장음표시 사용
81쪽
V. C. Io I 6, & Io 33. , quo cusi illi serent, si Parthicae aerae initium in anno V. C. saς. collocetur, nemo Arsaces nomine Armeniae Rex fui'sse ab ulli Scriptore vetere proditur. Sed anno V.C. Io 16. aut Artavasdes , aut certe Tiridates Armeniae praefuit; ' anno V.C. Io 33. Armeniae Rex aut Artavasdes V. fuit , aut filius ejus anοUmus : certe Arsacem nomine fuisse non consat. At observare iacile poterit Froelichius quod ipsius opinio eodem ipso argumento gravius urgetur ; cum iis temporibus Arsacidarum familia, ac imperium in Parthia , ac Perside prorsus deletum foret, ac nemo prorsus Persidis Rex iis annis Arsacis nomine occurrat; sed anno aerae Parthicae 49 I. Artaxerses , anno so8. Sapor in Parthia , vel Perside imperaverit . Quemadmodum ergo nummos illos Froelichius
Artaxes, & Sapori Persidis regibus adscribi posse contendit, quia Reges illi politica fetione non proprium, sed adscititium Arsacis nomen velut Parthis dilectum usurparunt, quis non intelligat id iacilius de Armeniae Regibus dicendum else, qui cum Arsacidae vere forent, & Arsaces Tiridates, vel Arsaces
Artavasdes vocarentur , solo communique Arsacis nomine a
nummos signarunt 8 Accedit etiam quod, si Froelichii ratio admittatur , certi quoque , ac indubii Parthici nummi Parthicis regibus negandi forent. Cum enim in iis solum Arsacis nomen Occurrat, reponere cum Froelichio quis posset quod iis annis, quibus cusi illi sunt, in Parthia non Arsaces , sed olithridates, Phraates &c. imperabant. Ergo eadem ipsa ratione, qua nummi illi, quacumque serie disponantur, Parthiae Regibus tribuendi sunt, quamvis in illis non proprium , sed Commune Arsacis nomen occurrat, ita quoque posteriores hi nummi vel Tiridati, vel Artavasdi, vel ejus filio adscribi poterunt, quamvis non haec propria illorum nomina, sed solum Arsacis , commune scilicet ipsorum nomen , habeatur. Quod vero duorum ejusmodi Regum ornatus a Tigranis , adeoque Armeniae Regum, ornatu dissideat , ut responsiones alias dissimulem, ex eodem ipso Froelichio reselli Potest, i Pag. 37. aJ Pag. t .
82쪽
potest, qui Xersem Armeniae Regibus accensendum esse putavit, quamvis in ipsius nummo Cl. Froelichii diligentia
nunc primum edito ornatus a Tigranis ornatu mire dis Isideat. quemadmodum in Artaxersis ,-Saporis nummo , capitisque ornatu varietas observatur, de tamen Froelichius utrumque ad Persidis Reges revocavit. Ergo , ne Froelichius secum ipse pugnare velit, iisdemque prorsus dubiis urgeri, quae adversum me proposuit , necetiario fateri debet nummos epocha 49 I. so S. insignes multo verisimilius Armeniae, quam Persidis , Regibus tribuendos esse; eodemque jure fateri quod ceteri nummi, in quibus Aera 4ς I. ς Φ. 6O.ψ6 I. 64.Φγ- Φ8O. reperi tur, ad eos Arsacidas referri facile possunt, qui extincto Parthiae regno in Armenia imperarunt, & Arsacidarum epocham nummis suis inscripserunt .
Illud etiam postremo loco opponit Froelichius quod
anno Aerae Parthicae a me constitutae so8. nimirum V. C. Io 33. Rex Armeniae se Regem Regum compellare non poterat eo tempore, quo ipse Persarum , ct Parthorum Rex Varanes II. adis venientis Romani exercitus metu perculsus a Probo Augusο pacem iterato petitam vix impetravit.
Facile tamen hoc argumentum dirimi, sive dubium ex Froelichii animo eximi poterit, si accurata temporum series, rerumque gestarum historia observetur . Ac initio quidem ex hilioria' apparet quod Probi adventus in Orientem, ejus- ue victoria de Blemmiis parta , adeoque metus Persis incuseus non ad annum Io 33 . sed praecedentem, V. C. Io 3 a. re serri debet, quo quartus Probi Caesaris annus in imperio agebatur; proximoque anno, Cum Caesar res in Oriente , Vopisco teste, mire pacatas reliquisset, in Thraciam veniens Bastarnis petentibus terras in Romana ditione incolendas Concessit . Itaque anno V. C. IO33., quo nummus Cusus suit, neque Persarum , neque Armeniae Rex ullo metu prohiberi potuit, ne titulos usitatos nummis inscriberet, cum omni Romanorum metu, in ita jam cum Persis ipsis pace, soluti so-rent . Deinde vero, licet etiam illa, quae a Probo in Oriente r Pag. t. ca Harat, anη I. DEI. Decbr. 172.
83쪽
te gesta memorantur, ad annum V. C. Io 33. spectarent, nullus tamen Armenis metus a Probo Caesare incussus suit, nihilque prorsus adversus illos ab Augusto vel gestum , vel tent
' tum memoratur ἱ quamvis Vopiscus accurate Gentes illas enumeret , quibus aut clades, aut damnum , aut timor a Probo
Caesare illatus fuit; ut proinde facile tunc Armeni , sicuti Persia insensi , ita vicissim Romanis amici fuisse videantur . Certe , si felicem Petavii conjecturam sequamur , dc id , quod
in Synesio J de Carino dicitur , ad Probum reseratur, Probus Augustus Persis iratus adversus illos movens per Armeniam veluti sibi amicam exercitum duxit , quemadmodum pror sus Alexander Severus bellum Parthis anno V. C. 986. illaturus per Armeniam ipsam Romanis amicam exercitum tradu.xit φ . Itaque Armeniae Rex nihil a Probo Caesare veritus facile nummis suis usitatos Armeniae regum titulos insculpere prosecto potuit: ubi praesertim nummus ille exeunte jam anno V. C. Io 33. cuius dicatur , postquam nimirum Probus Augustus ex Oriente in Thraciam appulerat . Ergo ne Chro- nologica quidem dubia , quae Froelichius objecit, Parthicae aerae a me constitutae , totque indiciis , & characteribus
aliis firmatae . ac illustratae adversari possitnt. Quid vero si ex eodem ipso Froelichii dubio , ac hypothesi eandem aeram a me Constitutam confirmari posse quis dicat Asserit Froelichius Armeniae Reges anno V. C. Io 33. vix ac ne vix quidem superbum Regis Regum nomen usurpare,
ac nummis inlcribere potuisse , dum ipsi quoque Persae Probi Augusti victoriis exterriti pacem ab illo demisse , oblatisque
donis postularunt. Ergo nummus ille, in quo ne simplex quidem regis titulus, sed purum Arsacis nomen reperitur , ex hac Froelichii hypothesi , non alteri verisimilius tempori adscribi poterit,quam anno V.C. Io3 3. , quo juxta Froelichii calculum Persis, & Armenis Probus Augustus gravem adeo me tum incusserat; cum praesertim ab anno V. C. 99 ., quo Sapor Persarum regnum susceperat, usque ad ann. Ioas.. quo in tertit, nullo bello, nulloque metu a Romanis vexatus fudiritas i De Regno. ta Herodian ibr. cap. I.
84쪽
rit, sed ubique victor Valerianum ipsum Augustum captivum habuerit. Itaque, cum in nummo apud Theupolum legatur ΛPΣΑΚ. H. ideoque anno aerae Parthicae so8. Cusus ille sit, perspicuum fiet quod . si initium aerae Parthicae
in anno V. C. 498. cum Valliantio , aut so6. cum Froelichio collocetur , nummus ille ad annum V. C. IOo6., vel IOI . reserendus esset, quo tempore vel Armenii, vel Persae nullo Romanorum metu prohibebantur quin veteres in nummis titulos usurparent. Quandoquidem vero eodem ipso anno aerae Parthicae so8. nummus alter a Froelichio' quoque relatus cu-sus suit cum multiplici diademate, &candy ad humeros descendente, superboque titulo regis regum magni Arsacis, conjicere quis poterit superiorem quidem, modestumque nummum eo anni tempore signatum suisse , quo Probus adhuc in Oriente morabatur , ac Parthis , sive Armenis insensus erat; alterum vero consuetis titulis , ac ornatu superbientem vel
ante Probi adventum , vel post pacem ab illo Persis concessam , vel post ipsius discessum cusum suisse; ideoque ex hoc
insigni nummorum discrimine , ac varietate, quamvis uterque eodem anno percussus sit, in ipsa praesertim Froelichii hypothesi in serri deberet Parthicam aeram non alio verisimilius, quam V. C. Sas . . anno incepis. .
D V B I V M IV. AB Arsacidis, & ab ipsorum Epocha ad Xersem Armeniae,
& ad Samum incognitae Provinciae regem digreditur Froelichius, cujus antea nummum Arsamis , ut videbatur, nomine insignem vulgavit, moxque a Clar. Bogio monitus duos. nummos alios Sami nomine inscriptos edidit. Ac de Xerse quidem candide, modesteque testaturi se a vero Polybii sensu aberrasse, adeoque se merito a me scorrectum suisse quod Polybii verba mox proserenda de celebri illo Xerse rege intellexerit, qui circa annum V. C. a 4. in Perside imperavit. Vicissim tamen errorem alium I a meca Pu.ras a. t 3
85쪽
a me forte errore calami sic enim ille humanissime loquitur Jadmissum asserit cum ex eodem illo Polrbii Ioco deduxi quod , , Antiochus ille . qui Antiochia sororem Dum Ariararbi Cappadociae regi desponderat. θ sororem aliam . quae fortasse Eumeni regi desinata fuerat , Xers Armeniae regi concesset, noualius profecto fuit, quam Antiochus cognomento Magnus , qui in bria ab anno V. C. s 3 o. ad annum usque s 66. regnavit. Etenim Froelichius ' perspicuum certumque exi istimat Antiochum Sstriae regem , qui Xersem sum benigne fusi ii, quique sorores duas praedictis regibus desponsatas habuerit. non fuisse Antiochum Magnum , sed Antiochum Epiphanem , qui ab anno V. C. s7I.,
mel s78. annis deinde integris undecim regnavit. Vt autem id clarius . & accuratius ostenderet, integrum Polybii . ac Diodori locum Froelichius exhibuit. Ac Di dorus quidem de Cappadociae regibus differens ait Φ: Ariarathes duxit in matrimonium filiam Antiochi regnomenta Magni nomine Antis idem ; haec aliquoto pos tempore peperit situm ηο-mine Mithridatem , Mne adulium Ariarathem uunt cognomina tum . Polybius vero juxta versionem a Froelictio usurpatam de Antiocho quodam Syriae rege loquens ait ' : Regnante Xere se super Armoata urbe , quae fita es ad campam pulchrum dictum , in medio inter Tigrim , is Euphratem , et urbi arma ad-mουens Antiochus Rex , eandem obsidere paravit. Appararum Regis contemplatus DGes . primo quιdem in Deum se dedit; paullo pos vero metuens ne, capta ab hostibus regia sua , reliquum etiam regni sui pessum iret; consilium mutauit. misitque ad Antiochum . professιs velle se ad colloquium venire. Itaque jdi Antiocho Regi amici se gessere non esse dimittendum ad Iescentem , quem in poteriare haberent: sed suasere Antiocho ut occupata urbe Armosata provinciam illam traderet μιω dati , qui erar filius sororis ipsius s Antiochi secundum naturam . Sed Rex res non audiit; verum accersens adolescentem , ini t micitiam dissolvit, remisitque eidem maximam partem reliquo rum Ueterum tributorum, quae pater ipsius persIυere debiι isset: porro acceptis illico trecentis taleutis , ct mille equis , ratidem si P-εο. s . c3J Libri xxxti tu De Viri. mn pras..
86쪽
dem mulis , cum congruo infrumento reddendum eum apparatu omnia, quae ad eum principatum pertinerent, ordinavit, collocataque ipse Xersi ) sorore sua Antiochiae , omnes eorum ιο- eorum incolas in sui amorem pertraxit, quippe qui magno , atque regio animo in his usus esse videretur .
Ex duobus ejusmodi Polybii , ae Diodori locis invicem
collatis errorem , quem mihi excidii se dixerat, mani sestum adeo, Certumque putavit Froelichius, ut sententiam hanc suam geometricae demonstrationis instar habendam esse judicaverit . Ait enim : Diodorus Ariarathem C. Cappadociae regem
perhibet duxisse uxorem Antiochidem fliam Magni dicti Antiochi , atque ex ea paulis serius filium Mithridatem genitum fui se
eommemorat. Porro Mithridatis istus matrem Polybius , laudare Ioco , ejus Antiochi sororem tesatur fuisse secundum naturam . qui Xersem Armsatae regem benigne habuit: fuit vero Antiochi III. magni filius Antiochus IV. , uti nemo ignorat. θ filia itidem Antiochi III. magni fuit mater Mithridatis ex Diodoro , ergo is Antiochus , cujus soror erat mater Mithridatis . fuit Antiochus IV: quod erat demostrandum . Ego vero ingenue quidem honesteque fateor quod in ea historiae parte,quae ad Ariarathis, & Eumenis uxores attinet, atque obiter indicata a me fuerat, perspicue , certoque aberravi , cum sponsae illae Antiochi Magni non sorores, sed fliae dicendae serent, ut in Appiano a me laudato jam videram , & ibi quoque tacite indicaveram ubi perspicuo Appiani testimonio fretus Antiochi filiam Ariarathi nupsisse dixi .posquam Annibal ad Antiochum confugerat, isqve bellum aduersus Romanos meditabatur , quae sane verba non de alio , quam
Antiocho Magno intelligi poterant, qui lare sexagenarius anno V. C. s6o. filias nuptui collocavit; ideoque Antiochis illa, quae Ariarathi tunc nupta , & altera quoque , quae Eu meni oblata fuit, Antiochi Magni FIM , non soror dicenda a me fuerat. In altera tamen, & quidem praecipua, historiae parte, in qua Xersis Armeniae regis aetatem definire volens, dixeram quod Antiochis Xersi Armeniae. regi concessa Anti I a chi
87쪽
chi Magni soror filii , quod Xerses ille ab Antiocho Magno
benigne habitus suit , quod Xerses ipse in Armenia circa annum V. C. ei 6 o. imperavit, nisi mea me sallit opinio , nullus error irrepsit, nihilque prorsus opposita Cl. Froelichii demonstratione dimoveor .
Ac certe quidem universa Froelichii vis in illo positata, reperitur quod cum Ariarathes Cappadociae rex ex Diodoro Mithridatem filium ex Antiochide Antiochi Magni filia susceperit, Nithridatis Is T Ius matrem Polybius ejus Antiochi sor rem testatur fuisse secundum naturam . qui Xersem Armssatae re gem benigne habuit; ideoque Froelichius ambiguo Mithridatis nomine plane deceptus Polybium , ac Diodorum de uno e demque Mithridate loquutos esse supponit, qui ex Ariarathe,& Antiochi de Antiochi Magni filia genitus fuerit. Itaque, si ostendi a me possit quod Mithridates a Polybio memoratus ab eo Mithridate Ariarathis filio distingui debet, quem Diodorus expressit,simulque demonstretur quod Xersis historia ex Polybio non ad Antiochi Epiphanis, sed ad Antiochi Magni tempora reserri debet, severior illa Froelichii demonstratio evanescet, certoque inferri jam poterit id quod unice . sive praecipue contenderam Antiochidem Xersi traditam Antiochi Magni sororem fuisse . & Xersem ipsum circa annum V. C. S6 ., non s8s., ut opinatur Froelichius, in Armenia. hoc est in aliqua Armeniae parte , imperasse. Age vero jam singulos temporum characteres a Polybio expressos perpendamus , meamque hypothesim cum Froelichii hypothesi conferamus, ut inde ficile deprehendi possit an Cl. Viri sententia confidenter adeo proposita geometricae demonstrationis instar li henda sit, aut potius eo paralogismi, vel fallaciae vitio I horet, quod a Dialecticorum filiis falsae suppositionis error vo
Ac initio quidem observari plurimum debet quod Polyhius in IV. Historiarum Libro initum ab Ariarathe adhuc puero Cappadociae regnum testatur paucis post mnis quam Antiochus Magnus & ipse adolescens Syriae regnum susceperat. Libro V. Antiochi nuptias cum Laodice Mithridatis
88쪽
Cappadociae Regis filia, ejusque expeditionem superato Tauro monte , qui Armeniam a Mesopotamia dividit , adversus Achaeum memorat . In VIII. Historiarum Libro Xersis Regis historia superius exposita continetur, quemadmodum in IX. foedus ab Annibale cum Philippo initum memoratur . Po-I1bius ipse in X. Antiochi M. expeditionem in Artabanum Parthiae Regem, atque XI. i foedus post diuturnum bellum cum Euthydemo in Baetria rebelli initum describit; tandemque Libro XXXI. ' ea memorat, quae ab Antiocho Epiphane Antiochi Magni filio postremi itineris sui tempore , quo Xersis historiam contigiise putat Froelichius , gelia sunt, ejusque mortem recenset. Ejusmodi vero perspicua, sibique constans rerum a Polybio descriptarum series manifestissime ostendit uod a Polybio res ubique gestae servato temporis ordine deiscribuntur . Etenim Antiochus M. anno V. C. ς 3I., Ariara thes anno S 3ς. regnum suscepit, cum facile Antiochi M. nuptiae anno s3 a. contigillent. Antiochus contra Achaeuin Proximo ante A. Terentium , O L. Aemilium Consulis anno ,
Pol)bio Τ teste, ideoque anno V. C. s 37. movit, ac foedus ab Annibale cum Philippo knno ς 39. sancitum suit . An tiochi cum Euthydemo dissidia circa annum V. C. s 6. iRCeperunt , cum ante quinquennium , hoc est anno s*I. Antiochi concordia cum Artabano sortasse sancita seret, ut junctis viribus uterque cum Euthrdemo dimicarent si . Itaque , si Polybius ubique res gellas servato temporis ordine describere consuevit, diserteque testatur 7 se singulis annis res omnes regias conjunctim scribere solere , lectoresque monet ne mirentur quod in solis Aegrpti rebus describendis ab ejusmodi minre recesserit, quis non intelligat Xersis historiam , quae post expeditionem ad versus Achaeum susceptam. & ante foedus ab Annibale initum a Polγbio describitur , tantoque Librorum . . ideoque temporis intervallo ab Antiochi Epiphanis rebus, atque aetate dissidet, circa annum V. C. s 38. , quo praecipuae res ab Annibale gestae contigerunt, collocandam . ideoque
89쪽
ad prima Antiochi Magni tempora reserendam esse Certe in hac Dpothesi . quae perspicuis adeo Polrbii testimoniis in
nititur, Antiochus dum expeditionem adversus Achaeum suscepisset, Arsamosata Xersis regiam anno V.C. s 37. Dbse dit; eique regi sororem , non Iliam , quam nullam adhuc minhilem habere poterat, concessit; quemadmodum anno V. C. s46. in ita jam cum Euthydemo pace Demetrio ejus filio unam ex filiabus se nuptui daturum promisit'. Ex ipso quoque Polybii contextu, si eum Historicis aliis eonseratur, manifeste apparet quod Xerses in Arsamosatorum regno ante annum V. C. ss . imperabat. Etenim ex Polybii Ioco perspicue colligitur quod Xerses, ejusque etiam pater Arsamosata regno juste legitimeque . annuentibus Syriae re gibus , potiti fuerant; ideoque Xerses neque Srriae regibus rebellis . neque ex rebelli patre genitus fuit. Certe Xerses ad Antiochum ipsum sponte confugit,quod de rebelle facile concipi , sive supponi non potest; dicitur ipsum ἐχθρὰν inimicitiam solum adversus Antiochum contraxisse; ejusque patrem tributa Syriae regibus pendere consuevisse: quae sane de amicis quidem , foederatis , minoribus, aut subditis regibus, at non de rebellibus tamen supponi possunt. Itaque Xerses ante annum V. C. ss . in Armeniae majoris urbe imperabat, quo Artaxias, di Zadriades Syriae regibus rebelles Armeniam ex Syriae regum imperio subtraxerunt . Hinc plane non video qui Froelichius Xersem Zadriadis filium , aut successorem fuisse conjecerit; siquidem in hae hypothesi neque Xe ses Arsamosatae urbis, sed Artaxiae, di Zadriadis instar Ammmiae rex appellatus esset; neque perduellionis reus ad Antiochum confugisset , neque Antiochus ipse inimicitiam condonasset, neque regnum , sororemque in conjugem rebelli concessisset; sed quemadmodum Antiochus Epiphanes Artaxiam rebellem in vincula conjecit, ita quoque Xersem veluti rebellem , aut rebellis filium regno, vitaque spoliasset. Quod si fortasse quia dixerit Ait iam , & Zadriadem Strabone teste regnum , quod fraude occupaverant, interposita demum
90쪽
Romani Populi auctoritate extremis Antiochi Magni temporibus , Seleuci Philopatoris ejus filii, ac successoris aetate . re regnante quoque Antiocho Epiphane Seleuci fratre retinuisse, is observare etiam debet id Antiocho Magno a Romanis superato , ideoque post annum V. C. sis . contigisse, quum Antiochus pridem superbiens, ac Romanis insensus ipsis morem gerere incepit. Illud etiam . & certe gravius, argumentum accedit quod si Xersis historia ad Antiochi Epiphanis tempora, sive ad annum V. C. s 88. cum Froelichio reseratur , nulla prorsus Antiochi Epiphanis soror . vel Antiochi Magni fria Mngi potest , quae Xersi in conjugem concedi potuerit. Certe Appianus ubi memorat Antiochum Magnum , ut sibi contra Romanos bellum paranti finitimorum regum foedera. & amicitiam conciliaret, de filiarum nuptiis cogitasse . ipsius filias omnes enumerat , asseritque Laodicem Antiocho . Cleopatram Ptolomaeo . Antiochidem Ariarathi, xn via τι λοιπlia ct eam quae adhuc supererat . Eumeni dei irrita . Ergo post annum V. C. s6o., circa quem nuptiae illae contigerunt, nulla prorsus ex Antiochi Magni Alabas, sive Epiphanis sororibus superesse potuit, quae anno v. C. s 88. Xersi concederetur.5uod si sortasse aut soror alia Demetrio promissa tunc nubilis huc , aut vidua temere supponatur, aut eadem illa, quae Eumeni destinata fuerat ut imprudens olim conjeceram aut Antiochis Ariarathi concessa , eo defuncto . Xersi tradita. dicatur , ut conjecit Froelichius, quis existimet Antiochi Μ ini filiam ad quinquagesimum usque aetatis annum caelibem extitisse, aut Antiochidem quinquaginta annos natam adolescenti regi munei is instar concessam esse pAddi etiam poterit quod in hac ipsa Froelichii hvpothesiduae Antiochi Magni filiae, sive Epiphanis sorores essingi deberent . quae uao eodemque Antiochidis nomine vocarentur, quod ita iacile concedi sane non poterit. Sio vero Xersis historia ad Ani ochi Magni tempora reseratur . Antiochis Xersi
tradita ipsius Antiochi soror juxta Polrbium, & Antiochis alia Ariarathi nupta ejusdem Aia juxta Appianum, & Diodo
