Eduardi Corsini ... Dissertatio in qua dubia aduersus Minnisari regis nummum et nouam Arsacidarum epocham a Cl. Erasmo Froelichio s.j. proposita diluuntur

발행: 1757년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

sa PARS SECUNDA

principes Appianus, Strabo , Dio Corsini potius , quam Valliantii calculo suffragantur et sin vero de aerae Parthicae initio controversia sit, quemadmodum sane a Corsino proposita , ac instituta illa fuit, nullus omnino Scriptorum veterum Graecorum , Latinorum , peregrinorum afferri poterit, qui Corfini sententiae adversetur ; ac Iustinus ipse . qui omnium solus diem Parthis solemnem , ac Iuertatis initium memoravit, ideoque omnium solus aliquod aerae initium tacite indicavit, non Vtillantio, sed Corsino potius, savere conspicitur.

PARS

72쪽

PARS TERTIA

ILL vo unum Parthicae aerae initio a me constituto facile opponi posse jam videram quod Arsacis rivilem, aut riligesis regis nummi cum annis ΦΦ3,Φς I, ς , -6O, 6 I, re Periuntur; ideoque, si Parthicae aerae cardo in anno V.C. fas. collocetur, ii nummi juxta aeram hanc Parthicam a me constitutam ad annos V. C. 973. 976. 979. 98s. 936. reserendi serent; cum tamen Vologeses III. Parthiae rex anno V. C.

966. ex Valliantii calculo, sive potius ς6 8. obierit, ipsi Artabanus filius ad annum usque y79. successerit, nullusque prorsus Vologeses alius inter Parthiae reges ab Historicis memoretur . sed regnum illud in Artabano regum postremo amno V. C. 979. deletum fuerit.

Vt huic dissicultati, quam gravissimam esse jam dixeram,

facilius satisfacerem . observavi quod annia 969. una cunia

Artabano IV. Vologesis III. filio rex alius ipsius frater ire Parthia imperavit , ipsumque facile paterno risegesis nomine vocatum esse conjeci; ut proinde Arsacis UOIogesis nummos post annum V. C. 966. Cusos non Vologesi III. patri. sed Vologesi lv. filio vel Parthiae, vel potius Armeniae regi tri-huendos esse putaverim. ι . Adversus conjecturam hanc plurima dubia proponit Froelichius , praesertim vero quod Artabani frater non κο- Iogeses , aut Arsaces ritigem , sed Arseces solum ab Histori eis appelletur; quod Armeniae reges si Tigranem solum exceperis superbo Ragis regum nomine donati, erectaque tiara

Ornati non occurrant. quae tamen in duobus Vologesis nummis epocha ες I. 6 o. inlcriptis conspiciunturi; ac denique quod unus Artabani stater . & Parthiae rex utique nomen o

patris Vologesis habere potuit i sed tamen ab anno 968. Artabano soli superatis fratribus integrum Parthiae regnum censisse videatur . & anno solum 9 6 Artabanus ipse Armeniam Arsaci fratri concesserat. Sic Pag. 7x. 3I Par. ε , .

73쪽

si singulis hisce dubiis occurrere liberet , eadem sere exscribenda nunc serent, quae in Dissertatione jam protuli. quaeque ab Eruditis accurate legi , atque cum Froelichii du-

hiis comparari nunc velim. Itaque , ne actum agere videar,

atque otio abutar , illud unum observo quod Froelictio ipso judice unus ex Artabani fratribus, ae Parthiae regibus praternum Vologesis nomen habere potuit, ideoque Arsaces Hobgeses appellari. Quid ergo prohibet quin frater ille , cui Armeniae regnum Artabanus anno V. G. 976. Concessit, quamvis a Procopio Arsaces appelletur , unus tamen idemque sue

rit , qui Arsaces Vologeses , & Vologeses in nummis vocatur Certe , aut ego plurimum fallor , aut nullus omnino ex A sacidarum gente solo Arsacis nomine , quod omnibus commune, ac praesertim, Justino etiam teste, regum omnium peculiare suerat, vocari potuit. Hinc reges ipsi, licet communi illo Arsacis titulo gloriarentur, atque illum unice plerumque nummis inscriberent, tamen ipsorum quilibet proprium , ac peculiare nomen habuit, ut ex Scriptoribus, &nummis apparet. Ergo meliori, graviorique jure censendum erit quod Artabani frater , qui Armeniae regnum Obtinuit, licet a Procopio solo Arsacis nomine indicetur , alio tamen distinctoque nomine vocaretur; nihilque sane repugnat quin ille paterno Vologesis nomine donaretur : quemadmodum V logeses III. Uologesis II. filius erat, dc Artabanus III. Arta. banum alium filium habuit. Id quidem , ingenue fateor , optimeque novi, non alio, quam conjecturae loco haberi debet; sed assero tamen ejusmodi conjec uram exinde solum re- selli non posse quod is Armeniae rex a Procopio Arsaces appelletur; alioquin& Vologeses alii, & Phraates. & Tirid tes , oc Gotarzes ex Parthiae, vel Armeniae regibus expu gendi forent, qui plerumque in nummis, aut Scriptoribus non alio, quam solo Arsacis , nomine exprimuntur. Sic, ut

illustre exemplum nostroque simillimum hie proferam , Dici regem illum , qui Vespasiani Caesaris aetate in Parthia imp

xabat, non alio, quam Arsacis, nomine vocavit, ejusque regis

74쪽

gis epistolae initium proferens ait Rex regum Arsaces Flavis Vespasiam salutem; & tamen ex Suetonio aliisque Scriptoriabus perspicue apparet quod rex ille Vologeses, hoc est Arsaces Vologeses , vocabatur. Quamvis ergo Artabani frater, & Α meniae rex a Procopio non alio , quam Arsacis, nomine designetur , integrum tamen ipsius nomen Arsaces Vologeses esse potuit; di quemadmodum sane aberraret qui Vologesem sub Vespasiano in Parthia regnasse ideo negaret quod Parthiae rex Vespasiano coaevus a Dione Arsaces appelletur, ita prosecto fallitur qui Hugesem in Armenia imperasse dubitat quod is Armeniae rex a Procopio Arsaces solum vocetur . Itaque nihil omnino prohibet quin nummi epocha -8. ς I. 4s4 46o. 46 I. , & Vologesis nomine insignes , ideoque cusi annis RC. y73.976. 979. 98ς. 936. ad Arsacem quendam Vologesem Armeniae regem , atque Artabani Parthiae regum ultimi sis

trem reserantur . Ac , ne coniecturis solum agere videar , ac temere

prorsus Vologesis nomen et Armeniae regi aiungere , qui Ars ces solum a Procopio appellatur, Dionis locum alibi a me indicatum hic iterum proferam , ut ipsius praesidio vel ostendi . vel suaderi facile possit Artabani fratrem Vologesis nominev Ocatum esse.

Dio coaevus , ac diligens Scriptor asserit quod Caracarula , dum in Oriente degeret, ad Senatum scripsit: περὶ νγ E. Παρμις βασιλειον ν , αδελφωντε ἔνων , ψ πρας άλέ- λωο σασιαζον ν οτι . P. ἀδελφῶν διαφορα μεγα re κακον , κοινον et Πάρθων ἐργάσητια etiam de iis , qui in Parthia regnabant , qu cum fratres essent, atque inrer sese diffiderent . publinea Parthorum res magnum detrimentum Miquod esset habitura . Perspicue Gitoque hinc apparet quod anno V. C. 969., dum Caracalla in Oilente seret,duo fratres in Parthia imperabant, ac ipsorum quilibet regis nomine donabatur , eo Παρθεις βασιλι νας . Quin etiam duplicem hunc Regem in Parthia . tunc imperantem innuere videtur Procopius , cum de Alexandri Caesaris initio, hoc est de anno V. C. 976. loquens ait

75쪽

rum Regibus quidam Arsacem fratrem suum Armeniis Regem constituit: perinde quali diceret quod unus ex fratribus Parthiae Regibus fiatrem alium Armeniae Regem constituit. Quamvis autem Caracalla , Herodiano teste . solo Parthici nominis consequendi amore de Parthico bello cogitaret. aliquam tamen gerendi belli caussam praetexuit, atque, ut Dionis φ verbis utar , ἐςρανῶσα - αυῶ κατά ς Παρθων

Ἀντιοχόν τινα εξα-συνι αυεν ωκ Mi. κω ipsi adυersui Parthos bellum inferenti ea belli caussa praetendebatur , quod κο-Dgeses Tiridatem , ct Antiochum quendam sibi posuianti non δε- disset. Quum vero Parthus utrumque Caracallae tradidisset

ἄφῆκε τιά πατειαν εν - παραυτίκα statim a bello desilit, atque in Armenios Theocritum misit. Ubi vero nefariam CDracallae saevitiem adversus Alexandrinos Dio narrasset, repente subdit ' με, πι- ἐώ πις Πάρεις πανα, ας προφασινόνι ca , Θέλησεν αυῶ ὀ 'Αραβανος - γαάρα μνη τἀσαπιν σιμοικί u pos haee exercitum duxit in Parthos eo praetextu quod Artabanus ei filiam, quam ambiverat, uxorem dare nollet.

Posterior hic Dionis locus ostendit quod anno V.C 969. alter ex duobus fratribus , qui in Parthia regnabant, Arta hani nomine vocabatur; de alterius vero fiatris, ac Parthiae Regis nomine disserens ingenue modesteque dixeram quod ex culinodi Dionis historia perspicue, certoque deprehendi non potest an Caracalla adversus alterum solum ex Parthiae Regibus , an vero Potius adversus utrumque variis de caussis bellum decreverit; in Vologeses ille, qui desectores reddere detreetaverat, Artabani pater , vel potius frater esset, sed istamen facile Vologesis nomine vocari poterit, cum praeser tim Herodianus eum Parthorum Regem, qui a Severo impe litus fuit, atque a Dione Vologeses vocatur , Artabanum aPPA laverit : quod fortasse nimirum Herodianus utriusque nominis Reges simul in Parthia regnasse conspiceret, ideoque se

cile

76쪽

cile duos fratres illos ad Severi tempora revocaverit , qui proximis solum Caracallae temporibus imperarunt. Nunc vero perspicua rerum serie , atque integro Dionis contextu accuratius explorato longe verisimilius existimo quod Tiridates ille, & Antiochus non ab alio Vologese, quam Artabani fratre , repetitus fuit, ideoque quod alter ille Parthiae Rex , & Artabani frater non alio , quam Vologesis , no

mine vocatus erat.

Siquidem ex Dione apparet quod Caracalla , dum in Oriente moraretur , ac fratres Parthiae Reges inter sese disia cordes esse conspiceret, aliquas belli caussas . sive praetextus excogitavit, quibus utrumque subigeret ; ideoque primo Tiridatem , & Antiochum . qui ad Parthos confugerant, ab uno Parthiae rege postulavit, ii sque negatis ei Partho bellum intulit. Ergo Caracalla transfugas illos non ante quam in Orientem appelleret, postulavit; ideoque Vologeses ille , a quo Caracalla transfugas petiit, & cui, negatis sibi transsu-gis , ille bellum intulit, eodem anno V. C. 969. in Parthia

imperabat. Valliantius quidem transfugas illos ante annum V. C. 966. a Vologese III. Artabani patre repetitos esse putavit , sed nullo tamen veterum testimonio probavit, cui Gextremis Vologesis III. temporibus Caracalla in Germania,& in Thracia loret; nec Caracalla , qui belli ad versus filium gerendi caussam quaerebat , repulsam sibi a Vologese III. ejus patre datam filio objecisset, sed saltem transfugas ipsos a filio postulasset. Accedit etiam quod Dio unico eodemque

contextu memorat transfugas a Vologese negatos , bellum

proinde Partho a Caracalla indictum , transfugas a Partho belli metu perterrito restitutos , ideoque bellum pace diremptum . Ergo nativa rerum series hic postulat ut transfugae ab eodem illo Parthiae Rege Caracallae redditi sint, a quo repetiti suerant; adeoque , si certe a Vologese petiti illi sunt , a Vologese quoque redditi censeri debent: ut proinde Parthiae Rex , qui transfugas Caracallae reddidit, ac in Parthia anno V. C. 969. regnavit, non alio , quam Hugesis nomine , designetur. Illud etiam apparet quod Caracalla, dum in Orien-Η te

77쪽

s8 . PARS TERTIA

te degeret, adversus utrumque Parthiae Regem bellum imstruxit, cumque primum Vologesem tentasset, mox Art hanum vexavit. Certe , si compost iis cum fratrum uno rebus , mox alio nOVoque praetextu pacem cum eodem illo

violasset , Dio , qui Caracallae perfidiam accurate descripsit, atque ab illo tum Abgarum Osrhoenes, tum Vologesem Armeniae Regem insigni fraude deceptum memoravit, id etiam facile de Artabano dixisset. si Caracalla adversus Artabanum solum prius Tiridatis repetiti causta, mox violato pacis foedere negatae filiae praetextu movisset. Itaque longe verisimilius apparet quod Caracalla adversum utrumque ex fratribus illis bellum instruxit, qui anno v. C. 969. in Parthia regnabant, atque ipsorum unus Arintabani , alter Vologesis nomine vocabatur; cumque , Procopio telle, unus ex Parthiae Regibus anno V.C. 976. fratrem suu mArmeniae Regem coniti tuerit, atque Artabanus ipse semper in Parthia usque ad annum 979. imperaverit, frater ille , qui novus Armeniae Rex constitutus fuit, non alius elle potuit , quam Vologeses , qui usque ad annum 9 6. cum fratre in Parinthia , moxque in Armeniae Regno , quo fratris opera potitus erat, imperavit, ibique Arsacidas Artabani filios anno 97ς recepit, quum Artabanus ab Artaxerse Persa regno vitaque privatus seret.

In hac hypothesi perspicue apparet quod omnes sere

nummi, qui riligesis nomen prael serunt, post annum 976.cusi sunt, pol quam Arsaces Vologeses Armeniae regnum O, tinuerat; ideoque non ad Parthiam, sed ad Armeniam, referri debent; cum ipsorum secundus epocha 4s I. insignis in annum ipsum V. C. 976. incidat, quo Vologeses Armeniae regno potitus fuit; unicusque nummus epocha 448. insignis, ideoque ad annum V. C. 973. reserendus a Vologese adhuc in aliqua Parthiae Provincia post annum 968. regnanteculas fuerit. Quo certe loco Froelichius perspicue fallitur. sibique non eonltat, cum asserit Arsacem . hoc est Vologesem hunc IV., jam anno 9 a. circiter de regno Parthica cum Artab

78쪽

ἡο fratre contendisse; cum eo quidem anno circiter Volog sis III. regnum inceperit , fraternae vero discordiae inter Artabanum, &Arsacem nonnisi Vologese III. defuncto circa annum 968. inceperint, ut optime Froelichius ipse alibi exposuit. Frustra vero opponet Froelichius quod in nummis illis

Regis Regum titulus, ac tiara observatur, quae a Parthiae solum, non ab Armeniae regibus si Tigranem exceperis usu pata memoratur. Nihil enim verisimilius esse potest, quam alios etiam Armeniae reges Tigranis instar haec insignia aliquando usurpasse ; sicuti vicissim in tribus Tigranis nummis vox βασιλέων regum omittitur, quod aliquando in ipsis etiam Parthiae regum nummis factum conspicitur. Quod si regis

regum titulus nummis inscriptus indicio esse posset nummos illos ad sol os Parthiae reges reserendos esse, exinde quoque perspicuum seret quod nummus cum aera Mo. , ac Vologesis nomine, non ad Parthiae , sed ad Armeniae Regem, reserendus esset, cum in illo vox regum omissa sit. Denique , si Pharnaces in nummis i ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΒΑΣΙΛΕΩ N MEΓΛΛΟΥ

regis regum magni titulum usurpavit, cur Armeniae reges Adis acidae hoc interdum titulo efferri non potuerunt 3 Ergo, ne plura prosequar , cum anno V.C. 976. Arsaces Armeniae regnum susceperit, idemque facile esse potuerit, qui Parthiae partem adeptus paternum Vologesis nomen , Froelichio ipso judice , habere potuit; cum in nummis Arsaces Vologeses legatur , ac nummi quidam post initum Armeniae regnum annis 976.979., & alii post extinctum Parthiae regnum soloque in Arsacidis Armeniae regno superstite , annis 98986. Cusi sint, nullus , opinor , dubitandi locus supererit quin ipsorum singuli ad Arsacem Vologesem Armeniae regem referri possint, ideoque aera iis inscripta ab anno V. C. sa exordiri possit; ad quam etiam nummos illos reserendos esse jam dixi, quibus aera 49I , & ςO8. inscripta conspicitur , quos, Cl. Froeliachii pace , nemo sane post argumenta plurima a me prolata

79쪽

do PARS TERTIA

ad Artaxersem , & Saporem , barbaros Persidis reges , & ab Arsacidarum nomine , dc stemmate prorsus alienos revincaverit .

Denique diluendis Froelichii dubiis conferre plurimum yoterit si observetur quod i pse quoque dubiis iisdem premi,

urgerique deberet. Ille nimirum existimat, atque ex Chronologica ieri e . quam exhibuit, fateri debet quod nummi, in quibus aera ATq. 63 o. reperitur, ad Artabanum IV. Parthiae Regem spectarent; ideoque concedere necessario debet quod

aera Parthica anno V.C. 498. inceperit, ut 8 o. annus inrailla numeratus anno V. C. 979. posterior esse non possit, quo postremus Parthiae Rex Artabanus IV. ab Artaxerse Perlaregno, vitaque spoliatus suit. Qui ergo fieri poterit, ut Floe lichio Eusebii calculus maxime arrideat, qui Parthicae defeetionis initium expressa Olympiade, & Olympiadis a num in anno V. C. so6. collocavit8 Certe in Eusebii calculo, vel in ea lirpothesi , in quam Froelichius inclinat, nummus epocha 48 o. insignis neque ad Artabanum Parthiae Regem, qui jam obierat, neque ad Artaxersem Persidis Regem reterri potest ob insignem vultus varietatem si cum alio conse

Tatur, in quo aera 49 I. notata conspicitur; adeoque num

mus ille nonnisi ad aliquem Armeniae Regem spectare debet. Ita quoque perspicue certoque ex eodem Eusebii Calculo, vel Froelichii sententia ad Vologesem aliquem Parthiae Regem a Vologese III. distinctum nummus ille reserendus erit, qui inditissimo Regis Christianissimi Museo reperitur, cujus noti tiam ab humanissimo D. Barthelemy nunc accepi. In antica ejus nummi parte Vologesis caput tiara tectum conspicitur, ipsique proximus character B . In aversa vero Vologeses ipse sedens exhibetur, cui puella stans coronam porrigit cum epioraphe BACI ΛΕΔ, C BACIΛEωN Λ PCΑΚOT BUΛAP CGΥ ΕΠΗ ΛNGTC ΦΙΛΕΛΛHNUC , in area ΔET , in imo ΛΠΕΛλαιου. Quis hic aperte non videat quod , si nummus ille ad Vologesem III. Parthiae Regem reseratur , & Parthicae aerae initium in anno V.C. so6. vel so . cum Eusebio, &Froelichio collocetur , nummus ipse amo V. C. 9II. cus 3

- fuisset,

80쪽

suisset, triennio nimirum post ejus Vologesis mortem , qui fatente Froelichio ipso anno V. C. 968. vitam ac Parthiae regnum amisit 3 Itaque , ut insignis hic error , & inconstantia vitetur, Froelichius ipse Eusebii vestigiis inhaerens neces Iario fateri debet quod nummus ille ad Vologesem alium ordine IV. referri debeat, qui anno V. C. 97 I. post patris mortem una cum Artabano fratre in Parthia , sive in Armenia imperaverit. Si ergo nummus ille aera Φ6 . & 48 . notatus in ipsa quoque Froelichii sententia alicui Armeniae Regi adscribi debet, cur etiam priores alii ipsi similes, ac aera 4 8. 6s I. 4s4 66o. 46 I. insignes ad Armeniae Regem reserri non poterunt, sed Vologesi III. Parthiae Regi tribuendi cense-huntur Θ Αlterutrum ergo concedat Froelichius oportet, audquod nummi 4 8. II. 4s4. 46O. Φ6 I. 66 . epocha insignes

non ad Parthiae, sed ad Armeniae Regem spectare debent. aut quod Eusebius , cujus auctoritati plurimum tribuit Frose Iidhius, in definiendo Parthici regni initio aberravit, aut quod ille Parthicae quidem dese nionis, non vero imperii ab Arsacidis instituti tempus expressit. aut quod initi quidem ab

Arsacidis imperii, non tamen epochae ab iis infli tutae cardinem indicavit, aut certe quod ex Vologesis nummis hactenus memoratis nihil omnino contra novam Arsacidarunia aeram a me constitutam inserri potest.

D V B I V M II, ET III. Nnil est autem cur iterum de nummis illis hic loquar, qui

aeram 49I., & so8. praeseserunt. Illos Artaxes, Hunque filio Sapori Persidis regibus tribuendos esse post Va illa tium Froelichius adhuc existimat; quamvis ego pluribus , ac , nisi plurimum saltor , melioribus argumentis ostenderim

ipsos solis Arsacidis Armeniae regibus adscribi posse, nihilque prorsus dubiis a Froelichio propositis ab hac sententia di

movear.

Praecipuum Froelichii argumentum est quod anno

SEARCH

MENU NAVIGATION