Opera

발행: 1839년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Α D V. ΜARCIONEM LIBER V.

strinxit: et mortui resurgent incorrupti, qui iam obierunt, et nos mutabimur, qui in earne suerimus deprehensi a deo; et illi enim resurgent incorrupli, recepto Scilicet corpore, et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter temporis ultimum iam momentum et propter merita VeXationum antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur superinduti magis quod de coelo est, quam exuli corpus. Ita si hi super corpus induent coeleste illud, utique et mortui recipient corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de coelo; quia et de illis ait: necesse est eorruptivum istud induere incorruptelam et mortale istud immortalitatem. ii Illi induunt, cum receperint corpus, isti Superinduunt, quia non amiserint corpus, et ideo non temere dixit nolentes exui corpore, sed superindui, id est nolentes mortem eXperiri, sed vita praeveniri, uti devoretur mortale hoc a vita, pi dum eripitur morti per superindumentum demutationis. Ideo quia Ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si sorte, praeventu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi pignoratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino, quamdiu in carne Sumus, ac propterea debere boni ducere, abesse potius a

corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus, atque adeo omnes ait nos oportere manifestarianio tribunal Christi, ut recipiat unusquisque, quae per corpus admisit sive bonum sive malum. δ) Si enim tunere tributio meritorum, quomodo iam aliqui cum deo poterunt deputari 3 Et tribunal autem nominando et dispunctionem boni ac mali operis, utriusque sententiae iudicem ostendit,

et corporum omnium repraesentationem confirmavit. Non

enim poterit quod corpore admisSum eSt, non corpore iudicari. Iniquus enim deus, si non per id punitur quis aut iuvatur, per quod operatus est. Si qua ergo conditio nova in Christo, vetera transierunt, ecce nova facta sunt Omnia, ε) impleta est Esaiae prophetia. Si etiam iubet, ut mundemus nos ab inquinamento carnis et sanguinis in non substantiam capere regnum dei, si et Virgine in sanctam destinat ecclesia in ad Signare Christo, si) utique ut sponsam sponso: non potest imago coniungi inimico veritatis rei

302쪽

2D2 Α D V. II ARCION E II LIBER V. ipsius. Si et pseuda postolos dicit Operarios dolosos transfiguratores sui, i) per hypocris in scilicet, conversationis, non praedicationis adulteratae reos taxat: adeo de disciplina, non de divinitate dissidebatur. Si transfiguratur satanas in angelum lucis, in non potest hoc dirigi in creatorem. Deus enim, non angelus creator; in deuin lucis, non in angelum transfigurare se dictus csSet, Si non eum satanan significaret, quem et nos et Marcion angelum novimus.

De paradiso β) suus stilus est ad omnem, quam patitur, quaestionem. Hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius terrenae dispositionis, nisi

si etiam paradiso creatoris precario usus est, sicut et niundo. Et tamen hominem tollere ad coelum creatoris, exemplum est in Helia. ε) Magis vero mirabor dominum optimum , percutiendi et Saeviendi alienum, nec proprium saltem, sed creatoris angelum Satanae colaphiZando apostolo suo applicuisse, et ter ab eo Obsecratum non conces-

torem elatos aemulantem, ut deponentem scilicet de soliodynastas. β) Aut numquid ipse est, qui et in corpus Iob dedit Satanae potestatem , Τ) ut virtus in tris rinitate comprobaretur Τη) duid et tarmam legis adhuc tenet Galatarum castigator , ') in tribus testibus praefiniens staturum omne verbum Zi') Quid et non parsurum se peccatoribus comminatur, 3 i) lenissimi dei praedicator Z Imo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a domino datam sibi affirmat. t ) Nega nunc, haeretice, timeri deum tuum, cuius apostolus ti inebatur l

DE EPISTOLΛ AD ROMANOS.

13. Quando opusculum profligatur, breviter iam retractanda Sunt, quae rurSus oecurrunt, quaedam vero et

iransmittenda, quae Saepius occurrerunt. Piget de legentilluc congredi, qui toties probaverim, δὶ concessionem ius nullum argumentu in praestare diversi dei in Christo

cone. eius.

303쪽

ADV. II ARCIONEM LIBER V.

praedicatam scilicet et repromissam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa epistola in legem plurimum videtur excludere. Sed et iudicem deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus et in iudice ultorem et creatorem iuultore. Itaque et hic, cum dicit: non enim me pudet evangelii, virtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo et Graeco, quia iustitia dei in eo revelatur ex fide in fidem : ιὶ sine dubio et evangelium et salutem iusto deo deputat, non bono, ut ita diXerim secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide legis in fidem evangelii, suae utique legis et sui evangelii. Quoniam et iram dieit revelari de coelo super impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detineant. δ) Cuius dei ira 3 Utique creatoris. Ergo et veritas eius erit, cuius et ira, quae revelari habet in ultionem veritatis. Etiam adiiciens: scimus autem iudicium dei secundum veritatem esse, εὶ et iram ipsam probavit, ex qua venit iudicium pro veritate, et veritatem rursus eiusdem dei confirmavit, cuius iram probavit probando iudicium. Aliud est, si veritatem dei alte rius in iniustitia detentam creator iratus ulciscitur. Quantas autem foveas in ista vel maxime epistola Marcion secerit, auferendo, quae voluit, de nostri instrumenti integritate

parebit. Milii susscit, quae proinde eradenda non vidit, quasi negligentias et caecitates eius accipere. Si enim iudicabit deus occulta hominum, tam eorum, qui in lege deliquerunt, quam eorum, qui sine lege, quia et hi legem ignorant et natura faciunt, quae sunt legis: utique is deus iudicabit, cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis est instar ignorantibus legem. Iudicabit autem, quomodo' secundum evangelium, inquit, per Christum. β) Ergo et evangelium et Christus illius sunt, cuius et leX et natura, quae per evangelium et Christum vindicabuntur adeo illo iudicio dei, quod et supra secundum veritatem. β) Ergo qua defendenda reveletur de coelo ira, non nisi a duo irae, Τ) ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo iudiciumereatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec iudicat nec irascitur, sed in illum, cuius dum haec

304쪽

ADU. ΜARCIONEM LIBER V.

sunt, iudicium dico et iram, etiarn illa ipsius sint necesse est, per quae haec habent transigi, evangelium et Christus. Et ideo vehitur in transgressores legis, docentes non su- rari et surantes, i) ut homo dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et surari vetans fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, in quemadmodum

et cetera in illum retorquent. Scilicet apostolus verebatur eonvitium deo palam sacere, a quo non Verebatur devertisset Adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem: propter vos nomen dei blasphematur. δ) Quam ergo perversum, ut ipse blasphemaret eum, cuius blasphemandi caussa malos exprobrati Praesert et circumcisionem cordis praeputiationi; apud deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non litera. q)Quodsi haec est circumcisio Ilieremiae: et circumcidemini praeputia cordis; β) sicut et Moyses: circumcidemini duricordiam vestram: β) eius erit spiritus, circumcidCns cor, cuius et litera metens carnem eius, et Iudaeus qui in occulto, cuius et Iudaeus in aperto, i in quia nec Iudaeum nominare vellet apostolus non Iudaeorum dei servum.

Tunc lex, nunc iustitia dei per fidem Christi.') duae est ista distinctio 3 Servivit deus tuus dispositioni creatoris,

dans ei tempus et legi eius; an eius tunc, cuius et nunc ΤΕ ius lex, cuius et fides Christi; distinctio dispositionum

est, non deorum. Monet iustificatos ex fide Christi, nouex lege, pacem ad deum habere.' in Ad quem Z Cuius nusquam suimus hostes, an cuius legi et naturae rebellavimus ΤNam si in eum competit pax, cum quo fuit bellum, ei et iustificabimur, et eius erit Christus, ex cuius fide iustificabimur, ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. Lex autem, inquit, subintroivit, ut abundaret delictum.

Quarer ut superabundaret, inquit, gratia. 'in Cuius dei gratia, si non cuius et lex J Nisi si e reator ideo lege mi i)interea lavit, ut negotium procuraret gratiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum

Rom. 5, 1. 10 it,. v. 20. 11 V. Iegem non est in Rhen. ed. I. , sed Postea additum ab ipso Rhenano, Panaetio et Rigalti

305쪽

ADV. MARCIONEM LIBER V.

apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in iustitia in vitam per Iesum Christum, in adversarium ipsius. Propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum, et totum mundum deduXerat in reatum, et omne OS Obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam, ut gratia servaretur in gloriam Christi, non creatoris, sed Marcionis. Possum et hic de substantia Christi praestruere ex prospectu quaestionis Subsecuturae. Mortuos enim nos, inquit,

legi. ) Ergo corpus Christi et potest corpus contendi,

non statim caro. Sed et quaecunque Substantia sit, cum eius nominat eorpus, quem Subiicit ex mortuis resurrexisse, δ)non potest aliud corpus intelligi, quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem et testimonium perhibet legi, et caussa delicti eam excusat. Quid ergo dicemus 3 quia lex peccatum 7 absit. ε) Erubesce, Marcion. Absit. Abominatur apostolus criminationem legis. Sed ego delietum non scio nisi per legem. β) 0 summum ex hoc praeconium legis, per quam licuit β) delictum lateret Non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. 73 Quid deo imputas legis, quod legi eius apostolus imputare

non audet 3 Atquin et accumulat: leX Sancta, et praeceptum eius iustum et bonum. β) Si taliter Veneratur legem creatoris, quomodo ipsum destruat, nescio. Quis discernit duos deos, iustum alium, bonum alium, cum is utrumque debeat credi, cuius praeceptum et bonum et iustum est 3

Si autem et spiritalem confirmat legem, ') utique et propheticam, utique et si ratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo nec a Iudaeis omnibus potuerit agno Sci. 14. Hunc si pater misit in si in ilitudinem carnis peccati,i') non ideo phantasma dicetur caro, quae in illo videbatur. Peccatum enim carni supra adscripsit, et illam secit legem peccati habitantem in membris suis, et adversantem legi sensus. ii in Ob hoc igitur missum silium in similitudinem carnis peccati ut peccati carnem simili substantia redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non esSet. Nam et

306쪽

haec erit dei virtus tu substantia pari perscere salutem. Non enim magnum, si spiritus dei carnem remediaret, sed si caro consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati. Ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae mendacium. Nam nec addidisset, peccati, si substantiae similitudinem vellet intelligi, ut negaret veritatem; tantum enim carnis posuisset, non et peccati. Cum vero tunc sic struxit carnis peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum. Puta nunc similitudinem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae Veritas. Cur ergo similis Verar quia vera quidem, Sed non eX Se-1nine de statu simili, i) sed vera de censu, non vero dissimilis. ) Ceterum similitudo in contrariis nulla est. Spiritus non diceretur carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiritus caperet; sed phantasma diceretur, si id quod non erat videbatur. Similitudo autem dicitur, cum est, quod videtur; est enim, dum alterius par est. Phanta Sma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo. Et hic autem ipse edisserens, quomodo nolit e SSe nos in carne, cum simus in carne, δ) ut scilicet non simus in ε) operibus carnis, ostendest hac ratione se ) scripsisse: caro et Sanguis regnum dei consequi non possunt, β) non substantiam damnans, Sed opera eius, quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis; non ad reatum substantiae, sed ad conversationis pertinebunt. Item si corpus quidem mortuum propter delictum, adeo non animae, Sed corporis morS est,) Spiritus autem vita propter iustitiam, ') ei utique Obveniet vita propter iustitiam, cui mors obvenit propter delictum, id est eorpori. Non enim alicui restituitur quid, nisi qui illud amisit, et ita erit resurrecti O mortuorum, dum est corporum. Nam subiungit: qui suscitavit Christum

a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. 8 Adeo et carnis resurrectione in confirmavit, absque qua nec corpus

aliud dici capit, nec mortale aliud intelligi, et Christi Substantiam corporale in probavit; si quidem proinde vivisi

l Riten. simili; eeteri: timilis. 2) Latinius coni. similis, et vera de censu, non vera de simili. a) Rom. 8, 9. 4) Bben. ex. 5 Fditt. Omne η: hac ratione scri-

307쪽

ΑDV. MARCIONEM LIBER V.

e abuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum et illo resuscitatus est, non alias proinde, nisi quia in corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae scripturae, sed apprehendo testimonium perhibentem apostolum Israeli, quod gelum dei habeant, sui utique, non tamen per Seleutiam; deum enim, inquit, ignorantes, et suam iustitiam sistere quaerentes, non subiecerunt se iustitiae dei; finis enim legis Christus in iustitiam omni credenti. i) Hic erit argumentatio haeretici, quasi deum superiorem ignoraverint Iudaei, qui adversus eum iustitiam suam, id est legis suae, constituerint, non recipientes Christum, suem legis. Cur ergo et Zelo eorum erga deum proprium testimonium perhibet, si non et inscientiam erga eundem deum eis exprobrat 3 quod Zelo quidem dei agerentur, Sed non per Scientiam, ignorantes scilicet eum, dum dispositiones eius in Christo ignorant consummationem legi statuturo, atque ita suam iustitiam tuentur adversus illum. Atque adeo ipse

creator et ignorantiam erga Se eorum conte Statur: Israel

quod iustitiam suam magis sisterent, docentes doctrinas praecepta hominum, δ) nec non et congregati essent adversus dominum et adversus Christum ipsius, ε) ex inscientia

scilicet. Nihil igitur potest in alium deum exponi, quod competit in creatorem, quia et alias i inmerito apostolus Iudaeos de ignorantia suggillasset erga deum ignotum. Quid enim deliquerant, si iustitiam dei sui adversus eum sistebant, quem ignorabant 7 Atquin exclamat: O profundum divitiarum et sapientiae dei, et investigabiles viae eiust i)Unde illa eruptio 7 Ex recordatione Scilicet scripturarum,

quas retro revolverat, X contemplatione Sacramentorum,

quae supra disseruerat in fidem Christi ex lege venientem. Haec si Marcion de industria erasit, si) quid apostolus eius exclamat, nullas intuens divitias dei, tam pauperis et egeni,

quam qui nihil condidit, nihil praedicavit, nihil denique habuit, ut qui in aliena descendit Z Sed enim et opes et

divitiae creatoris olim absconditae, nunc reseratae. Sic enim repromiserat: et dabo illis thesauros Occultos, invisi- 1) Rom. 10, 2-4. 2) Ies. 1, 3. 3 leg. 29, 13. 43 Ps. 2.2. b) Rom. 11, 33. 6) Cod. Wou . et Big. non

eragit.

308쪽

dum divitiarum et sapientiae deii Cuius iam thesauri patebant de Esaia, ut sequentia ) de eiusdem prophetae instrumentis. δ) Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit Z quis porrexit ei, et retribuetur illi ΤεγQui tanta de scripturis ademisti, quid ista servasti, quasi

non et haec creatorisy Plane novi dei praecepta videantus.

est enim apud creatorem: auferte malum de vobis, et declina a malo et fac bonum 76) Amore fraternitatis invicem affectuosi. 7) Non enim id ipsum est: diliges proximum tanquam te Τη) Spe gaudentes, ') utique dei. Bonum est

enim sperare in domino, quam sperare in magistratus .i ')

die pressurae. ) Habes psalmum. Benedicite, et nolite maledicere . in δ) Quis hoc docebit, quam, qui omnia benedictionibus condidit 7 Non altum sapientes, sed humilibus adsentantes, ne Sitis apud vos sapientes. i ) Vae enim audiunt per Esaiam. β) Malum pro malo nemini retribueritis.16 Et malitiae fratris tui ne memineritis .i7ὶ Nec vosmet ipsos ulciscentes. i 8ὶ Mihi enim vindictam et ego vindicabo, dicit dominus .i' Pacem cum omnibus ') hominibus habetote. i) Ergo et legalis talio non retributionem iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis comprimebat. Merito itaque to ta in creatoris disciplinam principali praecepto eius conclusit: diliges proxinium tanquam te. p) Hoc legis supplementum, si ex ipsa lege est, quis sit deus legis, iam ignoro. Metuo, ne deus Marcionis. Si vero evangelium Christi hoc praecepto

adimpletur, Christi autem non est creatoris, quo iam contendimus, dixerit Christus an non: ego non Veni legem dissolvere, sed implere 7 δ) Frustra de ista Sententia ne-

309쪽

ganda Ponticus laboravit. Si evangelium legem non adimplevit, ecce lex evangelium adimplevit. Bene autem, quod et in clausula tribunal Christi comminatur, i) utique iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certe con Stituens prome reudum, quem intentat timendum, etiamsi alium praedicaret.

DE EPISTOLΛ AD THESSALONICENSES PRIMA.

15. Brevioribus quoque epistolis non pigebit intendere. Est sapor et in paucis. Dcciderant Iudaei prophe-

et quidem optimi, qui nec suorum delicta damnare dicatur, quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo perimat 7 quid mali admisit apud illum Israel, si occidit, quos et ille reprobavit, si prior inimicam in eos sententiam statuit 7 Deliquit autem apud deum ipsorum. Is exprobravit iniquitatem, ad quam pertinet laesus; certe quivis alius, quam adversarius laesi. δ) Sed nee onerasset illos imputando etiam domini necem , qui et dominum interfecerunt, dicendo, et prophetas suos, ε) licet suos adiectio sit haeretici. Quid enim tam acerbum, si alterius dei praedicatorem Christum interemerunt, qui sui dei prophetas contrucidaverunt 8 Status autem exaggerationis, quod et dominum et famulos eius peremissent. Denique si alterius dei Christum, alterius prophetas peremerunt, aequavit impietate S, non eXaggeravit. Aequanda autem non fuit, ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem dominum commissa ex utroque titulo. Ergo eiusdem dei Christus et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram voluntatem dei dicat, ex contrariis, quae prohibet, agnosceres; abstinere enim, inquit, a stupro, non a matrimonio; Scire unumquemque suum vas in honore tractare. β) Quomodo Z dum non in libidine, qua gentes. Libido autem nec apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinariis et non naturalibus et portentosis. Sanctitas luxuriae est, turpitudini quoque et immunditiae contraria, q) quae non matrimonium excludat, sed Rom. 14, 10. 2, 1 Thess. 2, 15. 3 Rhen. ed. I. In

et probavit iniqu. , ad quam per t. Iaesus. Certe qu. ni. qu. adv. laesisset: nec onerasset et c. Pro ad quam pertinet ceteri: ad quem per t. δ) l Thess. 2. 5. 5 1 Thess. 4, 3. 4. 6) Sic leg. in cod. WοuK. et ed. Rig.; Rhen. ed. l. portentuosis. Luxuria est, tur p. qu. et i inmund , non

310쪽

A D U. MARCIONE II LIBER Vlibidinem, quae Vas nostrum in honore matrimonii tractet. Hunc autem locum salva alterius, id est plenioris sanctitatis, praelatione tractaverim, continentiam et virginitatem nuptiis anteponens, Sed non prohibitis; destructores enim dei nuptiarum, non sectatores castitatis retundo. Ait eos,

qui remaneant in adventum Christi cum eis, qui mortui in Christo primi resurgent, quod in nubibus auferentur in

ctis mirari substantias coelestes ipsa in Hierusale in , quae sursum est, δ) et per Esaiam pronuntiare: quinam huc velut nube S Volant, tanquam columbae cum pullis ad me Τε) Hunc ascensum si Christus nobis praeparavit, ille erit Christus, de quο 0see: qui ascensum suum aedificat in coelos, β)utique sibi et suis. Exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audivir duem spiritum prohibet exstingui, et quas prophetias vetat nihili haberi Τρὶ utique non creatoris spiritum nec creatoris prophetias secundum Marcionem. duae

enim destruxit, ipse iam exstinxit et nihili secit, nec potest prohibere, quae nihili fecit. Ergo incumbit Marcioni exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui,

qui non sit exstinguendus, et prophetias, quae non sint nihili habendae. Et si exhibuit, quod putat, sciat nos quodcunque illud ad formam spiritalis et propheticae gratiae

atque virtutis provocaturos, ut et futura praenuntiet et Occulta cordis revelet et sacramenta edisserat. Cum nihil

tale protulerit ac probarit, nos proseremus et spiritum et prophetias creatoris secundum ipsum praedicantes, atque ita constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet, quae futura erant in ecclesia eius dei, qui dum est, spiritus quoque eius operatur, et promissio celebratur. Age nunc, qui salutem carnis ab nullis, etsi quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud,

quam substantiam carnis, quomodo apostolus omnes in novis substantiis certis nominibus distinxit et Omnes in uno volo constituit salutis, optans, ut Spiritus noster et corpus et

contraria; cod. GorE. immund . contraria. Sed non spernenda est Latinii coniectura: portentosis. Lex uxoria est tur P. qu. et immuni. contraria. l) Praeter edd. Fran. et Rig. ceteri: in adventu Christi - in aere. 2) 1 Thess.

SEARCH

MENU NAVIGATION