장음표시 사용
31쪽
bail emphytheotique, censum emphyleuticum, par mesayerso u a mollie fruits , l'eXploitation patriarcale, liberum dominium. luamquam haec distinctio sortasse non prorsuSaccurata est et sussciens, ostendit tamen, quae sint primariae agri culturae conditiones. Pol ilico- oeconomicam rationem sequens Sisinondius, ut Ad. Smithius, omnibus his variis agri culturae conditionibus praesert exploitation patriarcale, liberam pOSSes Sionem. 'AUcune organisation sociale ne garantit plus de bon- heur et plus de vertue a la classe la plus noni breuse dela nation, plus d' opuleiice a totis, plus de stabilite a l'ordrepublic. luilibet parvus possess0r Suam amat poSSeSSionem,
quodvis commodum eX parvo agro Suo capere tentat, Vires SuaS et parvam sortem suam quam aptissime adhibet, optime laborat in libertate possessionis et laboris pro Se ac suis. Verum id non ita intelligi velim, quasi dicam, omnem agri possessionem in parva praedia esse distribuendam; etiam magna praedia habent singularia quaedam commoda; sed in his quoque concedatur libertas possessionis et liber labor.
9uamvis secundum historiam nexus seudales, angariae similiaque pro singularibus temporis rationibus iure benes undata esse videantur, sacile tamen accidere potuit, . ut progressu temporis eorum seret commutatio; atque haud Scio, an in ulla Europae civitate hae rationes tam bene tamque seliciter sint constitutae quam in Borussia.
Lex data die lX mensis Octobris anni 1807 sustulit seri itutem hereditariam; edictum datum die XIV m. Sept, i. 181 1 rationes possessorum praediorum et rusticanorum
sic constituit, ut possessoris hereditarii si, auertiche Bestiger) cessione tertiae agri partis sive in sun do, sive in aliis compensationibus in frumento, reditu Rente), pecunia praedii possessori Gulfherr), cui eius rei ius est ad duas partes prioris posses Si 0nis, possessores non hereditarii cessione dimidii, simili modo possessores eius, quam adhuc tenebant, possessionis fierent. Ordo distribuendi agri communis, datus de VlΙ m. Iul. 1821 vias indicavit, quibus communis, qui adhuc ex agris capiebatur, fructus tolli et ager in partes possessionis divisus singulis tradi posset. Ac si, his rebus constitutis, tamen aliquis nexus parvi agri possessoribus eum praediorum dominis solvendo annuo reditu intercedebat, duae leges datae d. II m. Martii a. 1850 de liberando reditus onere et de instituendis redituum
aerariis Rentelibanken) hunc quoque neXum ea re suStulerunt, ut rusticanus reditus suos civitatis administratoribus solveret eosque eodem tempore aboleret a mortistren), civitas autem litteris redituum Rentenbries e) praedii dominum compensaret. Illud igitur ab Ad. Smithio vituperatum amplificationis rei rusticae per positiva instituta publica lege tolli et liber labor ac libera possessio induci potest.
Ae si Ad. Sinithius in duobus illis libris principia
indicat agri culturae amplificandae atque emendandae, in quibus effetendis multo post illius mortem legislatio rei-- publicae longe omnium optime legibus institutisque temperatae amplius quinquaginta annos ad civium salutem indefesso studio elaboravit, secundum omnia, quae hactenus disputavimus, tantum ab ea sententia aberimus, ut putemus, hanc gravem partem operis de nationum opulentia, wealth os nations), agri culturam esse fructuosissimum
32쪽
quaestum, quia per eam demonstrari nequit, nullo in numero esse habendam, ut eredamus potius magnitudinem
Ad. Sinithii ex iis demum, quae in illis libris tam praeelare disputavit ac docuit, quam luculentissime intelligi, et
sententias, quas ibi proseri, summo esse momento. Systema
industriae ab Ad. Sinithio excogitatum, quam rationem habeat ad systema mercantile et physio craticum, et quam rationem id ad vitia politi ea suae habeat aetatis, illa gravi libro de nationum opulentia in luce clarissima ponitur. quod attinet ad locum, quem agri cultura, oppositaeeteris quaestuum generibus tenet, etsi priore dissertationis
nostrae parte satis demonstratum esse videatur, non agrieulturam suapte natura, sed mercium sabricationem et mercaturam sacultatem maioris lucri ex sorte collocata capiendi habere, id tamen nobis dicere non licet, agri culturam minus esse fructu OSam, aut minore momento, aut plane omittendam, omniaque potius in eo verti, ut in sorte collocandam mercatura et fabricatione reipublicae administratio adiuvet. Ac simili modo tam longe ab hac salsa sententia absumus, quam longe Ad. Sinithius absuit, ut contendat,
agri culturam, quam ipse statuit fructuosissimum esse quaestum, debere Incommodo ceterorum suum augere commodum. Efficientia vero variorum quaestuum concorditer
sociata erat id, quod nos quoque, sicut Ad. Sin istius,
unice Salutare esse cognovimus. Et in hac ipsa efficientia concorditer sociata cognoscitur vis et gravitas agri culturae et ad corroborandam politicam nationum potentiam et ad verum progressum floremque ceterorum omnium quaestuum. Agricultura est sundamentum, in iluo varia vitae civilis communitas unice certo quasi exstrui potest. - Νam quoad
longissime antiquitatis memoriam repetere poSSU INUS, p0pulos ab agresti et rudi vivendi genere ad cultum humanitatemque agri culturae ope progredi videmus. Sed omittamus hanc vim, quam agri cultura ad hominum animos mitigandos et ad civilem vitam cultumque traducendos habet. Si hodie in tantis progressibus scientiae et technicae
fabricatio mercium et mercatura ad tantam magnitudinem, quanta vix possit credi, pervenerunt, tamen etiam in iis, quae maxime humanitate ingeniorumque cultu florent, civitatibus Europae, multo maior hominum pars imprimis in agris colendis versatur, id ipsum iam satis documento est,
eum universorum Salute quam arctissime esse coniunctum,
si hic maximus factor. ut ita dicam, societatis humanae ad summum, quoad eius fieri potest, robur perveniat, nec paupertate et oppressione in naturali explicatione virium
suarum retineatur. Νam Vere magnificus mereaturae et
mercium sabricationis flos, nisi homogenea et naturali amplificatione agri culturae nitatur, in maioribus societatibus politicis cogitari vix potest.
Videmus prosecto et in antiquitate et in medio aevo parvas urbes civitatesque mercatura merciumque fabricatione, rem rusticam haud sane magni facientes resque ad vitam multitudinis necessarias sibi ementes, ad magnas opes pervenire, easque civitate S ma Ximam habuisse vim ad progressum. Tam ille earum flos optimo iure cum igni flammam Sursum rotanti comparari potest, qui, ut subito sursum se rotat, ita subito exstinguitur, ut hodie vix exstet vestigium splend0ris, qui illas illustrabat. - Nunquam Opes hoc modo flandatae, nunquam potentia sic orta viribus et
33쪽
robori talium populorum restitit, qui agriculturam augustissimam habebant, eaque freti, quamvis paullatim ad maiorem culturam progrediebantur. Poenus omnibus orbis terrarum divitiis ac prudentia sua potentissimus succubuit sortitudini Romani; Sidon et Tyrus imperio Alexandri orbem terrarum peragrantis Se subiicere sunt coactae. Pam citus et a natura discrepanssos per solam mercaturam et mercium fabricationem in civitatibus magnisce institutis et in culturae progressu adesse elum adduci vix potest. Urbs, ut Venetiae aliaeque, ad alendum civium frequentiam frumentum et alias copias ad vitam necessarias sibi
emere, et civium sollertiam tantum ad mereaturam ac sa-bricationem convertere potest; at civitas, quae multas incolarum milliones, ut ita dicam, numerat, quamvis et situ, et coeli temperatura ad vegetiSsimam mercaturam ac ma Ximam mercium fabricationem invitetur, nunquam tamen
impune negligere agri culturam et alimentis importatis milliones civium Suorum Sustentare poteSt.
Νam ut nihil dicam de eo, quod talis agri culturae neglectio propter commercii rationes fieri nequit, civitas, quae non ipsa res incolis ad vitam necessarias proseri, ex aliis civitatibus pendeat, unde ei in politica ratione summum periculum oriri possit. - Crebris Sermonibus usurpatur, quantae frumenti copiae in Britanniam importentur, nec tamen hae copiae, quotannis importatae s. V. R. Pe el) sus ficerent ad populum Britannicum quatuordecim dies alendum. Sic certe res se habebat ad annum usque 1845 secundum Roberti Peelii orationem habitam in sessione
evocatorum populi Britannici d. IX. m. Febr. 1842. - Ab-
rogatio legum frumentariarum hanc rerum conditionem sane mutavit. Britanni multo plus frumenti ab exteris nationibus
emunt, quam antea fiebat, et e contrario mittunt eo mercessabricarum suarum. Videtur Britannis magis lucrosum, merces eX lana et lana arborea saetas ex abundanti conscere et multo dissusius, quam antea, exportare, in his mercium sabricationibus sortem collocare, quam in agricultura. - Semper autem frumentum etiam hodie ad et aut
. partes victus necessarii in ipsa Britannia producitur se Mittheiiungeri des statistis chen Bur. in Berlin, Jahrg. 18b3,
Etiam in maioribus civitatibus, in quibus mercatura merciumque sabricatio praecipue florent, agri cultura minime negligenda est, videmus potius eam vel maxime in iis mercatura merciumque fabricatione cum utraque auctam, arctissime coniunctam et quasi concretam, ad culturam ac
florem prope incredibilem pervenisse. Et contra. Mercatura ac fabricatio maxima laetissimaque capere potest incrementa in ea demum civitate, quae quasi sontem civium alendorum in se habet, quae, praeter omnes divitias, quas ei natura ad eXercendam industriam et mercaturam praebet, etiam thesaurum in sertili lando obrutum habet atque hunc tantum thesaurum effodere scit, quum amplificationi agriculturae, quae in libero tantum labore ac libera possessione laetissime essiorescere potest, rationibus angustis ducta impedimenta non obiiciat. - Ac si ita, ut plane secundum naturam est, tantum modo in efficientia agriculturae, mercium fabricatione mercaturaque concorditer sociata, et a civibus, et a reipublicae administratoribus recta via ad progressum potentiae politicae et opulentiae nationum initur
34쪽
in dies magis salsa ista opinio evanescet, qua sabricatio et
agri cultura non solum rati0ne physica, sed etiam Oeconomica et quaestuosa sibi contraria sint, quam opinionem
inprimis Thaerius in prooemio ad tomum quartum rei rusticae rationalis magna cum gloria oppugnavit. Dicit enim ibi. οἰ Ιan set gi Production und Fabrication gewolin lith
ichie de ne Maximen an ne limen miis Se .
Sehon tanger und hiarer sind die Grundsatre und Rege in ausgebit det und dargestelli, Welche man Zum glucklchen Betriebe des Fabrili Wesens angen ominen und beobarlitet liat. Sie honnen FingerZeige sur das Productions geWerbe angeben, Wenia man aus der Aelint teli heit desti tet tern init dem ersterii die AnWendung jener Rege in ausdseses solgeri. φSi ab hae Thaerii sententia prosciscimur, in dies magisti bis continget, ut agri culturae tam gravi rei et politica
et o conomica ratione ea commoda, quae collocando labore
et collocanda sorte, percipiendo ac subigendo lando naturali continentur, tribuamus, quibuS, ut demonstraVimu S, flabricationes tam celeriter esitorescebant et tantas opes adi-Vel cum periculo, ne repetendo molestuS Sim, maXima, quae fabricanti sors ac labor praebet, commoda praecipue haec assero: 1. quod sortem adhibitam celeriter vendenda recipere potest; 2. quod accurate ad calculos vocare potest, quanta pecunia collocanda sit in materia rudi indigestaque et in alimentis ignis parandis, quanta in machinis faciendis, pro tempore assiduo usu conterantur; 3. quod mercium vectura, si cum aliis comparaveris, non magno S Sumptus poscit; 4. quod persectam laboris divisionem aptamque virium laborantium dispositionem instituere potest; 5. quod omnes chemicae et technicae progressus ad sa-bricae suae utilitatem statim apte adhibere potest; 6. quod in mercium fabricatione e natura non pendet. Νon omnes illas opportunitates pariter habet agricola.
Νeque enim, id quod quartum posuimus, in laboris divisione tantum progredi potest, quantum fabricae dominus, quia labores uno eodemque tempore fieri non possunt; nec tam liberam in operarios et machinas habet vim, quam fabricae dominus. Homines infirmiore corporis habitu, qui ad merces sabricandas semper adhiberi, raro in agri cultura adhiberi possunt. - Machinam vaporum vi motam, quae par est unius vel viginti, triginta, quinquaginta equoria in
viribus, fabricae dominus quovis loco instituere potest, in
35쪽
agri cultura bestiae, si ita dicere licet, machinae vaporum
vi motae parteS agunt, quarum Vires, non ut in tali machina , ad arbitrium voluntatemque nostram augere pOSSU-mus, quae in morbos incidere possunt et moriuntur.
Fabricae operiarius, id quod sextum erat, laborat in
onclavi, ventis et tempestatibus eXpositus non est, nec
3endet ex aquae Vi, nisi ubi molae sunt; agricultura adi mendandam tempeStatem, eX qua maximam partem pendet, ii ut nihil aut non multum afferre potest. At habet sane agricola nonnulla propria commoda.Jἰam etsi solarium non tam certum lucrum est, quam Ad. i mithius censet, agricolae tamen negotium est eiusmodi, it naturae hominis aptum sit; maior pars hominum in 1 iaioribus civitatibus ad agri culturam Se convertere cogitur, ae multi simplices in ea labores ab unoquoque incolarum praestari possunt; non est, quod, quemadmodum in mere um sabricatione, operose eae res instituantur, nec sere de-e 'unt, qui in ea operam suam collocent, dummodo debitam n ercedem accipiant. Νatura denique annis prosperis interdam etiam tam praeter eXSpectationem bonam messem p aebet, aut frumentum in tanto pretio est, ut agricolatὶntum lueretur, quantum raro sabricae possessori conti aget. ΕX iis vero, quae modo enumeravi, commodis dominis abricae, agricola magnam certe partem sibi vindicare potest. Potest porro per se, modo negotiatio frumentaria liberasi , sortem collocatam celerius recipere, potest, quo altius rationalis agri cultura radices agit et quo magis mens, ingenii cultura, ordo etiam ad agricolam procedit, etiam per se in codicem rationem accepti et eXpensi accurate referre
et certius constituere, quam id in minus eX cultis rei rusticae conditionibus seri solet 2). Inprimis vero nihil
impedit, quominus agricola per se progressibus Scientiae naturalis et technicae ad opus suum optime uti possit so). Id, quod chemia organica docet, quid sit stercorandi vis, quomodo stercus arte factum adhibendum sit, et multas alias quaestiones chemiae statim in usum sibi vertere pot-- quo modo technicam sibi vindicare possit, intellis gimus eX iis rebus, quas s Drainage R et η Canali sirungen nostri vocant, aliisque, quae quotidie maiora capiunt incrementa; in Britannia iam coeptae sunt machinae Vaporum vi motae ad arandum adhiberi.
Ac si in eo magnum esse momentum videtur, quod fabricae dominus minore sumptu merces suas transportare
potest 3), orbitae ferreae Eisenbalinen) hanc dubitationem
rei rusticae omnino tollunt, quum lapides, ligna, frumentum, pecora hodie facile transportari possint. Huc accedit, quod fruetus solani tubero si Kartosset) ins liquorem acriorem, sive spiritum, frumentum in sarinam, brassica napus Raps) in oleum mutari potest. Quo magis
secundarii in re rustica quaestus progressus faciunt, eo minus etiam res rustica sumptuosas habet vecturas eorum,
quae producit. Sic ubique videmus, quaestionem maximi momenti in harmonia quadam amplificationis omnis industriae humanael versari, omnia impedimenta liberae amplificationis esse rei movenda, mereaturam et industriam cum re rustica intimo
vinculo coniunctam esse debere et rem rusticam omnia paene
fabricationis commoda percipere p0SSe.' Sie una eum crescenti hominum frequentia et pr0gressu,
36쪽
in dies partim flandus diligenti manuum labore coletur, partim melius ex iam culto illae opes in eo datae ad alendos populos percipi poterunt. Ac tum sane in progressu omnium industriae partium secundum naturam sen Sim ac pedetentim, facto illud, quod Ad. Sinithius vehementer cupit, eventum habebit; neque enim iam magna soli spatia in territoriis civitatum maxime cultu atque humanitate florentium inculta iacebunt et in dies magis illa sententia
a Pauperrimus homo in civitatibus cultura vigentibus ditior est, quam praepotentissimus tyrannus gregis Asricanici, ex cuius arbitrio libidineque vita multorum millium pendet. Denique mihi sententiarum huius dissertationis ordinem per capita comprehendere liceat: Ad. Sinithius non recte statuit, si agriculturam, iam propter Solarium, tanquam fructuosissimum hominum negotium esse vult. Sunt multae propriae rationes, quae multis occasionibus in mercium fabricatione et mercatura maiorem quaestum afferant, quam in agri cultura. Eamque
ob caussam Ad. Sinithius longius progreditur, si censet nihil nisi instituta disciplinae publicae et civitatum impedivisse, quominus agricultura ubique, si lucrum spectes, primum obtineret locum. Νegari non potest, eiusmodi institutis agriculturae amplificationem retineri potuisse. At haec instituta mutari ac tolli possunt, ut in Borussia nuperrime legislatione agraria saetum est. Impedimenta institutorum publicorum removentur, si principium liberi laboris ac liberae possessionis, ut conditio gravissima agri culturae
praeponitur. Magnum Ad. Sinithii est meritum, quod hanc ipsam postulat conditionem, et quod, sublatis privilegiis et gratificationibus, liberam amplificationem laboris humani in
mercatura, industria, sabricatione agriculturaque postulat. duo libero labore ac libera amplificatione concesSa, agricultura maXimam partem propriorum commodorum Suorum, quae collocanda sorte et dividendis operariorum viribus continentur, facile sibi Vindicare potest, quas res mercium fabricatio et mereatura praecipuas habent. Nam exoritur efficientia concorditer sociata in omni hominum agendi ratione, quae sic demum prospere ad progressum et opulentiam populorum ducit. Ad hanc harmoniam in virium atque occupationum humanarum amplificatione primus Ad. Sinithius de certa animi persuasione viam munivit, hanc harmoniam, quasi acerrimum stimulum omnium quaestus rationum in clarissima luce posuit, in hac autem coniunctione verum est, agriculturam, quod res omnium maxime necessarias ad sustentandos homines praebet, quod occupatio naturae maXime est accommodata, in qua etiam rationes ethicae laeta capiunt incrementa, maXimum ac gra-Vissimum quaeStus eSSe genus, et civitate S, quae mercatura tantum merciumque fabricatione sese augere ac sundare student, diu permanere nullo modo posse. Hoc sensu Ad. Sinithius recte statuit, si eam partem iStius sententiae, qua contendit, commodissimum esse quaestum agri culturam, de
qua dissertatione 110stra disputavimus, his verbis concludit:. Os ali the ways in Whicli a capital ean be emploJed, it is by sar the most ad vantageous to the Society. φ
37쪽
Ego, Carolus Ferdinandus D teterici, Berotinensis, evangelieae consessioni addictus, natus sum die XXVII mensis Decembris huius saeculi anno XXXV patre Friderico Gui-lelmo in hac alma litterarum univirsitate professore ordinario et matre C. Guile lina e gente a Wedell, quos adhuc vivos Summa pietate Veneror. - Gymnasium Frideric0-Gulielminum, quod directore F. Ranke V. C. floret, frequentavi. Maturitatis testimonio ornatus in hac alma universitate iuridicae facultati adscriptus sum ab Rect0re Magnifico V. D. E. Mit scher lichanno MDCCCLV. Per annum auditi praelectiones Ill. Trende-lenburg, Ill. Keller, Ill. Mit scher lich, Ill. Magnus, Ill. Die ter iei. Tum ad Academiam Heidelbergensem me contuli, ac per semestre Ill. Molit audivi; deinde Berotinum reversus per tria semestria praelectionibus Virorum Illustrissimorum, Gne ist, Berner, Statil, Tren delen burg, Rie dei, Mit Seherlicii, Sonnens chein, v. Raumer intersui. Quibus viris omnibus optime de me meritis gratias quam maximas ago.
1. Liberum laborem liberamque agri detentionem summa ad amplificandam rem rusticam esse auctoritate, contendo. 2. Non solum in agricultura, sed etiam in fabricatione mercium mercaturaque tertius bonorum sons existit. 3. Falso auctores illius rationis, quam nos 'System e physio cratique. vocamus, sabricatores mercatore Sque nominarunt 'inproductives φ.