장음표시 사용
91쪽
rum dicetur. Froelichius quidem existimat Appianum δε-riochidis nomen sororum alteri , quae Ariarathi nunta fuerit, contra quam opportebat, tribuisse ; sed immerito sane Vir Clar. perspicuum Appiani locum in dubium vocavit, nec observavit quod Diodorus etiam Ariarathis uxorem Antiochidis nomine perspicue , diserteque appellavit. Itaque, ut Froelichii verbis utar , ne duas Antiochi Magni filias nomen Antiochidis tulisse fingamus , quod ipsi quoque Froelichio absurdum videtur , Xersis historia longe verisimilius ad Antiochum Magnum revocari debebit, ideoque Antiochis Xersi tradita ipsius soror diccnda erit. Haec ipsa quoque sororis,ac filiae varietas a me constituta ex eodem illo Mithridate deduci poterit , cujus ambiguum nomen Cl. Froelichio imposuit ut Mithridatem a Diodoro memoratum unum eumdemque fore putaret, qui a Polybio nominatur. Siquidem anno V. C. s 88. ex Froelichii calculo Mithridates Ariarathis, & Antiochidis filius , defuncto jam patre, paterno Cappadociae regno potiebatur, nec amplius Mithridatis, sed Ariarathii nomine vocabatur, cum Diodoro teste, ubi is adolevit, Ariarathis nomen assiimpserit; quemadmodum sane Appianus ', & Iustinus t de ipso loquens illum non pristino Mithridatis , sed novo Ariarathis nomine appellavit. Quis ergo existimet exiguum Arsamosatae regnum a Cappadocia dissitum ab Antiochi amicis huic Mithridati vel Ariarathi Cappadociae regi quaesitum fuisse , perinde quasi a terno regno careret Quicumque sane integrum Polybi iocum accuratius inspexerit, longe verisimilius censebit quod Mithridates ille, qui Polybio teste ex Antiochi sorore natu gerat, neque rex , neque regio genere procreatus erat; sed
ex primoribus solum aut Syriae , aut Parthiae Satrapis esse debuit: ut quemadmodum nempe Artabanus III. Parthiae rex filiam Mithridati cuidam viro apud Parthos nobilissimo conjugem dedit' , ita quoque Seleucus Callinicus Syriae rex filiam suam . & Antiochi Magni sororem viro cuidam apua Srrios spectatissimo conjugem concesserit. Id vero longe ve-
92쪽
ris milius adhuc eenseri poterit, si Antioelii soror , & Mithridatis a Polrbio memorati mater ex Callinico non justis nuptiis procreata, sed potius ex pellice nata fuerit. Certe Po- labius ait quod Mithridates ille ιωνίοι - μάυ, 'Aντιόχου κατα φύσιν erat filius sororis ipsius Antiochi secundum
naturam. Optime quidem novi quod voces illae καπι φυσιν secundum naturam , & φυσει natura . ubi de filiis agatur , saepissime occurrunt, ut naturales filii ab adoptiois distinguantur ; nullibi vero, quod noverim . phrasis illa de seroribus usurpatur , perinde quasi sorores etiam adoptime haberentur Itaque , si Polybius . qui nulli bi certe de tororibus agens vOces illas adhibuit, & eodem ipso in loco de Antiochi de Xersi tradita loquens ipsam ειν αδελφM 'Λννιοχίδα sororem Antiochidem solum vocavit, ideoque voces superius adhibitas prorsus omisit , de sola Mithridatis matre voces illas adjecit. vehemens sane suspicio suboritur quod illa forte ex Callinici Pellice procreata fuerit; quemadmodum sane Antiochus Deus Seleuci Callinici pater duas uxores regio tamen genere exortas habuit , ex quarum principe Laodice Callinicum genuit, qui ipsi in regno successit. Si id ergo quis rite conjecerit, longe facilius intelligi poterit cur Antiochi regis amici huic Mithridati non regi, sed privato, atque ex adulterina regis sorore genito, exiguum Ariamosatae regnum pol halaverint, quos de Mithridate Cappadociae rege , germanoque Callinici regis nepote concedi sane vix poterit. Atque ista quidem aliquanto susius , atque liberius exposui ut Cl. Froelichius intelligat saltem ambiguum , ut mole stius loquar . obscurum, & incertum esse oportere an X i sis his oria ad Antiochi Epiphanie tempora , 5c annum V.C. 333. referri debeat; an Mithridates ille , qui a Polybio memoratur , unus idemque fuerit cum Mithridate Ariarathis filio . qui a Diodoro nominatur; an Antiochis illa , quae Xeisi nupta suit, Antiochi Magni filia fuerit; ideoque simul agnoscat. & eximia prorsus honestate , qua merito Commendatur, ingenue fateatur quod ipsius ratio adversus me proposita,
93쪽
quae iis principiis veluti certis, atque indubiis innititur, geometricae demonstrationis instar haberi non potest . Quod si vicissim ego pluribus melioribusque argumentis istis ostenderim Xeisis historiam ad Antiochum Magnum spectare, ac Mithridatis Polrbio memorati matrem ab Antiochide Mithridatis Cappadocis matre distinctam esse , nullus, opinor, dubitandi Iocus supererit quin Antiochis illa , quae circa annum V. C. s 38. Xeru concessa fuit. Antiochi Magni sororsu erit ; et Xerses ipse , qui tunc adolescens erat, circa annum V. C. s6o. jam maturior in Armeniae parte imperaverit, quae duo veluti praecipua capita in superiori Dissert tione jam dixeram , & Froelichius acriter quidem , ac subtiliter atino tum , sed humanissime tamen in postremo doctissimae Dissertationis p. IV. impugnanda susceperat De Samo vero , ut aliqua de ipso quoque nunc proferam, Froelichius ingenue fatetur ea se retractare. dc indicta velle, quae de Arsame rege jam dixerat, quaeque a me pridem integro Dissertationis p. IV. impugnata fuerant. Quid vero si Vir Cl. eodem ipso candore , & modestia ea quoque retractare , & indiecta velle nunc debeat, quae secundis etiam curis in aureolo hoc Libello de Samo Chr3sogoni filio pro potuit, ut ipsi nummum Arsama prius adscriptum
tribueret; cum certe plurimum in explicanda ejus Sami patria , indole , ac historia tum a Polybii mente , tum a veritate aberraverit Z Froelichius , ut nummos Sami regis nomine insignes exponeret, plures illustres viros in Historicis nonnuDia diligentia laqui iis se dicit , qui eo nomine Vocarentur ;atque inter illos tamen quoque Cabadis Persiae regis filium
enumerat, eumque forte a Polrbio tu Excerptis de Virtut e bus , ct Titiis pag. 13. 3I. memoratum esse , adeoque certe RPolybio memorari potuisse arbitratur, quamvis Cabades ille septingentis annis post Polrbii mortem floruerit. Quandoquidem vero duou Sami reeis nummos nulli prorsus ex Samis illis convenire posse observavit, ingenue modesteque subdit ' Quod si Sami sius Regis , cui nummi debentur , aliqua in
94쪽
metusis Scriptoribus extat memoria , forta spe Samus hue quadra bii , quem PObbivs ' Chos Oni FIium , atque cum Anti ho III. Magno Syriae rege educatum fuisse perhibet his terbis : Jam tum elegantis ingenii sui specimen edere incipiente Samo Chrysogoni filio, qui una cum rege fuerat educatus. Chrysogonus porro Philippi Macedoniae regis amicus , ct dux copiarum A ιtio
chi Magni in Graecia fuit Polybii me . Hujus igitur ChrUο-
gani Dio Συντρο ν suo Samo Antiochus Magnus lana liavia, quandam ad Euphratem dedisse videtur, cui titulum regis aut ipse Antiochus III. , aut ejus yliorum alter Seleucus , aut Antio ehus IH adjecerit; nisi Samus id ipse sibi arrogarit . Itaque Froelichius hunc Samum una cum Antiocho Magno Syriae rege educatum esse contendit, ac Polybii textu latine graeceque expresta Polybium ipsum ejus historiae vadem exhibet;quem
admodum Polybii fide Chrysogonum Sami patrem Philip
pi Macedonis amicum, simulque copiarum Antiochi Magni in Graecia ducem fuisse testatur. Ego vero doctissimum Virum in singulis hisce capitibus perspicue . certoque deceptum esse conspicio . Siquidem P lybius ipse laudato loco bellum adversus Aetolos a Philippo Macedonum rege anno V. C. ς 3 S. susceptum describens alse rit a Philippi militibus ipsa quoque Deorum tempt i in Aetolia direpta fuisse , ut Macedones parem injuriam ab Aetolis Dodonae, ac Dii Macedoniae urbe templis illatam ulciscerennibus jactatum , inscripserunt ; jam tum eligantis sui insenti specimen edere incipiente Samo Chosogonissio . qui una cum rege fuerat educatus . Versus fuit hic ,
95쪽
Vides ne Dium, quo jaculam per venerit 3 Et regem quidem ipsum , ejusque amicos certa quaedam gestentis animi fiducia pertentabar, quumjuse, ct Mnese b e seputarent talionis vicem ab Aetolis exigere pro illis impiis facinoribus , quae in urbe Dis admiserunt. Polybius tamen, ut nefarium hoc ausum non aliunde, quam ex illa ipsa regia, peritis exemplis improbaret, Antigoni Macedoniae regis pietatem memorat, qui Cleomene superato, Spartaque occupata suam in omnes humanitatem exhibuit. Quis hic aperte non videat Polrbium non de Antiocho Magno Syriae rege , ut prorsus immerito Froelichius existimavit , sed de Philippo Macedonum rege loqui ; ideoque Samum illum Chrysogoni filium non cum Antiocho in Syria , sed cum Philippo in Macedonia , nutritum esse oportere Deinde vero , cum Polybius injecta versiculi mentione dicat versiculum illum celebrem extitisse , &jam tum Sami ingenium inclarescere coepisse , quis non intelligat a Polybio tacite quidem . sed non obscure tamen , ostendi quod Samus ille non bellicae virtutis gloria, sed poeticae artis laude florere coeperat: perinde quasi versiculus ille . cui acumen aliquod inesse videbatur . ab ipso Samo editus fuerit ρ Ergo Froelichius ex Polybii loco perperam intellecto non modo Samum ex Macedonia in Syriam transtulit; verum etiam ex Macedone Poeta Samosato-Tum regem essinxit. Neque solum Samosatorum regem, sed conditorem etiam hune Samum fuisse putat Froelichius ς atque . ut regiam huic Samo dignitatem asserat, conjecturam aliam ex ipso Samos tae nomine deducit, quippe qui existimet Samgata urbem ab hoe Samo exstructam fui e , aut in ejus memsriam ς idque , inquit, comprobare videtur Aentium Scriptorum hae aetate vetusiorum de Samosatis Uque probabiliter ad Pobbium, qui post Antiochi III. tempora proxime Ibruit, quique, quia memin rim . apud Strabonem primus Samsata urbem appellat.
At Vir Cl. in hoc ipso quoque Strabonis, vel Polybii loco explicando plurimum fallitur . Siquidem Strabo itineris
96쪽
ab Euphrate in Indiam usque dimensiones , ipsarumque terminos exponens ait quod dimensiones illae eodem prorsus modotum ab Artemidoro , tum ab Eratosthene traduntur, cui de locis illis maxime credendum censet Polybius : tum Strabo repente subdit 'Αρχεται δε απο Σαμοσατων - Κομμαγένης , εἰς δε Σαμοσαπι απο ς ορῶν Καππαδεκίας ταδιους νε
πρακοσιους-πεντηκονm incipit autem a Samosatis Commagenes.
Ad Samosata a montibus Cappadociae stadia perhibuit 4so. Perspicuus sane Strabonis sensus hic postulat ut verba illa non Polybii, sed Eratosthenis esse debeant , cui Polrbius credendum esse jam dixerat; δc, quamvis etiam a Polybio prolata illa irent. manifeste tamen apparet quod a Polybio i pso ex Artemidoro,
vel Eratosthene , cui in locorum eorum distantiis credendum asserit, exscripta fuerant. Itaque , cum Eratosthenes circa a num V. C. 48o. natus fuerit , ideoque diu ante Samum Chrysogoni filium soruerit , Samosata urbs , quae ab Eratosthene memoratur , a Samo illo condi, vel nomen obtinere non potuit , adeoque nullus omnino ex Strabone . vel Polybio cha racter extundi poterit. quo regia Sami dignitas ostendatur.
Nec multo sane selicior Froeliehius ipse dum Polrbio, ac Strabone testibus Chrysogonum Philippi regis amicum simulque ducem copiarum Antiochi Magni in Graecia suisse dicit. Etenim Chrysogonus ille semper a Polybio pluribus in locis' veluti Philippi amicus laudatur, nulli bi vero Anti chi dux appellatur , atque in XIV. Strabonis libro , quem Froelichius citavit, ne ipsum quidem Chosogoni, vel Antiochi
nomen occurrit. .Sed quamvis etiam liberaliter concedatur
quod Chrysogonus ille Philippi amicus pro Antiocho Syriae Tege militaverit, quo demum vade Froelichius ipse probare unquam poterit quod Samus ille poeta non alterius , sed hujus solum, Chrysogoni ducis filius extiterit, ut proinde Antiochus Driae rex ipsi Samo partim ob educationem , quam Communem cum rege habuerat, partim ob ingenium , quo Clarescere coeperat, partim etiam ob paterna merita aliquod in Syria regnum concesserit Z Illud etiam accedit quod Αntiochic Lib. XIV. pag. 373. cx Pag. 33. Ios. 6o . 371.13 3.
97쪽
tiochi Magni copiae in Graeciam nonnisi anno V.C. ς62. tra jecerunt adeoque Chrysogoni merita, vel Sami regnum ante annum illum incepisse certe non potuit. Itaque 33. re gni annus, quo Sami nummum ex epocha ipsi inscripta cusura tuisse putat Froelichius , post annum V.C. ς 9 s. incideret, adeoque' post septem annos quam Antiochus Deus Epiphanes defunctus erat; & tamen Froelichius ipsum Antiochi Epiphanis aetate cuium fuisse , & in antica nummi parte Epiphanis ipsius, ac juvenilis quidem, regis vultum expressum existimat, & Dei cultoris titulum a Samo rege usurpatum ob re merentiam Antiocho IV. Θεω ab rege cliente praestitam . Itaque, ut paucis omnia comple star , tantum abest ut singuli charaeteres a Polybio expressi, patria nimirum , indoles, & educatio , aut charaeteres, δc indicia nummo inscripta Samo poetae aliquod in Syria regnum vindicare pOD sint, ut oppositum potius manifestissime ostendant, certo
que demonstrent quod nummi a Cl. Froelichio prolati cuivis alteri potius, quam huic Samo Chrysogoni filio adscribi debent ; quamvis ipse quoque superius i nullum Samum alium inveniens, cui nummum adscriberem , interim in Froelichii sententia acquiescendum esse putaverim . Hinc nullus hic du-hito quin Cl. Froelichius, ubi de Samo quoque se deceptum esse perspexerit, ingenue modesteque haec postrema Disserintationis suae verba delenda , vel indicta velit: ' mihi blandior tantundem , aut forte plusculum probabilitatis inesse bule conjectationi de Samo Chrysogoni filio . atque illi, qua Adinη aiseu MINNIsARI REGIs numinus tribuitur MANIsARo evidam
apud Dionem . tanquam Armeniae regi. Siquidem Minnisaro Armeniae regi nihil omnino vel ex Dione . vel ex Scriptor mbus aliis perspicue certoque opponi potest; plurima vero vicissim ex eodem ipso Polybio , cui soli regia Sami dignitas inniti deberet, perspicue , certoque deducuntur , quibus ipsi tum regis nomen , tum nummos a Froelichio prolatos prorsus immerito concessos esse demonstretur . sed haec alii dili
98쪽
gentius adhuc inquirant , simulque Samum alium inveniant . cui nummi verisimilius adscribi pollint . Fleaim mihi illud unum cordi esse debuit , ut Dubiis occurrerem , quae Clarissimus Froelichius adversus Minnisari nummum a me illustratum . 8c novam Arsacidarum epocham a me consti tutam maxima ingenii, & honestatis gloria proposuit . Quo sane loco, ut ingenue honesteque profitear, duplicem ille, uberioremque gloi iam , eruditionis nimirum, ac doctrinae. simulque humanitatis , & modestiae laudem obtinuit; iisque facile exemplo esse poterit , qui cum opinionem aliquam impugnandam susceperint, adversariorum placita aut per ridicu- Itim , aut temere, aut maledice , contumelisseque , non sine maximo litterarum dedecore traducunt. Ego sane Scriptoribus omnibus , iisque praesertim , qui severioribus Christianaedoetrinae institutis addicti fuerint, aureum illud Ciceronis effatum semper oculis , animoque obversandum putavqrim quod Di dentium inter se reprehensiones nonsunt vituperantie ;maledicta , contumeliae, contentiones , concertationesque in disputando pertinaces indignae Philosophia, ac disciplinis omnibus vi-riri solent.
99쪽
Exscriptoris properantis incuria Micubi versus excidit, atque alibi interra periodus Omesa fuit. Itaque pag. Σ3. pos vere sum Ia. Θriae regum series addito versu ita resilui debet. ANTIocuus Magnus s3o SELEvcvs Philopator s66 ANTIOCHvs Epiphanes S 77Pag. 3a. Nessu Ia. post vocem nominaverit Mee periodus addidebet: Id vero non a Syncello solum . & Eusebio , sed ab aliis etiam scriptoribus aliquando usurpatum esse demonis strat Trogus, qui in Prologo Libri xv. ait: Extincta regali Antiοehorum domo Tigranes Armenius Θriam oςcupavit ἔmoxque de Cleopatra,ejusque morte loquens ait: belli Actia-
eisne extinxit regnum Ptolemaeoram; ideoque Trogus etia mAntiochorum nomine singulos Syriae, Ptolemaeorum voce
singulos Aegypti reges designavit;quamvis alibi reges ipsoasuo , distinctoque titulo nominaverit. Ergo dic.
