut superiori, habuit, tam varie se ibi gessit, ut nec laudaturum magna, nec vituperaturum mediocris materia deficiat, cum rege Parthorum juvene erce istimo in insula quam amnis Euphrates ambiebat, aequato utriusque partis numero , coiit. Quod spectaculum stantis ex diverso hinc Romani, illinc Parthorum exercitus , cum duo inter se eminentistima imperioriami hominum coirent capita perquam clarum memorabile , sub initia stipendiorum meorum , tribuno militum mihi visere contigit quem militiae gradum ante subpatre tu , M. Vinici, P. Silio auspicatus, in Thracia Macedoniaque , mox Achaia Asiaque d. omnibus ad Orientem visis provinciis, ore atque utroque maris Pontici latere, haud injucunda tot rerum , locorum , gentium , urbium recordatione perfruor. Prior Parthus apud a jum

in nostra ripa, posterior hic apud regem in hostili

epulatus est.

CAP. CII. Quo tempore M. Lollii, quem veluti moderatorem juventae filii sui Augustus es se obierat , perfidam plena subdoli a versuti animi consilia , per Parthum indicata Caesari, fama

128쪽

a C. VELLEI PATER CULIma vulgavit cujus imor intra paucos dies fortuita an voluntaria fuerit ignoro. Sed quam hunc decessi si laetati homines, tam paullo post, obiis Censorinum in iisdem provinciis, graviter tulit civitas, virum demerendis hominibus geni tum Armeniam deinde ingressus, prima parie introitus prospere gessit mox in conloquium cui se temere crediderat circa Artageram gravi'

tera quodam, nomine Adda, vulneratus, ex eo , Ut corpus minus habiles, ita animum minus utilem reipub habere coepit. Nec defuit convertatio hominum , visi ejus assentatione alentium. etenim semper magnae fortunae comes adesi adulatio per quae eo ductus erat, ut in ultimo ac remotissimo terrarum orbis angulo consenescere, quam Romam regredi mallet. Diu inde luctatus,

invitusque revertens in Italiam, in urbe Lyciae s Limyran nominant morbo obiit cum ante annum ferme L. Caesar, frater ejus, Hispanias Petens, assilia decessit. A P. III. Sed fortuna , quae subduxerat spem magni nominis jam tum rei p. sua praesidia reddiderat quippe , ante utriusque horum obitum, patre tuo P. Vinicio Cos Tib. Nero, Ie

versus Rhodo , incredibili Laetitia patriam repleverat. Non est diu cunistatus Caesar Augustus neque enim quaerendus erat, quem legeret sed legendus, qui eminebat. Itaque , quod post Lucii mortem adhuc Cajo vivo facere voluerat, atque vehementer repugnante Nerone erat inhibitus , post utriusque adulescentium obitum facere Perseveravit, ut atabunitiae potestatis consortionem Neroni constitueret , multum quidem eo cum domi tum in senatu recusantes, eum lio Cato Sentio Coss. v Kalend. Jul post V. C.

ptaret Laetitiam illius diei, concursiimque civitatis

129쪽

UIsTORIIT ROMANAE, LIB. II. 9ῖtatis vota paene inserentium coelo manus, spemque conceptae perpetuae securitatis, aeternitatisque Romani imperii, vix in illo justo opere abunde persequi poterimus, nedum hic implere tentemus. Id unum diXilies juvat, quam ille omnibus fuerit carus. tum refutii certa spes liberorum parentibus , His matrimoniorum, dominis patrimonii, omnibus hominibus salutis quietis , pacis , tranquillitatis adeo , ut nec plus sperari potuerit, nec spei responderi felicius. CAP. IV. Adoptatus eadem die etiam M. Agrippa, quem post mortem Agiippae ullaeni gaerat sed in Neronis adoptione illud adjectum , his ipsis Caesaris verbis : Hae , inquit, reip. caci fa facio. Non diu vindicem custodemque imperii sui morata in urbe patri , protinus in Germaniam misi ; ubi ante triennium sub M. Vinicio, avo tuo, clarissimo viro , immensum cxarserat bellum eratin ab eo quibusdam in locis gestum , qui lim sustentatum feliciter , Coque nomine . lae cum speciosissima

inscriptione operum ornamenta triumphalia. Hoc tempus me, sanctum ante tribunatu castrorum

Ti. Caesaris militem fecit quippe protinus ab adoptione missus cum eo praefebus equitum in

Germaniam , successit, officii patris mei, caelestis imorum ejus operum per anno continuOS a praefectus aut legatus, speciator ei pro captu redi litatis mea adjutor fui. Neque illi specta- .ulo , quo fructus sum , simile conditio tortalis recipere videtur mihi ; cum per celeberrimam Italia partem , tractum omnem Galliae provinciarum , veterem imperatorem, mante meritis ac virtutibus , quam nomines, Caesarem revisentes, sibi quisque iam illi gratularentur plenias. At vero militum conspectu ejus elicita gaudio lacrimae , alacritasque .salutationis nova

130쪽

s C. VELLEII PATER CULI quaedam exsultatio contingendi manum cupiditas, non continentium rutinus, quin adjicerent Videmus te, imperator i alvum recepimus ac deinde, Ego tecum , imperator, in Armenia, ego in Rhoetia fui; ego a te in Vindelicis, ego in Pannonia, ego in Germania donatus sum.

A P. C V. Neque verbis exprimi, fortas se vix mereri fidem potest , intrata protinus Germania, subacti Caninefates, Attuarii, Bructeri, recepti Cherusci gentes utinam minus mox nostra clade nobilist transitus Visurgis penetrata ulteriora cum omnem partem asperrimi, periculosissimi belli Caesar vindicaret in iis, quae minoris erant discriminis, Sentium Saturninum, qui tum legatus patris ejus in Germania aerat, praefecisset virum multiplicem Virtutibus , navum , agilem , providum , militariumque officiorum patientem ac peritum pariter sed eundem , ubi negotia fecissent locuotio, liberaliter lauteque eo abutentem citatomen , ut eum splendidum ac hilarem potius, quam luxuriosum aut desidem diceres de cujus viri claro celebrique consulatu praediximus. Anni ejus aestiva, usque in mensem Decembrem perducta, immanis emolumentum secere victoriae.

Pietas sua Caesarem , paene obstructis hieme Alpibus, in urbem traxit at tutela imperii eum veris initio reduxit in Germaniam cita cujus mediis finibus, ad caput Lupiae fluminis, hiberna digrediens princeps OcaVerat. A P. I. Pro Dii boni, quanti voluminis opera insequenti aestate, sub duce Tiberio Caesare, e si mus Perlustrata armis tota Germania est Victae gentes, paene nominibus incognitae.

Recepta Cauchorum nationes omnis eorum u-

Ventus, infinita numero , immensa coruoribus, sit

SEARCH

MENU NAVIGATION