Opera

발행: 1839년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

oris, quam ibi expostulare a deo mandabat, i in ecclesiae utique praestabat 7

19. Soleo in praescriptione adverSus haereses omnes de testimonio temporum compendium figere, priorem vindicans regulam nostram omni haeretica posteritate. Hoc nunc probabit et apostolus, dicens: de spe reposita in coelis, quam audistis in sermone veritalis evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in totum mundum. ) Nam si iam tum traditio evangelica ubique manaverat, quanto magis nunc Porro si nostra est, quae ubique manavit, magis, quam omnis haeretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra erit apostolica. Marcionis autem, cuin totum impleverit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de apostolica. Eam enim et sic constabit esse, quae prior mundum replevit,

illius scilicet dei evangelio, qui et haec cecinit de praedicationibus eius: in omnem terram exiit sonus eorum, et interminos orbis verba eorum. δ) Invisibilis dei imaginem ait Christum. ε) Sed nos enim invisibilem dici in iis patrem Christi, scientes silium semper retro Visum, si quibus visus est in dei nomine, ut imaginem ipsius; ne quam et hinc disserentiam scindat dei visibilis et invisibilis, eum olim dei nostri sit definitio: dominum nemo videbit, et vivet. βὶ Si non et Christus primogenitus conditionis, ut sermo erea. toris, per quem omnia sacta sunt, et sine quo nihil factum cst; si non in illo condita sunt universa in coelis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni, sive do Iniuationes, Sive principatus, sive potestates; si non cuncta per illum et in illo sunt condita haec enim Marcioni displicere

oportebat) : non utique tam nude posuisset apostolus: et ipse est ante omnes. βὶ Quomodo enim ante omnes, si non ante omnia 3 quomodo ante omnia, si non primogenitus conditionis, si non sermo creatoris 3 unde ante omneS probabitur suisse, qui post omnia apparuit' quis scit priore insuisse, quem esse nesciit 3 Quomodo autem boni duxit omnem plenitudine in in semet ipso habitarer Τ) Primo enim, quae est ista plenitudo, nisi eri illis, quae Marcion detraxit:

322쪽

conditis in Christo, in coelis et in terris, angulis et hominibus; nisi ex illis invisibilibus et visibilibus, nisi ex thronis et dominationibus et principalibus et potestatibus 7 Aut si haec pseud apostoli nostri et Iudaici evangeligatores de suo

intulerint, et ad plenitudinem det sui Marcion, qui nihil

condidit: ceterum quale est, ut plenitudinem creatori S, aemulus et destructor eius, in suo Christo habitare voluerit Cui denique reconciliat omnia in semet ipsum, pacem lactens per crucis suae sanguinem, I) nisi quem offenderant universa, adversus que in rebellaverant per transgresSionem, cuiuS novissime fuerant 7 Conciliari eniim extraneo poSSent, reconciliari vero non alii, quam suo. Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis operibus creatori redigit in gratiam, ) cuius admiseramus offensam, colente Seonditionem adversus creatore in . Sicubi autem et ecclesiam corpus Christi dicit esse, ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi in carne pro corpore eius, quod est ecclesia, δ) non propterea et in totum mentionem c O poris transseres a substantia carnis. LXam et supra reconciliari nos ait in corpore eius morte, quod est eccle Sia, sed non prospere et in totum mentionem corporis transferes a substantia carnis. J ε) Nam et supra reconciliari nos ait ineorpore eius per mortem, βὶ utique in eo c0rpore, in quo in ori potuit per carnem. Mortuus est, non per eccle Siam, plane propter eccle Siam, corpus commutando pro corpore, carnale pro Spiritali. At cum monet, cavenduin a subtili-

loquentia et philosophia, ut β) inani seductione, quae sit

secundum elementa mundi , Τ) non secundum coelum aut terram dicens, sed secundum literas seculares, et Secundum traditionem, scilicet hominum sublili loquorum et philosophorum: longum est qui dein et alterius Operi S Ostendere, hac sententia omnes haereses damnari, qu0d Omnes ex Subtili loquentiae viribus et philosophiae regulis constent. Sed Marcion principalem suae fidei terminii in de Epicuri schola

agnoscat, dominum inserens hebetem, ne timeri dicat eum, collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoico- 13 COl. 1, 20. 2) ib. v. 21. 3 ib. v. 2Φ. ο) Verba

uncis inc Iusa gunt tantum in ed. I., a Rhenano autem ceterisque

323쪽

allarum, negans carnis reSurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit. Cuius ingeniis tam longe abest veritas nostra, ut et iram dei excitare formidet, et omnia illum ex nihilo protulisse confidat, et earnem eandem restituturum repromittat, et Christum eX vulva virginis natum non

erubescat, ridentibus philosophis et haereticis et ethnicis ipsis. Stulta enim mundi elegit deus, uticonfundat sapientes, ille sine dubio, qui ex respectu huius suae dispositionis perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. 33 Hac simplicitate veritatis contraria subtili loquentiae et philosophiae nihil perversi possumus sapere. Denique si nos deus eum Christo viviscat, donans delicta nobis, ) non possumus erodere ab eo delicta donari, in quem admissa non fuerint ut retro ignotum. Age iam, cum dicit: nemo vos iudicet in cibo et potu et in parte diei sesti et neomeniae et sabbati, quae est umbra suturorum, corpus autem Claristi; δ)quid tibi videtur, Marci Ony De lege iam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa' sit edocet, dum sei licet de umbra transfertur in corpus, id est de figuris ad veritatem, quod est Claristus. Ergo et umbra eius, cuius et corpus, id est, et lex εὶ eius et Cliristus. Segrega alii deo legem, et alii deo Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore, cuiuS umbra est, separare. Manifeste

legis est Christus, si corpus est umbrae. Si autem et aliquos taxat, qui ex visionibus angelicis dicebant, cibis abstinendum, ne attigeris, ne gustaveris, volentes in humili-

et Movsen pulsat, quasi de angelica Superstitione constituerit interdictionem quorundam edulium . Moysen enim adeo accepisse legem constat. Denique hanc disciplinam secundum praecepta, inquit, et doctrinam hominumq) do- putavit in eos, qui caput non tenerent, id est ipsum, in quo omnia recensentur, Christum, Τ) ad initium revocata etiam indisserentia es earum. Celera praeceptorum β) ut eadem, satis sit iam alibi docuisse, quam a creatore manarint, qui,

cum vetera praedicaret transitura 'no Va sacturus universa, 'i1 in i Cor 1, 19 sqq. 2 Col. 2, 13. 3 ib. v. 16.17. 4 Cod. Wou v. et Rig. lex; ceteri: Iux. b) Col. 2, 18. I9. 22.6) ib. v. 22. T) Illieri. et Panael. i ii i p s u m - in Christum; Big. et Semler: ipsum in Christum. S) Col. 3. q. 9) les. 43, 19. 2 Cor. 5, 17

324쪽

ADV. ΜΑRCIONEM LIBER U, mandans etiam: novate vobis novamen novum, i) iam tum docebat deponere veterem hominem et novum induere.

DE EPISTOLA AD PHILIPPENSES.

20. Cum praedicationis enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum eius audentius sermonem enuntiarent, alii per invidiam et contentionem, quidam Vero et per sermonis existimationem, plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, iamia liqui et ex simultate Christum praedicarent: δ) erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diversitate sententiae, quae tantam.essiceret etiam animorum varietatem. Sed caussas solas animorum, non regulas saeramentorum, in diversitate proponens, unum tamen Christum et unum eius deum quocunque

consilio praedicatum confirmat, et ideo, nihil mea, inquit, sive caussatione sive veritate Christus adnuntietur, δ) quia

unus adnuntiabatur sive ex ciaussatione sive ex veritate

fidei. Ad fidem enim praedicationis retulit mentionem Veritatis, non ad regulae ipsius, quia una quidem erat regula; sed si des praedicantium quorundam vera, id est simplex, quorundam nimis docta. Quod cum ita sit, apparet eum Christum praedicatum, qui semper adnuntiabatur. Nam si alius longe ab apostolo induceretur, fecisset diversitatem

novitas rei. Nec enim defuissent, qui praedicationem evangelieam nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, cum et hodie maior pars sit omnibus in locis sententiae I OStrae, quam haereticae; quo nec hic apostolus de diversitatis denotatione et increpatione tacuisset. Ita cum diversitas ne laxatur quidem, novitas non probatur. Plane

de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari apostolum sibi, quod phantasma carnis suerit.in Christo, cum dicit, quod in eiugie dei constitutus, non rapinam eX- istimavit pariari deo, sed exhausit semet ipsum accepta essgie servi, non veritate, et in similitudine hominis, non in homine, et sgura inventus homo, ε) non substantia, id e Si non carne, quasi non et sigura et similitudo et estigies Substantiae quoque accedant. Bene autem, quod et alibi )Christum imaginem dei invisibilis appellat. Numquid ergo

325쪽

et hic, qua in essgie eum dei collocat, aeque non erit deus Christus vere, si nec homo vere suit in effigie hominis constiturus 7 Utrobique enim veritas necesse habebit excludi, si essgies et similitudo et figura phantasmati vindicabitur. Quodsi in effigie et in imagine, qua filius patris, vere dei, praedicatus est, i) etiam in effigie et imagine hominis, quas lius hominis, vere hominem inventum. ) Nam et inventum ratione posuit, id est certissime hominem; quod enim invenitur, constat esse; Sic et deus inVentus est per virtutem, sicut homo per carnem, quia nec morti Subditum pronuntiasset non in substantia mortali constitutum. Plus est autem, quod adiecit: et mortem crucis. δ) Non enim eX- aggerat atrocitatem, extollendo virtutem subiectionis, quam imaginariam phantasmate ScisSet, seu Strato potius eam, quam

experto, nec Virtute lancto in passione, sed lusu. duae autem retro lucri duXerat, quae et supra εὶ numerat gloriam carnis, notam circumcisionis, generis Hebraei, ex Hebraeoeensum, titulum tribus Beniamin, pharisaeae candidae dignitatem, haec modo detrimento sibi deputat, β) non deum, sed stuporem Iudaeoruin . Haec ac si stercora existimat prae comparatione agnitionis Christi, non prae reiectione dei creatoris, habens iustitiam, non Suam iam, quae eX lege,

sed quae per ipsum, scilicet Christum, ex deo. β) Ergo, inquis, hac distinctione lex non ex deo erat Christi. Subtiliter satis. Accipe itaque subtilius. Cum enim dicit, non quae ex lege, sed quae per ipsum, non dixisset per ipsum de alio, quam cuius suit lex. Noster, inquit, municipatus in eoelis. 7) Agnosco veterem ad Abraham promissionem creatoris: et saciam Semen tuum tanquam stellas in

coelo. 8) Ideo et stella a stella differt in gloria.') Quodsi

Christus adveniens de coelis transfigurabit corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae, ist) resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram deiectum. duo modo enim

transsigurabitur, si nullum erit 7 Aut si de eis dictum, qui in adventu dei deprehensi in carne deputari ii) habebunt,

l) Rhen. praeiudicatus est. 23 Desideratur verbum,ui: dixit s. praedicavit. 3) Phil. 2, 8. δ) Phil. 3, 5 sq. 5 ib. v. 7. 6) ib. v. 8. 9. 7) ib. v. 20. 8) Gen. 22, 17. 9)l Cor. 15, 41. 10 Phil. 3, 2 l. 11) Latin . et Fr. Iunius coni. demutari. Cf. 1 Cor. 15, bl sq.

326쪽

quid facient, qui primi resurgent 7 Non habebunt, de quo transfigurentur. Atquin, cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus obviam domino. i) Si cum illis sublati, utique eum illis et transfigurati.

DE EPISTOLA AD PHILEMONEM.

21. Soli huic epistolae brevitas Sua prosuit, ut sal sarias manus Marcionis eVaderet. Miror tamen, eum ad unum hominem literas factas receperit, quod ad Timothoum duas et unam ad I itum de ecclesiastico statu compositas recusaverit. AssectaVit, opinor, etiam numerum epistolarum interpolare. Memento, in Spector, quod ea, quae praetractata sunt retro, de apostolo quoque pr0baverimus, et siqua in hoc opus dilata erant eApui Xerimus, ne aut hic supervacuam eXistimeS iteratio Πem, qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspeetam habea S dilationem, qua eruimus tempora ista. Si totum opuSeulum inspeXeris, nec

hic redundantiam nec illic dissidentiam iudicabis.

SEARCH

MENU NAVIGATION