Q. Curtius Rufus ad codices parisinos recensitus cum varietate lectionum Supplementis Jo. Freinshemii et selectis Schmiederi variorumque commentariis quibus notas excursum mappasque et indices addidit N.E. Lemaire ... Volumen prior tertium et ultimum

발행: 1822년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

patimur : an potius in opulentissimas Asiae regi0nes indu- Cimus, olina possessionem ejus spe complexum, et praemia laborum, quos diu sub patrE meo, deinde nobis imperantibus tertium jain annum exhausit, ex Persarum spoliis ex- xx potentem y Novum adhuc imp rium Darii est, pi, intersecto Bagoa , cujus beneficio regnat, crudelitatis et ingratitudinis suspicionem apud suos incurrit : quae res optimos eorum qui parent, odio adversus imperantes implent, et ad obse- quia segniores, aut etiam praefractos reddunt. Numquid sedebimus , dum auctoritas ejus confirmetur, et, rebus domi per otium compositis, ultro bellum in Macedoniam transferat Θ Multa celeritatis praemia sunt, quae nobis cessantibusia ad hostem pertinebunt. Magnum in ejusmodi negotiis momentum post se trahit prima animorum inclinatio : at illa Semper occupanti parata est: quippe nemo cunctanter appetit sorti aris gratiam : porro sortior habetur, qui infert bH- έ lum, quam qui excipit. Quanto autem existimationis nostrae periculo fallemus spem eorum, qui adolescentibus nobis eum honorem deferendum judicaverunt, quem maximus imperator, Pater meris, post tot virtutis experimenta paullo anteis obitum obtinuit p Non enim ideo Graecorum concilium im-Perium nobis decrevit, ut in Macedonia desides et ignavis voluptatibus addicti, injurias olim et nuper graeco nomini illatas negligeremus; sed ut eorum , quae Per Summam Superbiam improbe et petulanter in nos commiserunt, poenas i 6 penderent. Quid dicam de iis Graecorum nationibus, quas late per Asiam dissusas imp tentium harbarorum intoleranda

servitus promit Z Equidem quibus nuper precibus 4, quibusque argumentis caussam eorum Delius Ephesius egerit, quum i - ipsi memineritis, non repetam. Id sane Constat, eos omnes, ut primum Signa nostra Conspexerint, protinus ad nos esse transituros, et pro liberatoribus assertoribusque suis adversus

graves iniquosque dominos quodlibet periculum impigro sus.18 Cepturos. Quamquam quid nostri pariter hostiumque obliti auxilia circumspicimus advorsus gentes, quas etiam paullo

I. Curi. VI , 4. 3. DIndor. Me. XVII, 16. Plotarch. a. Diodor. XVII, 5. adv. Colotem . cap. fio.

122쪽

lentius vicisse a pudore quam gloria propius adsuerit λ Pa- 19

gentes hostium exercitus frustra restiterunt: Phrygiam, Lydiam , Paphlagoniam, agi serrique passi; aut quoties Vetare Voluerunt, ad hostium satietatem caesi sunt, donec a suis revocatus Agesilaus, ob exortos in Graecia tumultus, trepidantibus et consilii incertis animi ex tanto terrore recipiendi spatium concederet. Paucis ante istum annis, vix decem Gra corum millia , sine ducibus, sine commeatu, ex intimis perfici imperii partibus, per tot in sestas nationes iter in patriam serro aperuerunt, quia In eos persequoretur UNiVersuS regis exercitus, quo modo cum Cyro fratre de regno dimi-CaVerat, victorque exstiterat: quem illi quidem ubicunque congressum suderunt sugaveruntque. Nos igitur, quibus uni at Versa Graecia tot victoriis edomita paret, qui eorum sortissimos aut in acie cecidimus, aut habemus in castris, time-himus scilicet Asiam, quam eorum, quos ViCimus, PauCipudendis cladibus assecerunt ρ. Aliis deinde in eamdem sen- a tentiam adjectis, adeo permovit antinos, ut, omnibus a sentientibus, etiam Parmenio, qui maxime bellum differri Voluerat, maxime accelerandum censeret, ultroque J jam Alexandrum hortaretur. Itaque omni cura ad maturandam a 3 prosectionem conversa, ad Dium Macedoniae 4 urbem Iovi

Olympio sacrum feeit, institutum ab Archelao, qui post Perdiccam Alexandri filium regnavit. Musis quoque ludos

SCenicos secit, per novem dies, pro numero dearum. Post illaec convivium summa magnificentia celebratum est, tabernaCulo, quod Centum lectos caperet, adornato : ibi cum amicis ducibusque, et civitatum legatis accubuit. Per Exer- ascitum quoque victimas dividi jussit, aliaque praeberi, quibus destinatus hilaritati dies, festivis epulis et faustis instantis

belli ominibus transigeretur. III. Vere novo , contractis undique copiis, in Asiam stransieCit, exercitum robore quam numero validiorem du-

r. Plui. Agesilaus, 3 sqq. 4. Diod. XVII, I 6. Arrian. I, M. u. xenoph. Αναβαώ. Il sqq. Iustin. XI, 5. 3. Plui. Alex. 85. s. Arrian. I, II.

123쪽

cens. Triginta peditum millia Parmenio ducebat, quorum Macedones tredecim expleverant; quinque erant mercede

serant. Has copias Illurii Thracesque et Triballi, ad quinque hominum millia sequebantur, additis mille Agrianorum sa-α gittariis. Equitatum Macedonum mille octingpntorum Philotas ducebat ; et totidem ex Thessalia Calas : a reliqua

Graecia sexcenti omnino equites venerunt, quibus Erigyium praeposuit: agmen ducebat Cassander cum nongentis Thra-3 eum atque Paeonum antecursoribus. Hunc exercitum, non ultra quam in triginta dies proviso commeatu, infinitis barbarorum copiis opponere non dubitavit; virtute suorum fretus, qui vincendo senes facti, robore animorum armorumque 4 usu cuilibet multitudini hostium insuperabiles erant. Anti-

quingentis equitibus Macedoniae Graeciaequε rebus praesecerat, injunctum, ut continuos in Europa delectus ageret, quibus adversus praeliorum fatique detrimenta exercitus sub

inde novaretur. Hoc unum sibi exCeperat, quum Caetem Ru I-

cis largiretur. Quidquid mini salva majestato regni abesse poterat, priusquam naves conscenderet, inter suos distribuit .. Perdiccas praedium quod dabatur non accepit, interrogato rege quid tandem sibi ipsi reliqui faceret, atque illo

Subjiciente, α spes. : αΕarumdem ergo, inquit, et nos parti- β' cipes erimus, qui tuis auspiciis militamus. α Paries hunc Mineriti sunt : Per caeteros non stetit, quin interrogatus ubi y thesauri ipsius ossent si, vere responderet, apud amicos. Sane de Summa rerum alea jacta, non absurde collocasse videtur opes quas habebat: quippe aut victor nutato majores adep- turris erat, aut, si victus esset, ista quoque amissurus; atque' interim alacriori hos ministris utebatur. Neque multum a Scodebat praesentibus necessitatibus, quum agros ot praedia et reditus, quorum dies multo post venturi erant, donaret:

124쪽

pecunia in belli usum seposita, cujus quanto minor Copia

erat, diligentius administrabatur. Quippe Philippo inter- 9fecto, minus sexaginta talentis pecuniae signatae, Paricaque ex auro et argento pocula in thesauris ejus reperta sunt; quum peris alieni quingenta sernae talenta relinqueret. Quam- quam enim iste rem macedonicam insignibus incrementis

auxisSCt, auri quoque metallis apud Crenidas sipse Philippos appellavit , ita excultis, ut inde mille talenta annui

Pro entus Cogerentur, continuis bellis, neque mirius largi- titionibus, aerarium exhauserat. Macedoniae etiam instaurandae ornandaeque magnos sumptus secerat, quum pauperrimam

accepisset. Ipsum inter initia regni tenuem fuisse, et quum ex quinquaginta drachmis auri poculum Laheret , id cubitum euntem capiti subjecisse plerique meminerant. Hujus tetergo filius bello lacessivit regem Persarum, cui somnum capienti quinque talentorum auri millia pro cervicali , tria argenti pro scabello, sub capite pedibusque lectuli, peculiaribus cubiculis servabantur : quamquam ad paternum aes alienum octingenta insuper talenta , quin ipse mutura Sum P serat, adjecisset, ex quibus vix decima portio supererat. Solvisse autem dicitur, Timoth O tibiis concinentusi, sum- 13maque militum alacritate, opes harbarorum quos oppugnatum irent, certa fiducia sibi destinantium 7. Hoc modo Por i. laCum', quem a vicini montis nomine circiniis vocant, ubi

classem hahobat, in Strymonem invectus, Amphipolin, et

deinde ad Ostia Strymonis processit e quo trajecto, Praeter montem Pangaeum , viam ingressus est, quae Abderam et Maroneam ducit. Nam in litore iter facere instituerat, ut is navibus suis, quae juxta ducebantur, praesidio esset, si Persaei Orte occurrissent; quippe isti tum etiam maris iri periuIu Obtinebant. Ipsi enim modica classis; ut apud hostes Cypriae PhoeniCiaeque Daves, assuetique maritimis rebus clasSiarii, et exercitatissimi remiges orant. Nam Macedonia, nuper ten- 16

I. Arrian. VII, 9. a. Di d. XVI, 8. 3. Allienae . IV, I 4; et VI, 4. 4. Athenaeus, XII , a.

125쪽

tato maris imperio, nondum abundabat navibus; et a sociis maligne praebebantur. Etiam Athenienses, quum ab ipsis tri.

Temes peterentur, tantum xx miserunt: suggerentibus eorum oratoribus δ, Periculum esse, ne classe a Dpta, Contra

eos, qui misissent, uteretur. Ex iis locis ad Hebrum stuvium contendit: quo haud difficulter transmisso, in Paeticam Thraciae regionem pervenit: inde superato amne, quem Melanem appellant, vigesimo postquam a domo profectus fuerat die, Seston attigit in extremis continentis finibus Hellesponto imminentem , qua angustis fluctibus insinuatum mare Asiam is ab Europa dirimit. Quippe Macedonia Thraciam conjunctam habet; quae procurrens in ortum duobus capitibus Asiam tangeret, nisi intercedente pelago submoveretur e dextra Hellespontus arcet; ulterius Bosplioriis , quem Thracium 9 appellant, Byrantium a Chalcedone separat. Inter has angu

tias intercepta Propontis jam laxiore spatio juxta Bithyniam et Ponticas rogi nos diffunditur. Infra Bithyniam Mysia est; deinde Phrygia, Phrygiamque contingens Lydia, longius amari remotae. Interius spatiosas regiones celebratae secundi- o talis et opulentiae gentes habitant. Litora quae Thraciae Graeciaeque obversa sunt, Hellespontii; deinde Troes colunt, calamitatibus inclyti. Infra hos 2Eolis et Ionia per longa litorum spatia Lydiae praetenduntur. Caria deinde cum annexa Doride, magna ex parte mari circumfusa, non minus amplo tractu introrsum recedit. His terris nobilissimae insulae adjacent : Lesbus aeolica, Chius et Samus Ioniae, et Dorica Rhodus, aliaeque multae, quarum nomina Graecorum monumen iis inclaruerunt: nam antiquis temporibus omnem hanc oram

Graecia frequentibus coloniis insederat, quae tum quoque manebant, sed Persarum regi satrapisque subjectae, priscam gentis libertatem barbari a servitute mutaverant. Alexander ubi Seston pervenit, maximam copiarum partem , Parmenione duce, Abydum in adverso litore sitam petere jubet, attributis ad hoc centum sexaginta triremibus, multisque operariis : ipse cum reliquis Eleuntem proficiscitur ', Pro

r. Plurare. in X orat. VIII, 9, et s. Arrian. l. l. Herodot. IX, Os. x , t. Pansan. I et III.

126쪽

SUPPL. IN Q. CURTIUM L. II. 6r

tesilao sacrum, cujus ibi sepulchrum aggesto tumulo tegitur. Circa tumulum crebrae ulmi sunt, quarum mira natura est:

enata soli a statim defluunt; quum caeteris stabilis viriditas sit: ita acerbum herois fatum exprimere creduntur, qui in ipso aetatis flore cum Graecis in Asiam prosectus, prima trinjani belli victima fuit. Huic tum Alexander inferias dedit, usprecatus, ut melioribus auspiciis hostile litus tangeret. Inde cum quinquaginta longis navibus Sigeum petiit, portumque, Domen ab Achivis nactum, quorum Cla Ssem troianis temporibus exceperat. Quum jam in mediis Hellesponti su ,6tibus navigaret, namque suae navis ipse gubernator erat, taurum Neptuno ac Nereidibus immolat, aureamque phialam, ex qua libaverat, diis marinis donum in pelagus abjicit. Iam in portu erat classis, quum rex Conjecta in litus hasta , α primus e navi librato corpore terram saltu contigit; testatus , se possessionem Asiae diis bene juvantibus justo pioque bello sibi asserere . Arae deinde constitutae sunt, ubi asexscensionem fecerat, Iovi descensori, Minervaeque et Herculi : eo quoque loco, unde ex Europa solverat, aras exstrui jussit. IV. Inde processit in campos, ubi veteris Ilii sedes mons- ttrahatur. Ibi dum heroicorum operum monumenta Mide per-

At ille, . nihil, inquit, moror imbellium deliciarum vile in atrumentum : at Achillis lyram cedo, fortium virorum laudes eadem personantis manu, qua facta superabat. . Nam Acti il- 3lem, cujus origine gloriabatur, inprimis mirari solitus, etiam circum cippum eius Cum amicis nudus decucurrit, unci que coronam imposuit 4. Hephaestion Patrocli tumulum co- έronavit; eumdem amicitiae locum apud Alexandrum sibi esse

significans, quem is apud Achillem habuisset. Inter multos de Achille sermones duplici nomine beatum sibi videri dixit βrex,

r. Philostrat. Imrotea. 4. Pitit. Alex. l. l. Arrian. I, ra. a. Iustin. XI, 5. Plin. V, 3O. AElian. XII, 7. 3. Plui. Alexa α5. Id. de Fort. Alex. s. Plui. I. l. Arrian. l. i. Cicero . I. 34. Raian. Var. hiat. IX , 38. Ρrri Arehia , ro.

127쪽

quod vivus fidum amicum nactus esset, exstinctus magnum

praeconem. Caeteris etiam heroibus, quorum iis in terris sos pulcra ostenduntur, parentavit. Sacrificavit et Priamor adHercii aram, sive ut placaret manes ab .aeacida interempti; sive ob cognationem , quam sibi cum Iliensibus intercedere arbitrabatur, quia viduam Hectoris Andromachen Neoptolemus in matrimonio habuerat. Minervae, quam praecipua religionρ venerabatur, studiose sacrum fecit: suspensisque in templo armis suis, alia detraxit, quae a troiani belli tem. 6 poribus duravisse dicebantur. Haec ab armigeris praeferri jubebat, tanquam a propitio numine ad subigendam Asiam commodata : iisque indutum ferunt ad GraniCum cum sa-- trapis decertasse Alioquin elegantibus armis gaudebat; nullius munditiei studiosior. Cetra usum reperio' splendida, galea eleganter Cristata, utrimque dependentibus pinnis candors et magnitudinct insignibus, thorace lineo duplici; galeam habebat ferream quidem, sed in purissimi argenti sp s ciem splendoremque politam, Theophili opus β; collare

ferreum internit tes gemmae distinguebant; gladio cing batur acumine et duritie in paucis notabili; augebatque pretium ejus, quod in tanto ferri robore, levis ot tractanti habilis erat. Huic armaturae interdum amiculum militar

quibusdam horum post id tempus potitus est: nam thorax,

quem diximus, inter spolia pugnati ad Issum praelii suit; gladium Citi eorum rex Cyprius dono dedit; Bhodii balteum,

quem incomparabili industria conspicuum Helicon fecerat, io egregius inter priscos artifices. Neque poenitet talia memorare, quae veteribus scriptoribua digna relatu videbantur; et alioqui magnorum regum dicta iactaque, etiam quae leviora

haberi solent, non sine fructu aut voluptate recoluntur. it Certe arma Alexandri sequens aetas diu venerata est: quihus adeo pepercit vetustas, ut ex romanis imperatoribus alius,

post subacta pontica si regna, chlamyde illius triumphum

4. Plutarchus in Alexandro, ar. 5. Plutareti. Alex. 62. s. Appian. de Belitis Mithridatiel, a. Iustin. XI. s. Arrian. I. II. u. Itis in. XVII. 3. l. Diodor. XVII, rs.

128쪽

suum Ornaret; alius thoracem Alexandri indutus percurreret pontem, quem aemulatione Darii Xerxisque in pelago struxerat. Post liaec Alexander a Minervae sano digressus i u Arisben processit, ubi castra habebant Macedones, qui cum Parinenione transierant. Postero dio Pri ter Percoten et Lampsacon ad Practium flumen contendit; quod ex Idaeis montibus ortum, lampsacenum abydeniamque agrum interfluit , deinde paulisper ad septentrionem flexum, in Propontidem Oxit. Inde Hormotum praetergressus rex , ad Colonas duxit, in modi terraneis Lampsacenorum situm oppidum. Omnibus istis in deditionem acceptis snam et Lamp. facetiis ignoverat , Panegorum misit, qui Priapenorum urbem, quam incolae dedebant, reciperet: Amyntas Arabaei issilius cum quatuor antecursorum turmis, una Apolloniatum, quam Socrates ducebat, speculatum ire jussus; quippe hostes in propinquo versabantur, summa sollicitudine curaque bellum instruentes. Inter eos rei militaris peritia longe iceminebat Memnon. Is magnopere suadebat , ut retrocedentes , omne quod usui hostibus esse posset, longe lateque corrumperent; quidquid in campo herbidum esset, equitatu

conculcarent; vicos urticSque incenderent, nilul, praeter nudum solum relicturi. Vix unius mensis commeatu instruc- 1 tum venisse Macedonem, deinceps rapto victurum. Ea copia

si eripiatur, brevi recessurum esse. Ita parvo impendio toti Asiae salutem quaeri. Triste id quidem : sed in omni nego- isti , ubi periculum immineat, id spectare prudentes, ut quam minimo damno defungantur. Ita medicos, si correpta parte corporis morbum in caeteras transjici videant, unius membri jactura pro reliqui corporis incolumitate pacisci. Neque i , id sine exemplo iacturos Persas. Sic Olim Darium regem ipsas illas regiones urbes lite vastavisse , ne Scythis isthac transituris receptus esset. At si praelio contenderent, de iosumma rerum aleam jaci: pulsis semel Persis, omnem eam oram Alexandri si re : victores, nihil amplius habituros. No-que, hercule, parvum discrimen impendere ob vitia macedo-

129쪽

nieae phalangis , cui Suum peditatum , quamquam numerodia superiorem, frustra opposituri essent. Ipsius deinde regis praesentiam haud parum valere ad victoriam; stimulari milites spe, pudore, gloria, in conspectu imperatoris dimicantes : quae omnia haberent Macedones; ipsis abesse Darium. ,3 Neminem ambigere, quin bellum in aliena terra gerere praestet, quam in sua : id commodum adepturos, si consilium suum secuti de invadenda Macedonia cogitarent. Nulli cae- αι terorum ducum grata oratio fuit. Id sortasse Memn5ni Rhodio probari posse, cui expediat bellum trahi, quo diutius

honoribus , stipendiisque regiis perfrueretur; Persis commissos fidei suae populos prodere pudendum videri: neque apud regem excusari posse , qui longe aliam belli gerendi S rationem praescripsisset. Quippe Darius, audito Alexandrum ex Macedonia movisse, literas ad praesectos suos miserat, imperans, ut insanientem Philippi adolescentulum puerili verbere aetatis et conditionis admonitum, deinde purpurea

veste indutum, quamprimum sibi vinetum adducerent: na. ves ipsius una cum nautis mari demergerent: milites om- ,s nes ad ultima maris Erythraei loca deportarent. Adeo proesuperbia suturi securus, et ignarus sortis suae, omnem humanae imbecillitatis sensum exuerat, Consanguineum deum

se serens, magis quod potentia non dispar ipsis videretur, quam ob veterem sabulam , qua Persarum reges a Perseo adi Iovis filio nomen atquct genus traxisse serebatur. Eodem fastu plenam epistolam ad Athenienses paullo ante scribi iusserat, addideratque η, quando Macedonis amicitiam p

tulissent , a se deinceps aurum ne peterent; non enim missurum esse, etiam rogantibus.1 V. ' At Alexander quum , inter progrediendum , agrum Rrege Persarum Memnoni dono datum attigisset, maleficio abstineri jubet, colonisque et fructibus parcia: Callido commento suspectum facturus hominem industrium, et quem ex omnibus hostium ducibus unum non contemneret Α, si et in suas partes transducere nequivisset. Quumque lenitatem

130쪽

SUPPL. IN Q. CURTIUM L. II. 6 ,

regis admirati quidam , acerrimum callidissimumque Maiacedonum hostem, quam primum in Potestatem redactus esset , interficiendum; atque interim quibus posset cladibus vexandum esse dicerent: α quin , inquit, potius beneficiis supplantamus hominem, et amicum ex inimico facimus, eadem virtute et solertia pro nobis staturum.. V ntum erat Iin campos Adrastoa , per quos Granicus amnis praecipiti cursu volvitur. Ibi quidam ex speculatoribus , quos cum Hegelocho praemiserat , reversi nuntiant, Persas instructis ad praestium ordinibus in ulteriore ripa Consistere. Paulisper a commoratus, dum de transitu consilium Caperet, duces convocari jubet. Plerisque prio ipitis et irriti conatus A videbatur, fluvium prolandum perrumpere, ri Pam Sua natura arduam atque impeditam obtinentibus tot equitum peditumque millibus. Nec deerant, qui ingererent, Daesium mensem sis enim agebatur Iunio respondens) infaustum res gerontibus apud Macedonas haberi. De Periculo non anxius, superstitionem shaud contempsit; gnarus quantum in rudibus animis valeret etiam vanae religionis opinio. Igitur edixit, ut ropetito prioris mensis nomine, pro Darsio alter Artemisius si haberetur: et quo eis cacius confirmarontur attonitae mentes, Aristan- si drum snam is sorte pro transitu sacrificabat) secreto moneri jubet si, ut excepturam exta manum inscrib ret medicamento, literis inversis, quas impositum jecur recenti adhuc calore attraheret, rectasque exprimeret: iis significabatur, Alexandro victoriam concedere deos. Vulgatum id miraculum tanta dilaturi spe omnes implevit, ut post haec tam certa coelestis savoris pignora nihil dubitandum Conclamarent. Ita in maximam bene gerendae rei fiduciam astu inducti, victoriam, quia

suam esse arbitrabantur, rapuerunt. Rex impetu animorum gutendum ratus, quamquam monente Parmetiione, ut saltem

proximam lucem opperiretur iam enim major diei pars cs- fluxerat , stati in transduxit copias, Parmenionis sollicitudinem ioco prosecutus, erubescendum Hellesponto fore, si,

r. Themi t. Drat. 9. 4. Plui. Alex. 26. Arrian. loe. laud. Sirah. XII l. s. Malla. de emend. temp. 13. Arrian. I, 14. 6. Frontin. Siratag. I, et x, t 4.

SEARCH

MENU NAVIGATION