Num recte Ad. Smithius contenderit [microform], sortem in agricultura positam et singulorum, et universorum opulentiae esse commodissimam ..

발행: 1858년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Ita ex unoqu0que homine et unaquaque vi, quum prosperitatis cuiusvis habet rationem, fructum capit. lui fructus non aeque e X agri cultura percipi potest, etsi in ea viris

et mulieribus labor est. Νec tamen Serere, aerare, demetere, messem sacere aliaque tam inter se Sunt diversa, quam, ut

hoc utar, in aeuum fabrica ille labor, quo fila metallica candesunt, aut recte trahuntur ab eo, quo acus persectae ordine chartae iniunguntur. Si igitur ita ratio laboris ac sortis in fabricando videtur opportunior, si melius in ordinem redigi potest, ut supra vidimus, ratio duorum illorum divitiarum sontium, eX qua Variorum quaestuum fructus pendet, si porro laboris divisio in sabricatione multo minus certis finibus circumscripta est, quam in agri cultura, etiam optime iure, ut spero, pronuntiabimus, etiamsi fabricatio tantum duobus bonorum sontibus adiuvetur, hanc tamen agricultura maiorem fructum reddere poSse, in qua natura,

non labor aliquid gignit et labor tantum ad naturae vim

accedit.

Sed quae est ratio mercaturae, in qua sors mobilis praeponderat pVarius sortis positae modus disserentiam in fructu, qui

inde capi potest, nobis ostendet. Ex disserentia Sortis stabilis mobilisque, quam supra attulimus, SatiS credereS, Stas lem, quae in agri cultura ac sabricatione novas res es scit id victum, aut opus manu sactum pertinentes, uberiorem ructum praebere, quam mobilem, cui prima specie tanta quidem procreandi facultas tribui non potest. Hac enim Contemplatione defensores rationis physio craticae ad eam

opinionem adducebantur, ut putarent, mercatorem, quum Dihil ipse ageret, et otiosus mercium ii retia augeret, Se collocare intra homines producentes et consumentes. Nihilominus eventus docet, sortem mobilem uberiores fructus serre, ac videmus quotidie mereatura maximas nobis divitias ac brevi tempore comparari. - Primum enim magis Specio Sum, quam verum est, sorte mobili nova pretia non esset. Merces transmarinae, quae in terris australibus non magno sumptu parantur, transportatione haud mediocrem pretii auctionem assumunt, quin etiam res in ipsa patria Viles et contemptae transportatione magnum accipiunt pretium. Vel assero natron nitricum, cuius ingens stratum longe lateque patens est repertum in regione, cui nomen est

Atacama, haud procul ab portu Yquiquensi in Perv. Id

Europae incolis tam pretiosum naturae donum in Perii, ubi mercium fabricatio magni momenti nunc quidem vigere nequit, non modo nihil valet, sed agri culturam omnino

impedit.

Temporis locique commutatione mercatura haud dubie pretii auctionem atque adeo omnino nova pretia effficit. Deinde in universum sorte mobili pro sua natura quam stabili minus carere possumus. Etsi conceSSimuS, Sortem stabilem et mobilem in variis quaestibus vim inter se habere mutuam, mobilis tamen, ubi accedit ad sortem stabilem et efficientem vim maiorem, quam stabilis habet ibi, ubi mobilis producendi vim habere videtur. Pecunia ad agendum destinata Betriebssondsin etiam in agri cultura ac

fabricatione verus rerum gerendarum, ut aiunt, quasi nerVUS

est. Sors stabilis ita pendere videtur ex mobili, ut ipsa ex illa originem duxisse videatur. - Ita Ad. Sinithius:

22쪽

and requires to be continuat ly supported by a circulatingcapitat. An us esul niachines and instruinenis os tradetare originalty derived fr0ni a circulating capital, Whicli surnishes the uiateriais os whicli they a re made and the naaintenarice of the wo rhinen Who malle iliem. They require, too, a capital os the fame hin d to Leep them in constant

repat P. et

Etenim sors mobilis, si, ut sit efficax, stabili indiget, sontem in se habet, quo sibi hanc opem comparet. Verum si sors mobilis ita rerum nervus est ad efficientiam stabilis, ac si agri cultura sabricatioque, duo illi quaestus, qui praecipue nationi res ad vitam necessarias comparant tam nece S Sario, ut conStat pendente sorte mobili, cognoscitur quanto sit momento hoc sortis genus in universum, quamque necessario in omni sollertia talis sors anquiratur, quantamque lucri spem praebeat. Ac si iam secundum notionem ex multiplici illa sortis mobilis vi ad omnes occupationes concludere possis, seri posse, ut uberiores fructu S, quam Stabilis serat, multo magis etiam ille quaestus, in quo praecipuam sors mobilis habet efficientiam, nos ita statuere cogit. - In mereatura enim labor quidam proprie fructuosus adhibetur, ac terminus auxilii coniuncti sortis laborisque quam prosperrime est constitutus. - luis vero est ille labor per sortem mobilem mercaturae tam fructuosus pDisserit Sis monilius in lib. IV. cap. 6 Oeconomiae politicae de elementis pretium cuiusvis rei statuentibus. Hoc initium est capitis illius pag. 388:ηLe salaire et te prolit Sont les esse ueris constitutiss dupri X de eliaque ch0se. Le sala ire represente te travati imi

mediat, qui l'a accomplie. Le profit represente l'avaritage qui resulte des trauaux passes, au moyen des queis elles'est accompli e plus satilement. Dans ce profit on distinguetoujours de ux parties, rinteret du capitalis te, qui n' est, quete piar l0yer du capital, degage de to ut travail et de to utecompensation potar l'habilete de celui qui remplo te et leprofit mercantile, qui est cette eo inpensation me me, et qui, to ut en se proportionnant a la somnie du capital emptose, participe cependant a la nature du salaire, car il s'accroit par rhabilete, et se perd par la neglige nce. φHoc igitur lucrum, quod η pro fit mercantile et ille vocat, et ad quod accuratius definiendum loco laudato dicit, id

re vera definitum summa sortis adhibitae, simul naturam mercedis laboris habere, hoc igitur lucrum putandum est. quasi renumeratio generis laboris Sane Singularis, quem eXercere debet mercatura. Hic labor lucro mercantili, ut ita dicam, numeratus, prorsus simili modo ut labor agricolae se convertit ad fundum solumque, sabricatoris mercium ad gignendas quascunque res manu saetas, ad sapientem Sortis mobilis usum, haec sors mobilis est quasi materia, quam tractet in mercatura mercator. Verum si res ita se habet, ac sorte mobili viget stabilis, sine cuius adiumento stabilis nullo est pretio; si igitur hoc sortis genus Summo momento est ad unam quamque rem incipiendam, labor quoque recta via hunc quasi sactorem, sit venia vocabulo) omnium gravissimum sequens summam vim habet ad populorum opulentiam augendam, ac simul non est, quod dubitemus, quin singuli quoque homines uberrimos ex illa re fructus eapere poSSint. Collocatus est vero hic labor non modo in gravissimis

23쪽

rebus, sed alias quoque proprietates habet, quibus superet

Pro singulari enim natura sortis mobilis, quae aliam ex alia forma induens hac ipsa vicissitudine fructuosa st, labor hoc in genere sortis collocatus, sortem pro neceSSitate ac desiderio ponere potest, quam selicissime. Mercator non cogitur navibus suis semper imponere eo steam vel saccharum, horrea eius accommodata Sunt aeque ad lanam arboream, et ad frumentum; dum sabricator mercium per machinas pretiosas non hodie hoc, cras illud gignere p0test, sed illis uti nequit, nisi adest desiderium sa-bricandae illius rei, et agricola sollertia lantum in gignendis

nonnullis rebus terra procreati S VerSatur.

Sollertia igitur mercatoris multo liberior est atque eam ob causam vis mutua illa tantaque sortis laborisque multo pro Sperior, ac minus certis sinibus coercita. Sollertia mercatoris id quod multo amplius est, talis est idque agit, ut quasi divinatione quadam ductus, sortis mobilis illius ope novam rem necessariam societati humanae impertiat. quaeX sollertia, si eventum habet, secundum naturae leges magna e Xoritur utilitas populis lucrumque haud mediocre ei, qui eas res suscipit. Talis ad capiandum lucrum stimulus est neque in mercium fabricatione, neque in agricultura pari modo datus; ac si etiam id lucrum ex lucri faciendi meditatione incertissimum est, ob ipsam illam in- eertitudinem uberius certo est. Sollertia sne reatoris, qua inquirere studet ac sentire, quae res necessaria desideretur, Juod quidem pendet eX ma Xime variis temporis momentis et opportunitatibus, est res eiusmodi, quam alii deseri ele queat. Praedia vel elocantur, vel administrantur, etiam

fabricae ab eo, qui non idem posses Sor eius est, administrari possunt, Verum mercatorio negoti O POSSeSSOP, ut vigeat ac floreat praeesse debet. Homo enim cui illud commissum est, timide lucrum meditabitur; nemo tertius audebit illud periculum subire, quod inest possessori in hac lucri captandi meditatione. Sed in eodem illo periculo, ac discrimine inest causa, cur eX sorte mobili fructus uberrimos capere possit mercatura. Sic igitur etiam hac in re novai causa est posita, cur mercatura in sua s0rte mobili, in lucro mercatorio sprosit mercantile), in mobilitate, in periculo, in occasione praeter cetera ei data lucri saciendi meditationes suscipiendi Speculationen) sacultatem eX sorte laboreque fructus quam uberrimos capere habeat. Ex his omnibus, quae hactenus disputavimus, sacile apparet, mercium fabricationem mercaturamque, etiamsi iis, ut vult Ad. Sinithius, tertium bonorum sons, sundus solumque desit, tamen agri cultura esse posse fructuosiores, quodi peculiaris quaedam ratio, qua sors in iis posita maiora etiam commoda proserre potest, quam eadem SorS in agri-6ultura collocata, et id amplius lucrum commodum illud et compensat, et superat, quod accipit ex solario agricultura. Num porro verum est, in agri cultura tantum naturam

parentem hominibus amplas praebere divitias P Non sane. Immo vero id ipsum, in quo Ad. Smithii nititur argumentatio, non omnino rectum eSSe Videatur. Nam ut praeteream multa mercium fabricandarum negotia directo ad lucrum percipiendum in sundi solique divitiis naturalibus situm, pertinere, quippe quae iis praebeant laboris materiam, qua in re commemoro sodinas tam

24쪽

graves mercium fabricationes, ut argillae, vasorum testaceorum Ste ingui), terrae porcellanae, ut Silentio praeteream in his populorum se licitati tam gravibus industriae partibus, bene de magno solario dici posse, natura etiam aliis modis

multipliciter adiuvat. - Adest vis aquae ventique, vis eX- pansionis vaporum, Vis vectis, vis gravitatis, ad Sunt rationes chemicae solvendi componendique in quavis sere mercium fabricatione adiuvantes, uti sermentum, insolatio, vis crystallisationis, destillatio, haec omnia subsidia atque auxilia in fabricis natura hominibus praebet. Itaque si haec omnia auXilia, quae sub diversissimissormis ac nominibus ubique, non in sola agri cultura apparent, recte in ordinem Volumus redigere, naturam in duas partes versam, missa quae Stione, Utrum Sua Sponte, an coacta, munera praebere amplis Sima reperiemus. Primum

enim quum ab hominibus adiuta aliquid procreat, sagrieultura) vel iam procreatum praebet smetalla); deinde quum

vi sua ab hominibus bene adhibita, tanta opera efficit, luanta vix sit credibile effici potuisse. - Nondum rationestatisti ea demonstratum e St, et quaeritur, num omnino de- nonstrari queat, quomodo res, quas gignit ipsa naturai ominiam ope in agri cultura, et in variis fabricationibus, i pretium spectamus, disserant. Nihilominus tamen facilenpparet, in omnibus illis mercium sabricationibus, ad quas perficiendas ehemia adhibetur, plane simile quiddam a natura procreari, atque in agri cultura. Cum Vi naturae, quas ranum satum et germinat, et floret, et maturescit, recte somparari posse arbitror illam, qua efficitur sermentum int arando vino, cereVisia, vino adusto, in pane eoquendo,cua sit Oxydatio aleoli 0li in acetum, et quae sunt eiusdem

generi S. - Verum magis in promptu est ae lacilius demonstratur comparatio adiutoriae accommodationis variarum naturae virium in agri cultura et in mercium fabricatione, in quibus haec naturae adiumenta hominem non

modo labore liberant, sed id0neum etiam faciunt, qui opera perficiat ea, quae vi sua perscere nullo modo possit. Sed quid de omnibus illis miraculis, quaecunque praeclara ac summa in variis mercium labricationibus scientia et experientia, his ipsis naturae viribus adhibitis, loco imbecillitatis virium humanarum in lucem protulerunt 3

Dum in fabricatione vires bestiarum, Venti, aquae, Vaporis, pressus atmosphaerae, multaeque aliae naturae vires compensant vires humanas, hominem in agris colendis adhuc nulla alia vis adiuvat, nisi pretiosissima illa, quam pauca bestiarum genera ei praebent. Et si Ad. Sinithius

dicit, in agri cultura non modo servos et ancillas agricolae, angaros et mercenario S, Sed etiam iumenta oneraria opus suum praestare, eodem iure quaevis machina vaporum Viimpulsa in sabrica multorum opificum instar haberi potest. - uemadmodum id quod maius est, iam supra in comparanda opiscis industria, opificis in fabrica et agricultoris facile intelleximus in sabricatione singulis opificibus labores ipsorum virium habilitati proprietatique convenientes imponi posse, sic homo in sabricatione viribus

naturae hominum vires compensantibus in ipsa recta proportione pro necessitate auctoritatem conciliare potest in.

Plane fabricae dominus in potestate sua habet machi -

25쪽

nae vaporibus inclusis motae decem, aut quinquaginta

equorum vires aequantis adhibendae. Νon ita in agricultura res se habet.

Νee melius denique mihi videor et illustrare posse et indicare id, quod ubique non in sola agricultura videmus, quo modo homo naturam sibi subiiciat, quo modo ex iis,

quae natura offert, tamquam ex sonte inexhausto novas

deinceps divitias hauriat, quam si verba, quae Mac Cullo clide sententia Ad. Smithii nostra dissertatione oppugnata dixit, huc asseram.

a This is perhapsithe most objectionable passage in the Wealth os Νations; and it is reatly astonishing soacute and sagaci ous a reas oner as Dr. Smith should have maintained a proposition so manifestly erroneous as thath nature do es nothing sor man in manus ac tures a. The poWers os Water and os Wind, Whicli move our machi-ue , support our ships and impet them o ver the deep- the pressure os the atmosphere and the elastici ty os,leam, Whicli enable us to Work the most stupendous en-ςines, - are they not the spontaneous gi sis os nature pshe single advantage os machin ery confiis, in saci, in iis m abling us to press the poWers os nature into cur sertice and to mahe them persorin a large part os What inust OtherWi se have been Wholly the work os man. Ini deae hing and sermentation the whole processes are car-Ded on is natural agenis; and it is to the influence os eat in s ostening and melling metals and warming houses,lhat We o We many os our most poWersul and convenientiastruments, and that these northern climates have been made to assord a eo infortable habitation. 0wing to the advances that are almost constantly be-ing made in the aris, it is abundantly certain that what-ever amo uni at capital may be required at present tocon Struct a stea m-engine or to bui id a s hip a less amo unios capital will, at a suture period, sussice sor the fame purpo se; and hoW much so ever these machines and ships

may be multiplied, the last Will be as emetent in savinglabour and producing wealth as the sirst. But sueti is not the case With the capital employed upon the soli. Lands os the first quali jare speedily exhausted; and itis in praetice laund to be impossib te no tWithstanding the frequent disco vertes and inventions made in the bus iness os agriculture, to go on applying capital indefinitebeven to best lands Without in the end obtaining a dimi

26쪽

Lx his, quae adhuc disputavi, adducor, ut contendam, tortem in mercatura et mercium fabricatione collo ea tam iecundum ordinem et legem naturae saetae sacultatem ma-iaris atque celerioris lucri in se habere, quam eam, quaeia lando soloque posita est. Ac si paullulum praecipua ἔrgumenta, quae no S adducunt, ut ita statuamus, repetimus, ea maXimam partem et proprie continentur explicandis sententiis, quas Ad. Sinithius ipse tam praeclare

Erant autem haec argumenta laboris pro singularibus ritionibus varie adhibiti quam maxima divisio, et varial: boris et sortis genera, et varia vis mutua horum duorum ubique et in omni quaestus genere una adiuvantium sonisum, unde divitiae oriuntur, qui et in mercatura, et in si bricatione cum agri cultura comparati maioris lucri ex adhibita sorte capiendi facultatem dabant. Argumentationes, qaas ex his Ad. Sinithii sententiis colligebamus, etiam si p)nimus, naturam in mercatura ac fabricatione hominibus a lxilium suum negare, tamen satis OStendebant, quanto- p re haec duo quaestus genera agri culturae praeStarent. De industria, ab Ad. Sinithii sententiis, quoad eius seri poterat, non discedebamus. Imprimis sententiam, quam de

solario Ad. Sinithius assert, ex qua pessimum agri Solum aeque atque optimum, simulatque aliquo modo cultus est, solarium praebet, non impugnavimus. Attamen Viri summa auctoritate praediti, ut Ricardius et Mae Culloch se applicantes ad quaestionis nostrae locum, prorsus huic sententiae contra dixerunt et Ricardius quidem novam sibique propriam rationem de solario est persecutus. Longum sane est hanc Ricardii rationem singulatim perscrutari; quare in universum dicam haec: Pro qualitate suu di, progressa demum cultura, iis agris, qui maxime culti sunt, maiorem fructum concedit, quam, quae sit compensatio sortis ac laboris impensi i. e. solarium.

Pro certo igitur sumit, ut rem exemplo sibi magis perspicuam faciat, si usu veniat, ut ager adhuc incultus colatur, optimum sundum primum a multitudine incolarum coli, deinde fructu suo, nisi compensationem sortis et laboris adhibiti non praebere, tum frequentia eorum crescente et una cum ea crescente alimentorum neceSSitate,

etiam agros, qui sint minus uberes, colere operae pretium esse, ita ut tum ea, quae ex hae agri cultura percipiantur, usuram sortis et mercedem laboris praebeant. Sic, pro eo ac frequentia incolarum et necessitas rerum ad victum necessariarum crescat, laborem et sortem cum luero adsundum qualitate sua etiam multo minus sertilem converti.

Ex omnibus igitur his variis agri culti generibus is, qui

postremo cultu S est, semper nisi usuram sortis as laboris mercedem non praestat, reliqua omnia praeter haec etiam

aliquid, quod quidem pro qualitate eorum plus aut minus esse potest. Hoc aliquid est, uti vult Ricardius, solarium.

27쪽

Εtsi abducat nos, ut iam supra dili imus, a prop0sito, si hanc rationem accuratius persequi velimus, tamen ad rem meam pertinere videtur, eamque oli caussam ignoscatur huic digressioni, considerare, quam vim Ricardius so-arium, sub conditionibus quidem, attamen semper ab ipso robatum ad societatem humanam habere contendat. Hoc naXime patet eX loco, quem assert ex libro Buchanani, qui inscribituri observations on productive and unpro-

Haec eXpositio, quam Ricardius ad confirmandam sententiam suam assert, ideoque plane agnoscit, optime demonstrat, tantum abesse, ut in eo diligentissimi oeconomiae politicae investigatores, si omnino solarium agno Scunt, sicut Ad. Sinithius secit, magnam selicitatis partem ponant, ut in compensatione, quae pro hoc tertio bonorum Ante solvitur, necessarium quoddam malum societatis humanae esse velint. Credunt enim, ex solario, si adest, ac solvitur, singulis tantum, aut paucis civium classibus, non universis commodum oriri et id quidem commodum, quod ex iure dominii, quod in aliqua civitatum cultura omnino

neceSSe esse videtur, male conSequatur.

Ac si in tantis tamque gravibus dubitandi causis de industria tamen ab Ad. Smithii sententiis, quoad eius seri poterat, non discedebamus, et tamen principia, quae ille

Vir sagacissimus ipse proposuit, omnesque sumptiones ab ipso probatas ac demonstratas sequentes ad longe alium eventum longeque aliam conclusionem de lucro sortis Vario modo collocatae pervenimus, quaerere prope cogimur,

quid iudicandum sit de duobus illis libris, quos Ad. Smithius, ut ipse latetur, fretus illis explicationibus prius

oppugnatis, de agricultura ad sententiae suae comprobationem scripsit. In hae praecipua libri sui parte demonstrare studet, quatenus et quae instituta disciplinae publicae impediant, ne laete efflorescat agri cultura, neve principem, si lucrum spectamus, locum obtinuerit. tuum igitur, ut vidimus, omissis illis institutis disciplinde publicae, quae aut adiuvant, aut impediunt, sorti in mereatura et mercium fabricatione collocatae secundum

28쪽

naturam suam facultas maioris quaestus insit, quam in agri cultura positae, et agricultura Sic quodammodo Secundas agat partes, nonne eXplicatio Verb0Sa earum rerum, quae impediverunt, quominus agri cultura fructuosissimum quaestus genus seret, plane supervacanea esse videatur pduid 3 Ad. Sinithius, ut imagine utar, eum duos illos libros, quasi commentarium quendam ad suas de agri cultura,ententias tuendas, iure impugnatas faciat, nonne magnum

tuoddam aedificium, quasi imaginarium in sundamentis ninime firmis exstrui tyΝullo sane modo, si ea, quae illis libris sunt explicata, sequimur, persuadere nobis possumuS, remotis arti-

ieiosis illis impedimentis publicae disciplinae, suturumuisse, ut agri cultura fructuosissimus omnium quaestuum lieret; at non solum modum transeat, sed etiam iudicios dane labatur, si quis illas argumentationes eam Ob rem, luod ea, quae probare velint, probare non possint, Omnino contemnendas ac reiiciendas esse arbitretur. Immo vero amplum thesaurum scientiae rerum civilium

it oeconomicarum acerrimo studio partae in illis duobus libris summus ille Scoticus nobis reliquit, in quibus quam lacu lentissime ostendit, quantopere noceant impedimenta, uae per instituta disciplinae publicae efflorescentibus variis industriae generibus obiiciantur. Ac silentio si prael erimus id, quod Ad. Sinithius demonstrasse sibi videbatur, agriculturam suapte natura esse fructuosissimum c uaestum, id certe eum perquam egregie ostendisse manis 'stum est, agri culturam propter opiniones male perceptas c e politice et oeconomia politica cum ea arcte cohaerentic ebitam dignitatem atque honorem adeptam non eSSe.

Principia illa, quae tota saecula movebant, quorum alterum: sundus dat opes, alterum: pecunia dat opes, impediebant, ut Ad. Sinithius Ostendit, in universum liberam ac naturalem omnium quaestus industriaeque partium amplificationem, impediebant etiam ibi, ubi adiuvare volebant; neque enim, ut Veram populorum prosperitatem augerent, sed ut longe alia sequerentur, iniustissime singulis industriae partibus favebant, quum universis nocerent, maXime Vero ac magno cum detrimento sorem agriculturae impediebant, in qua ad populorum non modo opulentiam, Sed etiam recte honesteque vivendi rationem maXimum est

momentum.

Frustra autem quaerimus in iis, quae utroque libro explicantur, praeter criticam illorum Vitiorum, quae partim ex politicis, partim eX politico-oeconomicis pendent rationibus conatum quendam Ad. Sinithii ineundae viae, qua demonstret, quomodo agri cultura uberrimus, ut ipse Vult, quaestus fons, artificio quodam dignitate crescere possit et artificio quodam principatus tam diu per saecula negatum honorem ad salutem humani generis, quocunque modo fieri potest, obtinere. Frustra quaerimus praecepta et consilia, quibus sors in mercatura, ac mercium sabricatione, ut ipse censet, tam male posita ad agriculturam transseratur, et per hanc sortem ingentes illae soli inculti plagae, quae etiam in regionibus cultu humanitateque maxime florentibus inVeniuntur, colendae suscipiantur. - De talibus malis artibus, quae sensu plane contrario, quum sabricationem multo modo adiuvarent, ad maximum damnum agriculturae per

saecula per systema illud mercantile adhibebantur, Ad. Sinithius, quum id agat, ut agri culturam ad debitum di-

29쪽

gnitatis fastigium evehat, nihil omnino dicit. Immo vero missis omnibus privilegiis et commodis praecipuis, eX quibus causis orta sunt et quo in genere vitae civilis prodierunt, ostendere potius studet, in libera cuiusvis quaestus excolendi ratione in removendis omnibus iis, quae per instituta publica partim impedientia, partim speciose adiuvantia sunt adhibita, viam esse, qua fluum cetera quaestus genera, tum agri cultura ad veram suam dignitatem adduei possint. Ad. Sinithius minime angustae sententiae, quae non modo ante eum saeculis illis, sed etiam ipsius aetate dominabatur, ex qua in rebus politicis, sive politico- oeconomicis unuS populus, unuδ civium ordo, unus quaestus, atque adeo singularis quidam homo clim magno ceterorum detrimento opes ac divitias sibi comparare conabatur, et in hoc angusti animi studio se praecipitans se ipsum atque alios decipiens, nunquam veram potentiam atque opulentiam poterat adipisci. Minime igitur angustae illi sententiae savens Ad. Smithius

vult potius, harmoniam quandam, quam persectissimam esse in vita politica et politico-oeconomica, neque singula quaestuum genera incommodo universorum ad florem speciosum et imaginarium pervenire, et sic varia quaestuum genera inter sese pugnare, sed hanc dimicationem, quum decipere studeat alium alius, in intimam amicitiam societatemque optime coniunctam mutari, in qua quisque quaestus pro

Suo momento, suo loco ceteris omnibus sulcrum praebeat et ceteris sulciatur atque corroboretur.

9uam longe absit Ad. Sinithius, ut credat, in emore- seenti aliquo quaestu esse detrimentum alius, sed quam potius statuat, magnam ac paene insuperabilem vim reci-

pro eam inesse in emorescenti quovis quaestus genere ad ceterorum amplificationem manis esto elucet ex iis, quae eX-plicavit de vi, quam sabricatio et mercatura emorentes sub finem medii aevi ad amplificationem agriculturae habuerint. Frustra, ut Ad. Sinithius Ostendit, multae legislationes medii aevi operam dederunt, ut conditionibus seu dalibus, aut alio modo potentiam nobilitatis unitati politicae et robori civitatum ossicientis et eam ob causam privilegiorum Suorum modum transeuntis frangerent; et ita agri cultura quum standus in manibus nobilitatis non sons quaestus, sed potentiae praesidium haberetur, magno populorum detrimento nulla sere cepit incrementa. - Ceterum contrahas dissicultates, quas omnes illae legislationes tollere non potuerunt, primum sub finem medii aevi felicibus armis pugnavit amplificatio fabricationis et mercaturae. quibus rebus quum mirifice animi ingeniique cultus immutaretur et augeretur, ac simul emceretur, ut nobilitas suas divitias luxuria et prosusione perderet, non in liberalitate potentiam assectanti poneret, factum est, ut una cum temporum inclinatione et labenti nobilitatis potentia, illud rete, ut ita dicam, rumperetur, quod interdum reipublicae et civium communioni minans et saepe agri culturae progressus impediens nobiles civitatibus Europae tetendisse videbantur.

Ita ostendit Ad. Sinithius, etiam illo tempore, quo dici non potest de libera illius rei amplificatione progressum

in quibusdam quaestus generibus, et in mereatura ac sa-bricatione factum, maximam habuisse vim reciprocam ad agriculturae incrementa; minime igitur credit, amplificationem mercaturae et sabricationis impedire, quominus agricultura emorescat.

30쪽

-60 Ita Ad. Smithius tantum abest, ut agri culturam artisciosa ratione et cito impulsu altius vibrare conetur, ut summain et persectissimam quandam quasi harmoniam politicae et politico - oeconomicae vitae esse velit; in qua harmonia quum videat progressum p0put 0rum ad prosperitatem et potentiam politicam, iis, quae illis libris explicantur, civitatum gubernatoribus, quam lenissime ac simul graviSSline praecipit, ut desinant naturalem amplificationem impedire, neve currentem temporis i pia si rotam inhibere conentur, sed agri culturae per saecula in naturali sua ampliscatione retentae vincula caute demere incipiant. Atque ut saepe in multis magnificis artis picturae, et poeticae, et musicae operibus videmus, illa opera quamvis

diversissima ratione animos nostro S capere ac tenere SO-leant, tamen unum quasi punctum in luce quam clarissima ponere, sive heros ceterorum Virtutes splendore suo ob- Scurans, Versibus celebretur, Sive quaedam figurarum complexio, tanquam animus tabulae pictae repraesentetur, Sive melodia quaedam saepius repetita, quasi nucleus Sententiae musicae, animo ac menti audientium mandetur, ita in libro Ad. Sinithii, qui tam varie nos edocet animosque agitat et plane novas cogitandi et intelligendi quasi vias aperit, InvenimuS, unam Sententiam, quasi melodiam, ut ita dicam, per omnes phases eXplicatae rei pers Otiare. Νam sive de sortis vi et origine loquitur, sive de magnis centia industriae, Sive Sagaciter et ingenio Se nece S-sitatem impensarum quarundam publicarum desinit, ubique lianc sententiam persentimus: labori cultus et humanitatis 'radum, quem adhuc consecuti sumus, unice debemus, per tum laborem e certamine cum natura inito homo victor

discedere potest. Et ubique et in duobus illis libris reperimus praeter criticen singulatim praeclare explicantem salsa instituta disciplinae publicae istam sententiam, qua demonstratur, magna illa vitia emendari restituendo libero

labore, praecipue autem ad salutem et singulorum et universorum non artificio quodam, sed secundum naturam agri culturae maiorem vim tribui.

Ac si Ad. Sinithius sperat, a libero labore remedium

omnium suae aetatis malorum, praeter cetera autem progressum agriculturae esse profecturum, si in explicationibus duorum illorum librorum hanc sententiam etiam atque etiam commendat; prosecto indicat viam unice rectam, qua

seri possit, ut populi in potentia politica ac prosperitate

faciant progressum. Ea ipsa re exoritur eo tempore, quo longe aliae opiniones vigebant, propugnator eius Sententiae, quae post illum per insequentia tempora nunc turbido, nunc tranquillo modo hunc progressum consequi studebat.

Recte igitur statuit Ad. Smithius, per instituta disciplinae publicae incrementa agri culturae, qualia suissent in libero excurrendi spatio, mirifice esse impedita; nec vero in dubitationem vocari potest, quin eiusmodi impedimenta a rerum publicarum gubernatoribus tolli possint. 0stendit Sismondius, diversissimas agri colendi rationes adhuc esse in civitatibus Europaeis Νouveaux principes d'economie politique pars I, lib. III de la richesse territoriale.

Distinguit exploitation servile, eXploitation par corveeS, per angarias, expl0itation par capitation 0broe in Russiain exploitation par bail a serine, rationes conductionis, par

SEARCH

MENU NAVIGATION