Jacobi Guarini Ad ferrariensis gymnasii historiam per Ferrantem Borsettum conscriptam supplementum, & animadversiones. Pars prima secunda 1

발행: 1740년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

4x PARS PRIMA

- - Perperam crediderunt qui abrogationem duorum Lector um pri-N 'mὰ sedis, absque Studii, & Universitatis detrimento fieri posse dixerunt, atque eo magis, quia hujusmodi Lectores extranei,& non hujus essent Provinciae. Hi enim sunt, quorum ope via get nomen, & fama Universitatum. Debuerat igitur huic assertioni superaddi, necessitate cogente; nam extrema necessitas omnem decoris, aut famae titulum superat.

FINIS.

42쪽

AD LIBRUM QUARTUM.

Supplementum , ω' An madτersones. I vcrum est, quod nemo inficiari potest, le- pag. 18s.cturam Summae Rolandinae adscriptam fuisse uni ex Notariorum Collegio; ut illa, statutis diebus, in aedibus ejusdem Collegii haberetur , rem istam nullo pacto ad Ferrariensem Studiorum Universitatem pertinere unusquisque fatebitur . quia negotium friumetum est, neque ad publici Studii provinciam attinet; cum suas praecipuas leges habeat, sua stipendia ex visceribus rei notariae, non autem ex massa publica Universitatis, & suos Praesules ex Collegio Notariorum assumptos; quod evidenter patet ex moderna restauratione Collegii, & Cathedrae Rolandinae habita anno Ira . , prout loquitur inscriptio in eadem Collegiali aede

43쪽

4 PARS PRIMA

D. O. M. AEDEM bane nobili Collegio Notariorum Ferraria pro comitiis babendis desinatam, quam elarissimis monumentis illuseraverunt. Petrus Nigrifolius Pra-δει, qai intermortua iam diu Samma Roundinalentionem restituit I 63 I. Pbilippus Mersumus Bariolus, a quo illud praeipue impetratum es,

ut Habres ais Acta sedleiatia, or Curia Iudai

arroganter insituta aboleretur anno IIo 8. Daniel

Bariolus non degener filius, per quem Iectio

Roundina nomiter exeitata fuit Auno I 24.

Domio cus Mallias, qui illud obnnuit, ut Massarii nomen tu Prasidis titulam pro boeee Collegio immutaretur. Iosepb Maluceelitur, cui non parum Curia debere fatetur, ob Iudiciariam, Instrumen. tariamque Praxim typis aditam. Iosepb LOm. bardus , qui Taxas pro Iudicum, cor Lotariorum salariir, Gr mercede respectivὰ sanestas usa manda. vit. Nomis orsamentis in splendidiorem formam

D. D. Proconsulum, eaterorumque Assessorum approbatione Dominitus Barsaldus Collegii Proes

Anno Domini MDCCXXVII. 1.2.116. Vel de Haereditate Leonia erat Omittenda mentio, vel ille Haeres substitutus erat enunciandus; vel qui hoc tempore tali gaudet haereditate, quae per hoc videtur in desuetum abiisse. 1 v. 188. Deleatur Pariter verbum illud Terearia, ad significandam ter tiam temporis partem, qua in singulo anno frequentantur cathedrae a lectoribus usurpatum, & pro illo substituatur potius Grisiarium: & subsequenter scribatur: pro uno quoque Studii tertia P., ν ,o, Insigne, & memorandum primo aspectu videtur decretum com promissionis pro controversia juridica inter Carolum Emanuelem II. Sahaudiae Ducem, & Rempublicam Ianuensem: sed eventus non it, commendandus. Re enim insecta, & nunciis retroceia sis, nullum causa habuit exitum; nec Doctores Ferrarienses ullam scimus pronunciasse sententiam. Pr Diuitigod by Corale

44쪽

LIBER Q U ARTU S. 4s

Pteres P. P. Congregationis Somaschae non eXauditae pro redditu tu.ao . augendo ad usum Collegii Clementini, nullius momenti habendae sunt; ideoque nequὶ hic erant adnotandae: nam si de singulis precibus , quae quotidie Principibus porriguntur mentio esset facienda,

in infinitum procedere conaremur.

Quaeso: cur in fine Constitutionis pro salariis Lectorum, subne- par. 3Iρ. Etitur locus, annus,& typographus p non nisi certε, ut si quis illam emere cuperet, ad hujusmodi typographum accedere valeret; sed ais lias incolit oras. Adnotatio haec satis superque vilescit. Poterat libere etiam subdere. Venit obulum unum: de fide propria male sentit Borsetius, atque ideci testimonium irrefragabile subnectit. Collegium Penna ad argumentum Universitatis Studiorum noria facit; est enim vel potius fuerat privatus Caetus Adolescentum pro convictu: nihilominus supplendo omissa, addam Inscriptionem, quae totius hujus Collegii historiam demonstrat: estque adhuc inifronte aedium ejusdem Collegii marmore insculpta, & elevata. D. O. M.

IOSEPHO RENATO CARD. IMPERIALI LEGATO.

Quod boe Collegium Nobilium Penna, summo Cimium , or exteroruin bono erexerit, atque alia tam multa , or praelara , brevi sex annorum , totidemque mensium spatio eompleverit. Templa , Arisque Deo restitutis. Disciplina in Episcopatus temporario regimine firmata. Calbedrali sacra supellectili ornata. Denis tiberalitate eumulatis. Vectigali libereulorum ejus eura sublato: areis nummis deterioris notr eliminatis. Auctis Com. munitatum proventibus. Viis publicis lapide fratis. Cloacis Urbis, or Agri Aquaductibus expurgatis. Prolatis mendicauistium ad bas. mma Platea exornata. Opi iis invectis . ANebimo innumeris tabulis, or foro legabus lactram. Qua licet miraculo propiora gesserit, magis adbue sui ipsius miraculam fecit , mirtutibus omnibur , copioso fadere in unicum Virum δε-riatis. Ut grati animi obsequia perenni monumento testare rar ensis Iaevmis , or ritis, abeunte prosequuti. Co: Ant

nius Federieus Novara Iudex, mei ratusi. Sapp. publico decreto P. P. Anno Domini MDCXCVI.

Post

45쪽

PARS PRIMA

berio fundatore ita nuncupatum, qui titulo Marchionis a Rege Poloniae decoratus fuerat, hoc anno I 38. omnino clausum, & destituturn osse: ob rem iudicatam in Romanae Rotae Auditorio, ni fallor, favore Ioannis Pennae, ejusdem Marchionis Alberti haeredis. Q. aio. Ornamentum stemmatum desiit esse post obitum sapientis illius Viri, qui hujusmodi decoramentum promoverat; adeo ut nemo im posterum ad hoc dispendium, post lectorum discessum, animum

inclinaverit. pag. 321. Huc usque, & non ultrὶ procedendum erat in sermone de controversia orta inter Bononientes, & Ferrarienses, ratione pr minentiarum pro Universitate studiorum. Caetera testimonia, usque ad

pag. penitus inutilia arbitranda sunt, cum iam singula in Votis J. Consultorum , &in Relationibus Francisci Mariae Nigri solii typis editis, & S. Congregationis exhibitis, difvsh habeantur. Non est

hic rationum, seu jurium locus: superabundanter usque ad hunc locum stylus processerat. Remanebat unice; ut quod de lata Romet sententia, & de favorabili decreto emanato die χχ. Octob. I O2. Pr Ferrariensibus, adnecteret ea omnia, quae in dicta pag. 336. subjungit, usque ad integram rei iudicatae approbationem, & non ultra, ut hoc pacto lassicienter Lector de orta controversia, de rationibus allatis, & de sententia lata, more hastorico instrueretur. Tota haec Inseriptio in laudem Antonii Musae Bralivoli insignis P SHq' sua tempestate medici, materiam prxbuit; ut integrum Volumias a Hieronymo Barussaldo efformaretur . ad hoc ut fita Clemente XI. PP. postulante J controversiae tunc obortae inter Universitatis Mode-Tatores compescerentur. scripsit itaque Baruffaldus Volumen illud italicum Commentario Isorico eo. typis iam editum instante Hieronymo Brati volo Palatii Pontificii Archia tro , & Rodulpho paritὲr

Brasivolo Scbolarum piarum Sacerdote de Brasavolarum familia , di laudati Hieronymi Archiatri ex fratre Nepote, qui Ferrariae diu Commoratus, opus hoc completum Romano Pontilici subjecit, ut probata videret, & germana ea, quae in marmorea tabula pro Antonio Musa descripta fuere. Quibus omnibus idem Summus Pontifex consideratis, de Ruthore illius Voluminis, summa dignatione, conclamavit; Benh scripsisse: Vigore cujuq approbationis, Tabula, unico tantum verbo in clariorem formam superaddito, restituta fuit suo loco, non contra cathedram in schola Attillarum , prout scribit

Boi setius, sed in prospectu majoris ostii ejusdem Scholae.1 r. Utique digna, di decora est commemoratio Josephi Uaccarii:

46쪽

LIBER Q U ARTUS. 4

fuit enim adolescens eximii Ingenii, & magnae doctrinae philos

Ilius: nec non Poeta, omni laude celebrandus: sed satis erat, ut aec omnia de tanto Viro gloriosa dicerentur. Ecloga Dominici Tra vini nimia est ,& lectorem inutiliter a proposita historia divertit. Seminarii veteris translatio ad nova habitacula in Burgo novo dis a. ad Universitatem Studiorum nihil pertinet; ideoque& nimis studi

sa narratio omitti poterat. Lectura Sacrae Paginae excitata fuit, cum usque ab anno 16LI. pag. 333.

silvisset. Superaddi debet: & primus Lector in hujus Cathedrae renovatione praeelectus fuit Hieronymus Baruisaldus Doctor Collegi tus, cujus mentici in hoc loco videtur omissa, nescio quo Casu , cum alioquin de eodem opportuna recordatio in subsequenti anno videretur facienda. Ope enim ejusdem Baruisaldi, Ephemerides Studiorum Ferrariensis Universitatis ab anno 1 1 s. initium sumpserunt, & usque ad totum annum I 3 o. st liciter prosequutae sunt. Quarum Ephemeridum usu res omnes, & prosperae, & adversae Ferrariensis Universitatis in lucem prodibant; adeo ut in illis tota illorum annorum Historia L quoad res studiorum J tamquam in promptuario reposta invenirentur; juxta annorum, mcnsium, & dierum ieriem: quod pro integra efformanda historia proficuum esset valde, si postquam cessavit a scribendo Barusaldus, aliquis bene cordatus vir, benevolentiae nexu Patriae devinctus, provinciam hanc huiusmodi conscribendi, & adnotandi ephemerides, tamquam suppletive susciperet. Quamquam, non obstante toto hoc diligentissimarum ephemeridum apparatu per sexennium producto, Borsetius inopi laborare visus est; nam in fine primae partis operis; cum nos in spem adduxisset, omnes frustravit, calamum ad supervacanea con

vertendo .

Primor ad causam metropoliticam, & decretum favorabile obtentum ab Episcopo Ferrariensi, contra Archiepiscopum Ravennaten; per decretum Benedicti XIII. in Concilio Romano, ibi omni.nb Per extensum relatum, ac si tota causa nostrae Universitatis fuisset. Sed si verε causa metropolitica ad Universitatem Ferrariensem pertinuisset ex quo Episcopus magni Cancellarii nomine decoratur J cur que , per tot anteacta saecula sub silentio praeterire totalia documenta ad Episcopos Magnos Universitatis cancellarios spectantia ρ An ne semper idem perpetuo fuit Ferrariae Episcopus' Camdinales Cerrus, Taurusus, Paululius, de Verme, Omnes adhuc in viridi memoria sunt: sed horum omnium laudes in unicum Thomam

Card. Rufum Proto. archiepiscopum, cumulat, di quidem merito, Disit iroo by Cooste

47쪽

PARS PRIMA

dio regiminis sui, conclamaverat: ecce nova facio omnia.

tu. us Secundbe re assumpta Universitatis historia, post narratam restituistionem Cathedrae graecarum litterarum, assumptoque ad eandem imis plendam Iacobo Agnellio Ph. & Med. Doctore, adolescente optimis Studiis imbuto , de quo nulla mentio habetur in hac prima Hustoriae parte, annorum seriem prosequendo; & descripto obitu, &pag. 336. funere M. Antonii Fregulei, reportatoque ejus elogio ad aliud Uolumen ς nec non mentione facta de judicio instruendo adversus B na q. Marchionis Camilli Ualengo pro capitali census Aooci. scut rum per Studium Ferrari ense acquisiti; itemque erecta nova Cath dra Ecclesiasticae Historiae, ad quam assumptus fuit Angelus Dominicus a Turre ordin. Praed. Theologus, transitus fit ad describendam Cathedralem Ecclesiam Ferrariae; prout erat ante ejus restaurationem de qua Icon exhibetur ; & prout a Cardinalibus de Ve me, & Rufo restituta est. Deinde interiora opera describuntur,&exteriora: sculpturae, epitaphia non nulla, & hujusmodi alia, quae nihil penitus ad Historiam gymnasticam faciunt, & pro supplemenisto inservire possunt Historiae Ferrariensium Ecclesiarum, si unquam inter vivos enumerabitur, qui M. Antonii Guarini Historiam studuerit amplificare. Mox, collacrymato funere Caesaris Parisii Favalli, & Iiterario cae tu Sylve laudibus amplissimis cumulato , stricth, & per modum compendii ad perpetuatam Cathedram Rhetorices progreditur: deis inde pricipitanter de Lectura Linguae sanctae , de Theatro Anath mico noviter aedificato; de Caupona della Fruseb tra J ad usum concessa: de Bonis Gualenghi locandis r de Anathomes lectura per turnum deinceps exercenda: de primio scutorum iso. sibi assis gnato pro hac Historia typis publicanda: ad ultimum a via sibi proposita, & centies reassumpta recedens, stylum convertit ad Card. Rutum, digne quidem commendandum, pro Archiepiscopali dignitate Ferrariensi Ecclesiae collata per Clementem XII. Papam *liciter sedentem .

Post haec, ut verὲ astrui possit, Initium, medium, & finem pri-Hς mae hujusce partis, de rebus ad Ferrariensem Studiorum Universitatem .ectantibus pertractare, septuaginta tres paginas, nempe a pag. 364. ad 437. implet, recudendo integra Statuta Universitatis Scholarium Attillarum jam pag. Ir . e nunciata, & pro minori lectorum nausea ad hunc extremum locum usque perducta , & reposita, nova semper meditando, δι superaddendo, ut integrum,

48쪽

LIBER Q U ARTUS. ης

Volumen efformetur. Interim multa desunt scitu digna in hae Universitate patrata, ab anno 1724. ad IIII. per Authorem noria Televata, quae ut iupleamus, ab ephemeridibus Baruffaldi, per m dum diarii illa desumam, & per annorum seriem hie referam. Cum die g. Augusti diem extremum objerit Franciscus Castracani Canonicus, & Vicarius S. Romani Martyris, qui cathedram, Rhetoricae per plures annos impleverat, habito concursu diverso.

rum , nempe Iosephi Arienti Canonici. Iosephi Chilli I. U. D. Oliverit de Cri bellentis I. U. D. : & Hieronymi Baruffaldi Ph. D.,

ad hanc lecturam, horum postremus praecaeteris potiora vota obtinuit, atque ideo illi Cathedra Rhetoricae commissa fuit; cum jam usque ab anno I χχ. Sacrae Scripturae Sedem impleret, quam postea resignavit in manibus D. D. Moderatorum in die suae electionis ad Rhetoricam , quae fuit duodecima Augusti. Qua propter resultante S. Scripturae Cathedra, coactis super hoc Moderatorum comitiis, ad illam assumptus fuit Bartholomaeus Borsetius, per quem postea, die et . Novembris prolusio publica habita fuit eoram Moderatoribus pro lectionum suarum exordior eum iam Hier nymus Baruffaldi novus in Cathedra Rhetoricae electus, pro Stu. diorum instauratione, suam habuisset praelectionem, a die usque octava ejusdem Novembris, quae fuit prima suarum lectionum in nova cathedra, ad quam Moderatores Gymnasii, nec non magna Populi frequentia interfuere. Cumque R Laurentius Rosti ex Conventualium Familia Theol gus , nec non in Universitate publicus Lector ad mentem Scothi, in locum suum, ob aetatis aegritudmem suffecitat F. Nicolaum Bellaja ordinis ejusd. collegam, per eundem habita fuit prima actio solemnis per theologicam disputationem die ra. Novemb. ejusdem

anni 1 24.

Ius Collegii Medicorum hujus Universitatis hoc anno exercitum I 2pluit per consuetam visitationem ad Pharmacopolarum ossicinas, pro habendo examine omnium simplicium, & compositorum medic mentorum; ad hoc ut aegroti spe salutis non fraudarentur: qua de causa, eodem tempore reformata fuit, & publici juris facta Taxa rerum quarumcumque tam simplicium, qu1m compositarum

a Pharmacopolis usu habenda, approbantibus Iudice, & Magistratu Sapp. sub prioratu Petri Dominici Voltolinae totius Collegii Protomedico.

Sed gravis Padi fl. intumescentia primis diebus aperitionis studiorum hoc anno Moderatorum, di Magistratuum ad alias curas

49쪽

PARS PRIMA

I evocavit animos: quapropter Studiorum negotiis ad tempus o portunius dilatis, non nisi die nona Novembris convocatus fuit caetus Moderatorum almi Gymnasii, in quo declarati fuerunt L ctores emeriti M. Antonius Pisanus I. U. D. Antonius Franciscus Righettus Advocatus. In Rotulo verb Artistarum, dimissa Cathedra Theologiae Dogmaticae a I. Henrico Vaccario Min. Conv. susfectus fuit in eundem locum Io: Antonius Maria Modena Ferr-riensis ejusdem Conventus Filius, qui subsequenti anno die Is Iulii publicam praelectionem suam habuit, coram Moderatoribus. Hisce diebus publici juris facta fuit Pharmacopaea Ferrariensis compacta a Francisco M. Nigri solio Lectore primario Ph. & Med. Huic operi manum dederat usque ab anno ira 3. dum ipse Prior, di Protomedicus esset totius Medicorum Collegii . . Vacante verci ab usque die 4. Ianuarii privata Ledura Iuris Cuvilis per obitum M. Antonii Fregulei Advocati, & Rotae Perrarien. Auditoris, habito concursu ad hanc Lecturam coram Iudice, &Magistratu Sapp. bipartitum suit hoc munus inter Franciscum Scutellatium, & Hippolytum Gratiadei Calla. Ecclesiae Decanum; atq;

hoc ex peculiari arbitrio congregationis. Illorum munus decretum fuit, ut imposterum legerent privatim Institutiones Imperiales vicissim, hoc servato ordine, ut eo an po, in quo alter dictas Institutiones legeret, alter ordinarios tractatus explicaret.

Verum cum nondum sui specimen praebuisset Iacobus Agnelli,& de recenti, ut jam diximus, ad Cathedram Grscarum litterarum assumptus suint, tandem die decima octava huius anni solemniter habuit praelectionem suam pro inauguratione suarum lectionum deinceps habendarum in eadem facultate. Cum vero ad viridem observantiam revocare studeret Franciscus Iustini Prior, & Protomedicus antiqua Privilegia tum Cesarea, tum Pontificia, nempe Caroli V. Imperatoris sub die a 4. Februarii rsao.& Clementis P P. VIII. sub die as. Octobris I ficia. per quae Prot medico Ferrariensi facultas traditur conserendi Doctorales gradus etiam privatim, licentiandi Chirurgos, & legitimandi spurios, ¬hos: uti volens hac facultate dum Protomedici munere fungeretur: Carolum Schiavi de loco Papotiarum District. Ferrariae, in privatis suis aedibus, praevio examine promovit, & creavit Doctorem in Physica, seu Medica tantum facultate, sub rogitu Fl ravantis Fuschinii Notarii , & Collegii Cancellarii eodem pacto

idem Protomedicus, tempore sui prioratus, nonnullos creavit Notario , natalibus restituit plures illegitimos, di quosdam in Chururgica

50쪽

rurgiea saeuitate licentiavit. Quod subsequentibus annis per alios Protomedicos pariter factum fuit. Cum vere, extremum diem objisset D. Franciscus Maria Maio Neapolitanus Cler. Reg. , qui honorariam Cathedram Theologiae Scholasticq implebat in hac Universitate, suffectus fuit per Moderatores , & Magistratum D. Jo. Baptista Marj Ianuensis ejusdem ordinis sub die a 3. Maii, qui postea anno sublequenti pro exordio suarum lectionum habuit praefationem suam coram Moderatoribus Lectoribus, & populo electissimo. Post quς, nempe die s. Iulii, cum F. Pius Foelix Garibaldi Ord. II 6. Praed. jam Lector honorarius in Thomistica renuntiasset, suffectus illi fuit per Moderatores, & Magistratum F. Dominicus Folegatii Ferrariensis, qui ingressum suum usque ad diem D. Novembris 1 a T. protrallit, & tunc habuit praelectionem suam pro specimine lectionum suarum imposterum faciendarum. In Rotulo Iuristarum pro anno 1626. exposito, tres postremae lactiones pro horis vespertinis dierum festorum impletae non fuerunt, Cum tempore opportuno discussae a caetu Moderatorum rationes, & petitiones concurrentium ad eas non remanserint , optionum faciendarum causa per obitum diversorum Lectorum

anno antecedenti.

Extructo penε noviter, & persecto Episcopio, servatisque conis suetis aedibus, in quibus Collegia tum Theologorum, tum Iuristarum, & Medicorum eonvenire solebant, reaptatisque ad normam totius Episcopii: tria haec Collegia ad hoc animum converterunt; ut nova sedilia construerentur ornarenturque pro loci decoreta :quo confecto communibus expensis, primus qui in hac nova, 8e ornatissima aede, publico examini se subjiceret, & ibi laurea Docto rati ornatus extiterit fuit Paulus linardi Ferrariensis in utroque Jure laureatus die Io. Novemb. 1 26. Imminente scholarum aperitione, post consuetas vacationes, hoc I 27 anno, convocato caetu Moderatorum in consuetis aedibus, negotia Universitatis pertractata fuere, videlicet augmenta honorariorum pluribus lectoribus proposita; prout merita, & labores illorum postulabant. Verum cum annis anteactis suspensa fuerint hujusmoda augmenta, ut impenderetur eorum cumulus in non nullis rebus

valde huic Universitati utilibus, nihil favore praetensi augmenti deliberatum fuit. Eodem tempore nova lectio Theologica Historiae Ecclesiasticae,& Controversiarum instituta fuit; cum hodiernum Sacrae Theolo-

SEARCH

MENU NAVIGATION