Q. Curtius Rufus ad codices parisinos recensitus cum varietate lectionum Supplementis Jo. Freinshemii et selectis Schmiederi variorumque commentariis quibus notas excursum mappasque et indices addidit N.E. Lemaire ... Volumen prior tertium et ultimum

발행: 1822년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

rant, auxilium suorum , quod haud procul abesse rebantur, opperituri. Verum Vanam exspectationem fecit macedonicae classis adventus, quae Nicanore duce Laden insulam supra

Miletum sitam occupavit: deinde, quum jam hostium classis ad Mycalen montem luereret, ipsum Milesiorum portum M ingressa, perfici auxilii spem oppidanis ademit. Neque prohibebant harbari, quamquam numero navium longe Praestarent : quippe paullo minus quadringentis habebant, quum

is Nicanor tantum sexaginta supra centum adduxisset. Interea Glaucippus princeps civitatis ad Alexandrum missus, petito, ut urbem et portus Macedonibus Persisque communes esse Pateretur , triste responsum retulerat, non se venisse in

Asiam, ut acciperet, quod alii concederent, sed ut quisque haberet, quod ipse reliquisset: itaque scirent omnium sortunarum arbitrium meliori permittendum; aut in proximam 16 Iucem dct eo cortandum esse. Sed qui in civitate erant, primum invadentium impetum sortiter retuderunt, caesis inter alios duobus Hellanicae filiis, quae nutrix Alexandri fuerat, et Clitum η, qui rege servato eximium decus Ineruit, fratremi et habebat. Sed quum dolore iraque incensi hostes machinis admotis magnam murorum partem dejecissent, jamque in oppidum irrupturi viderentur, conspectisque in portu Macedonum triremibus, novus terror ingrueret; pars scutis incubantes in parvam insulam urbi objacentem enataverunt, alii, scaphis conscensis, quum idem molirentur, in ipso ρον, stus aditu ab hostium navigiis intercepti sunt. Alexander, oppido in potestatem redacto , contra eos qui insulam te nebant, naves expediri jussit, quibus impositae proris scalaeserebantur, ut in abruptam insulae oram, velut in murosis hostilis oppidi, transcenderet miles. At quum mercenarios graecos, qui eo confugerant, quamvis haud plures trecentis essent, ultima pati paratos conspi Ceret, misertus virorum sortium , et qui pro fido in eos, a quibus conducti erant, haud procul exitio abessent, iis pepercit, et secum militaretio jussit. Barbaros in urbe deprehensos in servitutem redegit;

I. Arriau. I, ΣΟ. sone .epis . 53, ro. 3. Arrian. I, is , et noti Schmied. s. Qui . VIII, a. ad hune locum.

142쪽

SUPPL. IN Q. CURTIUM L. II. 77

Milesiis, qui superfuerant, libertatem restituit, ob veterem

Miletus storuerat, ut per vicina maria supra septuaginta CO- Ionias deduxerit ; multis quoque civibus nobilis, qui in x sacris certaminibus palmain adepti, patriae celebritatem auxerant : nam eiusmodi victoriae, more quodam Graecorum, inter prima virtutis decora Censentur. In quem jocatus MAlexander, magna multitudine statuarum conspecta , α ubi erant istorum lacerti, inquit, quum Persarum jugum recepistis P. quippe vir strenuus, et ad bellandi usum cuncta reserens, ignominiosum ducebat, debitum seriis certaminibus robur, ad voluptatem inertis vulgi, inani ostentationu onsumere. Interea milites, quia vi introitum erat, obvia a 3 quaeque diripientes, ad sanum Cereris pervenerant A: quod quum exspoliaturi quida iu irrupissent, ignis ex penetralibus

aedis repente emicans, sacrilegorum oculos exstinxit. Hic a 4 etiam progenitorum suorum monumenta Alexander reperit,

inspecto sonte, Cuius aqua ex ipso scaturiginis labro hausta salsum saporem habet, eadem dulcissima, quum profluxit in rivulos . Achilleum Milesii nominant, inque eo lustratum heroem rumor tenuit, quum Stram belum Telamonis filium Lesbiis auxilium serentem oppressisset. Apud Milesios Di- , Idymei Apollinis oraculum erato, divitiis famaque celebre. Id tum Seleucus, cujus maximae post Alexandrum opes suere, de reditu in Macedoniam consuluisse dicitur 7, et responsum accepisse, ut Europa valere jussa, Asiam complecteretur. Aliud subinde miraculum attentum habuit regem, cujus cu-2Griosum ingenium et cognoscendi avidum , novitate rerii in mire afficiebatur. Amatum a delphine puerum ex η Iasso, quod liaud procul Mileto in insula situm Oppidum est, acceperat, ejusque vocem agnovisSe PiSCem, et quoties Evocaretur, vehi cupientem Excepisse dorso. Igitur gratum ac-r. Arrian. loe. laui . Diodor. stetit. lib. XVII, cap. II. s. sirabon. Geograph. II . PlIn. Histor. Datrarat. I, 29. Setiee. ad Helis

4. Valer. Maximus, I, I, s. exterra. s. Athenaeus , II, 6. Parthetaua itirici Ieis. 5. Strab. XIV. . Appian. Arriae. sa. a. min. I. l. IX . g.

143쪽

ceptumque Neptuno hominem interpretatus rex, sacerdotio

rius dei illum praesecit. i VIII. Occupata hunc in modum Mileto, quum adhuc hamharorum numerosa classis in inari vagaretur, et fiducia multi titudinis suae, quodque peritia rei nauticae Macedonas anteiret, hostem ad navale praelium provocaret, Obque ipsum urbis portum, in quem naves suas abduxerat rex, frequen- et ter obversaretur; Alexander Philotam cum equitatu et trihus peditum cohortibus ad M3calen montem mittit, ubi

persicarum navium Statio erat, ut exscendere Volentes submoveret , neque aquari lignarive, aut caetera necessaria o terra petere permitteret. Ea res barbaros in maximas angus,

tias conjecit: obsessis similes haerebant in portu, neque terram ubi volebant capere , aut necessariis rebus refici poterant. Itaque concilio habito, Samum averterunt cursum , petitoque inde commeatu, Miletum revecti ante ostium 4 portus instructa acie constiterunt. Inter haec, quinque Pe sarum naves in portu quodam, qui inter parvam illam insulam, de qua supra di Ctum est, et stationem macedonicae classis medius erat, multa hostium navigia conspicati, plenis velis eo ferebantur : nam maximam sociorum navalium partem ob varios usus abesse cori erant; vacuarumque

navium haud difficilem occupationem fore arbitrabantur.5 At rex iis qni aderant celeriter in decem triremes impositis, obviam ire hostibus jubet. Illi tum numero navium, tum

inopinata re perterriti, quum ultro se peti conspicerent ubi is, quos imparatos oppressuri venerant, terga vertunt: una tamen navis, quae Iassios vehebat, deprcthensa est; caeterae velociores ad suam classem effugerunt. Ita nullo eorum quae 6 intenderant effecto, Mileto discessum est. Alexander, quum suam classem neque hostili parem, et ad alios usus supervacuam sibi cerneret, multique et graves ad eam sumptus requirerentur, dimittere eam statuit; paucis navium retentis , quibus ad obsidiones urbium machinae tormentaque' portarentura. Dissuaserat illud Parmento , monueratque, ut

144쪽

SUPPL. ΙΝ Q. CURTIUM L. II. 79

navali praelio contenderetur Macedonibus enim victoribus

magnum ad caetera emolumentum accessurum esse : at victos nihil sane amissuros, nam imperium maris iam tum osse penes Persas, et litora facile tutaturos, qui pedestribus copiis plus possent: quoque expeditius quod videbatur obti- 8neret, idem qui consilium dodorat, exsequi illud paratum

ostendebat, conscensisque navibus quam rex iussisset discriminis partem capessere. Confirmabatur etiam augurio , quod superioribus diebus a tergo rogiae classis aquila in litore consistens apparuisset. Contra Alexander salii Parin cinionem asseverabat, qui paucas suorum naves tantae hostium multitudini, i inperitosque remiges et rudes Classiarios, exercitatissimis hominibus , reique nauticae peritissimis Objiciendos duceret. Se quidem virtuti suorum non dissidere, iocoeterum scire illam in navalibus pugnis minimum conferre ad victoriam. Multo enim plura ventorum fluctuumque ludibriis permitti, quae gubernatorum atque remigum Peritia Vitaret, aut suis partibus opportuna redigeret. Νcc in ipsarum navium constructione nihil aut parum situm : ita Macedonum conatus vanos scire, quum eos barbari impune aut cludere, aut etiarn, si casui daretur, OPPrimere possent. Neque vero exiguum id detrimentum suturum. Totam Asiam iaarrecturam animos, si inter initia belli clades accepta foret. Plerosque mortalium ita comparatos esse, ut eum rerum eventum exspectandum putent, quem ex principio succe Suum spe aut sormidine praeceperunt. α Et ne de Asia dubitemus, inquit, quis inibi praestabit Graecos in fide mansuros , si felicitatem illam exspirarisse Credant, quam , si Erum amamus, unam in nobis reverentur λ Plane ad for- istunam meam pertinere arbitror , quod aquila pone classem Conspecta est, idque honi successus Omen accipio : sed hoc manifesto promittit augurium , nos hostium naves e Continenti expugnaturos esse; nam Praesaga victoriae ales, nGrain navibus, sed in litore constitit; nec magis eventum , quam locum ostendit belli. Nam si, ut coepimus, maritimas Gurbes nostri iuris efficimus , Persarum classis ultro dilabe

145쪽

tur; neque enim Supplementum, aut Commeatus, aut securae etiam stationes in promptu erunt; et, si haec adimas, quo plus in mari habent virium, eo celerius consumentur.

Atques sic implebimus fidem vaticinii, quod aereae tabulae inscriptum nuper ex quodain in Lycia fonte ebullivisseis comperimus , instare terminum perfici imperii. . Ita dissoluta classe, Pontum adjacentesque Ponto regiones pro toribus suis subjugandas reliquit; ipse institutum iter prosecutus, in Cariam movit': nam eo magnam vim hostium 16 confluxisse cognoverat. Quippe Halicarnassus natura loci munitissima, duplicique arce tuta , spem praebebat Macedonem, torrentis more ruentem, ea urbe tanquam crepidine opposita coerceri posse. Maxima in Memnone spes erat, qui omnia ad ferendam obsidionem opportuna summa curar praeparabat . Nuper enim a Dario maritimae orae totiusque classis praetor creatus erat. Nam homo callidus temporumque prudens, quum Se omnes persicos duces bellicis artihus superantem, unam ob caussam infra meritum honorari intelligeret, quod Graecus genere , et olim macedonicae regiae hospes de proditione suspectus haberi poterat, uxorem suam liberosque ad Darium misit, quasi de securitate illorum sollicitus , revera ut his velut obsidibus fiduciam regis obliis garet. Caeterum Alexander Cariam introgressus, omnia inter Miletum et Halicarnassum oppida brevi in potestatem redegit. Pleraque enim gmcis incolis habitabantur, quibus

immunitatem suasque leges restituere consueverat, ob liis herandos eos in Asiani venisse pissessus. Neque minorem

mox a barbaris iniit gratiam, comiter excepta Ada β, regii generis muliere, quae iter per ea loca facientem convenerat, illiusque fidem implorans in regnum restitui oraverat. Nam Hecatomnus Cariae rex tres filios habuit, duas filias, ex quihus maximus natu Mausolus Artemisiam duxerat; minor, o ex sororibus Ada fratri Hidri eo nupsit. Sed Mausolo qui-

146쪽

SUPPL. IN Q. CURTIUM L. II. 8r

dem soror eademque conjux Successit, more gentis, quo in matrimonium regnumque sociari fas est iisdem parentibus genitos : at postquam Artemisia desiderio defuncti exmbuit, Hidrieus regno potitus , et sine sobole mortuus , Adae reliquit imperium. Hanc Dexodarus expulit, qui unus de Hemtonini filiis supererat : et quamquam is de ossisset,

exclusa manebat, quia Orontobatera nobilem Persarii Pox darus generum adsCiverat, ut in novo et vi parto imperio illius opibus et gratia protegeretur : atque ille, exstinctosOCero, velut dotale regnum retinebat. Eam iiijuriam de- a

plorans mulier, simul Alindis deditis munitissimum id

Castellum erat), impetravit, ut nomen filii 'inod deferebat,

hi hens acciperet; strenuamque ei operam ad antiquae dignitatis decus mature recipiendum Polliceretur. Neque Pro misso fides defuit: expugnataque deinde Halicarnasso, tritam illi Cariam parere jussit. Interim sama hon igne exceptae r ginae per omnem illum tractum diffusa , inultas civitates Alexandro conciliavit; nam pleraeque a necessariis aut fami liaribus Adae tenebantur : ii per legatos obtulerunt aureas coronas, suturosque in fide ac potestate regis, et imperata iacturos promiserunt. Dum haec ita geruntur, exquisitae ar- 24tis saporisque cibos, atque bellaria sollicite confici curabat Ada, eaque cum ipsis coquis et cupediariis rogi dono mitiatebat, tanquam bene merenti gratiam relatura, si muniis armorum sessum satigatumque Asiatici luxus doliciis exciperet . At ille prudens intemperantiam gulae,seria tractanti ubintempestivam esse, benevolentiae quidem muliebriis initon gratias egit; caeterum non attinuisso respondit, ut pro ipso sollicita esset, meliores habente coquos, quisus ipsum olim paedagogus suus Leonidas instruxissot : ad praudium iter antelucanum, ad coenam frugalo prandium. IX. Iam tota seritio Caria in ditionem Alexandri conces- xserat, sed caput regni Nasicam assus sirinci praesidio tene ha - 4tur. Itaque diuturnam Obsiuiorioni soro Conjectans, Commeatum, et maChinas quae ad oppugnationem pertinuroiit,

navibus eo deportari jubet ; ipse cum pedestri exercitu

147쪽

, quinto ab urbe stadio castra communit. Deinde muros adortum juxta portam qua Mylassa iter est, improvisa Dypidanorum eruptio excepit: sed Macedonibus fortiter conserentibus manum, quibusdam suorum amissis thaud mavo 3 negotio rejecti sunt. Pauci deinde dies intercesserant, quum

Alexander, Objecta spe MFndensium oppid' per proditionem

potiundi, nocte intempesta cum parte copiarum proficiscitur. Sed nihil quoquam movente, admota gravi armatura muriam sussodi imperat : neque enim scalas aut machirias attulerat,4 quum oppugnandi consilio urbein noti accessisset. Et illi quidem una turrium dejecta, nihil tamen aperuerunt loci, quo intra perrumperent. Nam sorte ita prociderat turris, ut quam murorum partem Stans Protexerat, non minus ruina sepiret; s civesque summa ope resistebant; et ab Halicarnassensibus adjuvabantur, quos, audito vicinae Civitatis periculo, maritimo itinere Memnon submiserat. Ita conatus Macedonum c irritus fuit. Alexander ad obsidionem Halicarnassi reversus, ante omnia fossam triginta maxime cubitos latam , altam quindecim, quam hostes pro urbe duxerant, expleturus, tres testudines apparat , quibus protectus milos materiam 1 terramque sine noxa Congereret. aequata lassa , turres machinasque, quibus muri Sternuntur, admoveri jussit. Iamque strata Inoenium parte, qua ruinoe Viam aperiebant, in urbem penetrare nitebantur ἰ.Sed hostes, quum Oh multitudinem ir tegri subinde fessis succederent, ducum irae priesentia ad omnia audenda Confirmarentur, strenue res pugnabant. Luce Per varia certamina consumpta, quum diurno labore satigatos hostes Memnon segnius custodias agere Crederet, Cum valida manu prorumpit oppido, ignem. quo operibus injicit. Sed Macedonibus ad incendium concurrentibus, quum hi exstinguere flammas conarentur, illi augerent, et prohibentibus Vim intentarent, acre praelium s coortum est. Quippe Macedones robore virtutis et assuetudine periculorum longe prae,iantes hostibus, numero apparatuque Persarum urgebantur : et quia haud procul muris res gerebatur, ballistis catapultisque per moenia dispositis

i. Diodorus siculus, loeo laudato. Vitruvius, lib. X. eapp. Io fit II.

148쪽

SUPPL. IN Q. CURTIUM L. II. 83

cminus impetiti, inulta vulnera accipiebant. Atrox inter iohaec utrimque clamor, hortantium suos, inor pantium adversos; tum sauciorum Et morienti uni gemitus, inter nocturnas tenebras Omnia terrore'tumultuque impleverant: augebantur haec vocibus Caeterie multitudinis, quae, dum

alii pugnant, operi intenta , muris qui pulsu machinarum

corruerant, reparandis occupabatur. Tandem acrius adnisi in Macedones hostem intra moenia redegerunt, centum septuaginta intersectis, inter quos et Neoptolemus V, qui cuni Amynta fratre ad Darium perfugerat, occubuit. Macedonum ianciti quidem ultra sexdecim perierunt , sed trecenti serine vulnerati sunt, quia noctUrna pugna fuerat, neque adversus caecos ictus et incidentia temere tela quidquam satis provideri potuerat. Post aliquot deinde dies, levis et ludicra i res ingenti certamini caussam praebuit, orto initio a duobus veteratiis ex Perdiccae agmine η : ii contubernales quum essent, unaque genio indulsissent, ut fit inter sermones familiares, jactantia militari sua fortia facta vicissim extollentes, altercari coeperant, uter alteri anteferretur; quum alter emrum : a quid inani strepitu verborum scedamus honestissi- main contentionem Θ inquit: non cui lingua , sed cui dextra sit melior, hoc agitur; et adest occasio : Ea optime de controversiis nostris judicabit: age, si vir es, exeuntem sequere. . Vino et ambitione incaluerant;ῖitaque privato consilio arma is capiunt, et ad muros iuxta arcem quae Mylassis obversa est,

excurrunt. Horum temeritato animadversa , statim ex Oppido globus hostium effunditur. Illi firmato gradu certamen conserunt, propius incurrentes gladiis excipiunt, in recedentes tela conjiciunt: scd adversus multos, et ex superiore is loco dimicantes haud diu impunita duorum audacia fuisset, nisi, conspecto ipsorum peri Culo, commilitonum pauci primo , deinde alii atque alii laborantibus subvenissent: e dem modo et oppidanis subinde ad locum ubi pugnabatureon sitientibus. Ita nunc his , nunc illis robore num oroque trsuperioribus, varie pugnatum est; donec Alexander cum

a. aer. l. i. Diud. xvii. s. a. Arrianus, M. Prini. Eap. ar.

149쪽

manu quae circa ipsum erat progressus, metum hostibus incussi ι, stat iliaque intra munimenta compulsi sunt: necis multum absuit, quin hostes simul irrumperent. Forte en iniintentis omnibus in ea quae ante urbem gerebantur, moenia negligenter servari contigerat, et duae turres cum continenti murorum parte crebris arietum ictibus cesserant; tertia quoque, laxata jam et concussa compage, sodientibus is haud in longum resistere potuisset. At quia tumultuarium id praelium, ueque uui Versus exeret tus instructus fuerat, - opportunitas eius rei e manibus amissa est. Alexander, quam. quam ea res opinione Graecorum de victoria Concedentis vi-dcretur , corpora suorurn , qui Sub ipsis moenibus oppeti rant, induciis postulatis ab hoste ropetere, quam inhumata ui dimittere maluit. At qui cum Persis erant, F,pllialtes et Thrasybulus, Athenienses, quum plus apud ipsos Odium adversus Macedonas, quam humanitatis ratio valeret, uegabanta a indulgendum hoc esse infestissimis hostibus. Non tamen pedimoverunt Memnonem, quin Grae Oxum moribus indignum esse diceret, sepulturam invidere Caesis hostibus : armis et viribus in adversos et obsistentes utendum : neque Contumeliis pugnandum in eos , quos honis malisque nostris sua I dies exemisset. Sane praeter alias Memnonis virtutes, etiam moderatio ejus insignis fuit : neque enim per vecordiam conviciis insectari hostem pulchrum ducebat; sed virtute 4 et consiliis vires illius animosque contundere. Igitur quum aliquando in agmine quemdam ex mercenariis non uulla contumeliose et petulanter in Alexandrum jacientem 'audisset, conversa hasta hominem pulsatis non te conduxi , inquit, ut malediceres Alexandro, sed ut adversus illum di

micares. N

i X. Interea obsessi summo studio securitati suae providentes, pro diruto muro alium interiorem ex cocto latere duxerunt, non recta regione, sed in nascentis lunae figuram sinuatum : eaque res, quum inter multos distributum

a munus esset, Celerrime Consecta est. Hunc murtim Alexander Postero statim die machinis quassare coepit, quo minore

150쪽

n Pgotio recens adhuc opus labefactaret. In o lal, o D cupatis Macedonibus, iterum ex urbe valida ortiptio facta ost: Cratiumque, quibus opera tegebantur, nonnihil, ot unius turris ligneae partem flamma comprehendit. Νe ad caetera 3 opera transiret incendium Philotas et Hellanicus obstiterunt, quibus in eam diona machinarum custodia Cosserat: et Alexander mature conspectus, tantum trepidationis injecit hostium animis, ut omissis facibus, quibus armati Procurrerant, quidam etiam arma jacientes, ossusa fuga oppidum repeterent. Inde vim lacile propellebant, adjuti coin- cmoditate loci, quem multo aequiorona obtinebant; et quia

murus, sicut diximus, ita constructus erat, ut quamcunque partem invasisset hostis, non a Ponte tantum, sed ex utrO-que laterum missilibus appeti 'posset. Posthaec Persarum siluces, quum omnia sibi in dies arctiora osse viderent,

Constaretque non abscessurum Macedonem, donoe urbis potir tur; de summa rerum consilium habebant. Ibi Ephialtes vir animi corporisque robore in paucis Conspicuus, incommoda longa obsidionis disseruit: negabatque exspectandum, 6 donec paullatim accisis viribus exhausti fracti quo cum ipsa urbe in victoris arbitrium concederent; sed dum aliquid

virium superesset, cum robore conductitii militis erumpendum , et alacribus animis cum hoste confligendum ess : consilium suum, quo in speciem audacius esset, eo plus mcxsequendo lacilitatis habiturum : hostibus enim alia omnia exspectantibus, et advorsus casum de quo nihil dubitarent. imparatis, superfusum iri suos. Neque Memnon, quam- 8 quam cauta consilia speciosis praeserre solitus, restitit: nam

etiamsi nihil novaretur, nulla propinqua auxilii spe, tristem obsidionis exitum fore prospiciebat; et, ut in tanto discrimine, non inconsultum rebatur , experiri virum acrem , et qui velut instinctu quodam ad extrema audenda ageretur.

Igitur Ephialtes, duobus millibus ex omni mercenariorum 9 numero dolectis, saces mille parare jubet, Primaque luce

adesso, et armatos exspectare imperium. Coepta die quum Alexander iterum nratro lateritio machinas admovisset,

SEARCH

MENU NAVIGATION