Jacobi Guarini Ad ferrariensis gymnasii historiam per Ferrantem Borsettum conscriptam supplementum, & animadversiones. Pars prima secunda 1

발행: 1740년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Quae earmina nullam pro Ferrariensi Universitate materiam praebent: cujusmodi est aliud epitaphium subsequens in eadem

Pagina 6. Cernis at orba meis bospes monymota Iocari cte.

Si enim ex hoc Poeticam artem ibi floruisse deduci velit, nullum est fundamentum; nam & in Vicis, & Pagis, nec non rudioribus in locis per orbem incisa quandoque carmina apparent, sed non propter hoc Pod sim ibi in deliciis habitam fuisse dicendum est :Cum notum, compertumque sit, extra illa loca potuisse hujusmodi carmina exarari: nequh ex eo quod aliquis in paucorum carminum textura alicubi se exercuerit, dicendum venit, ibi ra. dicitus hujusmodi artum fotui Te .patet. 8. Sequuntur piginae septima, & octava, in quibus en comia CLvitatis Ferrariae ex optimis scriptoribus desumptae afferuntur. Suntque , Midendorpius, Merula , Albertus , Ferrarius , . Bauo drandus, Aretinus, Battaglinus, Erythraeus, s nempe Rubeus, IGuarinus, Scaligerus, Bleu, TeleZ, UiZZanius, Bombacius, Ghi-xardaccius, & Papadopoli. Praeter hos omnes, majoris momenti erant faciendi subsequentes scriptores in celebranda Ferrari :nempe Gaspar Hens, Franciscus Patritius, Flavius Blondus, Raphael Volaterranus, Franciscus Scothus, & alii plures. Igitur Gaspar Hens in suis Italiae delitiis, seu in suo Indice

viatorio haec ait, quae ad Ferrariensem Universitatem pertinent. Maena poliat nunc temporis nobilium familiarum opulentia, atque Cimιum loeupletum frequentia; nec non celebris es omnasio titer rio pablieo disciplinarum omnium a Friderieo II. Imp. Bononiensium in contameliam instituto. Franciscus Patricius in Discuis. Peripat. Tom. r. ad Antonium Montecatinum Philos. Cui enim meliariabores meos diearem, quam ei viro , qui Sapientia Gymnasiam boeFerrariense , tota Italia , atque orbe celeberrimum , prudentia sucmoderatur λ Idem a Francisco Scholio in Itinerario Italiae repeti tur. Idem a Raphaele Volaterrano, & a Blondo, quos reserre piget. Dcbuerat igitur Borsetius haec omni exceptione majora testimonia superaddere ς & pro omissis, ac omnino praeteritis habere tot Poetarum carmina, quibus vel nulla, vel modica est fides adhibenda. Scimus enim ad historicam veritatem astruenis dam, ubi alia abundent testimonia , nihil habere authoritatis poetica figmenta, quae ad summum verisimilia, nunquam tamen vera reputanda sunt. Meminisse debuerat Author noster carmi.

12쪽

num ad Guarinum nostrum conscriptorum sub sol. 37. nomine Civitatis Veronensis , quae potius contumeliae naturam habent, quam laudis , de quibus suo loco aliquid dicendum remanet. Incertum est, & nullius roboris fundamentum id quod asse- pu ritur de translatione Universitatis Bononiensis Ferrariam. F. Leis ander prior fuit qui hujus rei mentionem secerit. Quotquot alii hoc idem scribant , a Leandro id desumere videntur ; nec ullus fixam, & inconcussam epocham anni statuit: totum eae conjecturis resultat ambiguis , nullaque de hac translatione certitudo habetur , quia vel nullius roboris fuit, vel momentaneatum Neapolim, tum Patavium, quo non obstante, semper Bononiae floruit studiorum Univei sitas, nulla media interruptione , quamvis Imperator toties hoc ultionis genus meditaretur. Vel si aliquando in casu fuit, tunc desit esse quando Universitas Bononiensibus restituta fuit. Ad summum dici posset, Bononiensem Academiam hac illac vagasse, sed postmodum ad priora limina remeasse tunc cum Friderici animus a vindicta recessit. Nullum certe hujus transsationis extat firmum documentum snullum diploma, nullum privilegium; nec in Patavina, nec in Napolitana Civitate, nec apud Ferrarienses. Ignis proh dolori Ignis tabularia haec tria in tribus spectatissimis Civitatibus, e dem tempore dolosh consumpst , ne hujusmodi ultrix memoria apud Posteros remaneret. Hujusmodi refugio gaudent qui falsa

Pro veris astruere conantur: ignis voracitatem ream faciunt, qui

sit omninci omnia depastus, quemadmodum Bononienses , qui aDiertum Theodosanum Privilegium pro e rictione Studiorum in illa

praeclara Urbe cum illud ostenderc nequeant nisi de recenti in Templo D. Dominici exculptum ab igne infeliciter consumptum

collacrymantur a

Sed neque per hoe Ferrariensibus insensus sum. Sit epocha Bor sextana, prout illi lubet, sit sub anno ir i. sed quid inde 'Afferat antiquissima Ferrariae Statuta in Bibliotheca Estens servata , quae aliquod studiorum specimen in hac Urbe demonstrent: ergo Gymnasi publici, & universalis per hoc sussiciens

perhibetur ratio p minimε gentium : ad summum aliquem liter Ium studiorumque cultum in hac Civitate demonstrare valent per conductos Magistros in Grammatica, & Dialectica, seu scientia Iuris, & Medicinae, non vero Studiorum Academiam, seu Universitatem Imperatorio nomine decoratam, de qua in iisdem Statutis mentio erat facienda . Hoc potius municipali indultrie tribue

13쪽

PARS PRIMA

tribuendum erat, ne cives otio torperent, atque; ut hoc pacto adolescentes cives Patriam non deserendo, literis, studiisque potioribus commodἡ vacarent, magistrosque nanciscerentur, a quibus utiliores , ac praestantiores disciplinas percipere valerent ratio quin si privilegio Imperiali munita fuisset haee Magistrorum,

discipulorumque coacervatio, ad caeteras Universitatcs praeclaras, Patavinam nempe, & Bononiensem, Ferrarienses non confugi Lsent, quorum non exiguum numerum illa aetate affluentium n tant utriusque Universitatis Scriptorcs. Si statuta enunciata verhepocham iis . in fronte perhibent, & ab OpizZone U. condita sint, non aliud dicendum puto; nisi quod Collegium aliquod Professorum institutum fuerit Ferrariae in illa aetate, ad hoc ut uniformi itylo procederent in agendo. verba ipsamet stat ut rum hoc clarE demonstrant ad rubr. xi . ubi habetur: or boeloeum bab at tu illis metris, qui uane faut de Collegio MeLeorum, ω per ipsorum Collegiam fuerint approbati. Ex quo evidenter dignoscitur Authorem nostrae Historiae nullum discrimen inter Collegium, & Universitatem posuisse ; &tamen satis ampla interest disparitas. Nam Collegium, & jus collegialitatis penes paucos rulidere potest, & quidem privatos, qui in unum colligere valent quotquot in tali, & tali facultate adscripti sunt, & unum corpus locale efformare sub certia lege ab iisdem observanda. Universitas verb, & Studium generale, non nisi a magno Principe sun dari potest, qui privilegiis,

gratiis, & immunitatibus tales Universitates munire, & cumulare possit; ad hoc, ut illecti scholares exteri, ad locum Universiaiatis confluant , studiisque operam navando, sub moderatione imctorum eminentium ad hoc conductorum hujusmodi privilegiis perfrui valeant. Ita videmus Universitates per Imperatores , &Summos Pontifices erectas magni nominis honore fulgere , 9 scholarium frequentia stipari; Collegia verci semper in eodem circulo perseverantia, limites satis brevi circumferentia restrictos habere, & tantummodb a municipibus exesulis extraneis essor mari. Hinc est, quod in tota Italia rarae habentur verae , &legitimae Universtates: lecus verci non pauca Collegia; cum uix

ulla sit Civitas boni regiminis, quae pro suis incolis Collegium aliquod , sive Iuristarum, sue Medicorum, sive Theologorum ,

sive demum Procuratorum, & Notariorum apertum non habeat. Ecce igitur quomodo ex allatis statutorum antiquorum verbis

lub ieL ii. S a a. nihil de Ferrariensi Universitate Certum a

pareat s

14쪽

pareat, sed tantummod6 de Collegiis Medieorum, & de Seientia

legum ab annis Usque 124 I. Multo minus Comprobatur assertio cirea Univerfitatem ; ex eo quia sub AZEone Principe de anno Iasa. nonnulli Doctores floruerint in sacrorum Canonum scientia , per quos Pro nunciata fuit sententia illa in causa Patriarchatus, de qua sermo habetur ad paginam II. I 3. sub anno I 293. nam Iudices, & pag. I . Canon istae per se ipsos Universitatem scientiarum constituere non 3

valent.

Sed insurgit majus argumentum ad eomprobandam hanc Fe rariensem Universitatem, dum dicitur, usque de anno I 29T. Ceolebratum fuisse Instrumentum inter F. F. Ord. Praedicatorum , MCommune Ferrariae , in quo de Scholis publicis , usque ad id tempus in Conventu eorundem Fratrum existentibus mentio habetur : ubi apparet pro Commune Ferrariae a F. F. Dominicanis conduetas fuisse hujusmodi scholas ad usum lectorum Amitarum destinatas. Hge anni tryr. epoca illa eadem est, in qua S. In quisitionis tribunal Ferrariae apud eosdem Cenobytas ap rtum fuit, ut habemus ex Guarino fol. 88., qua de causa aedes schoolarum publicarum pro resdentia sacrorum Quaestorum, illorum4que Ossitio postulatae fuerunt. Hujusmodi postulatio, & translatio potius pro destructione, quam pro scholarum conitructione timenda est; nam de loco, in quo iterum aperrae fuerint non tam proxima, & sollicita apparet memoria Ultra quam quod hujusmodi scholae errantes, & vagae sui picionem mCVent, non alam fixas habuisse radiees; prout Univei sit lcm decebat. Quae.

eumque culta Civitas, imm5 quodcumque oppidum , & viliores Pagi Scholarum habent ornamenta, & subsidia ad erudiendos incolas : sed non per hoc huiusmodi scholae pro Universitatibus habendae sunt: & quamvis publicae quandoque nuncupentur, intelligendum est, publicas esse pro ditione illa, in qua sitae sunt ,

adeo ut cuicumque Incolae petenti prostent apertae. Subsequitur satis ampla intercapedo, & lacuna per totam pa- pag. I4.ginam I . , & mediam Is . circa acta hujus assertae Universita- II. tis; & interim expulsio narratur Catalauniorum a Civitate Ferra. Tiae, ex relatione Gasparis Sardii: quae omittenda erat, cum ad rem institutam non faciat ; ut hoc pacto ad rem scholasticam citius deveniretur.

Subinde primb se offert mentio Collegiorum, & Artium pro Ob- Iatione iacienda ad Ecclasiam D. Dominici quolibet annos prout

15쪽

i, ex allato deerem. Sed in relatione hujusmodi Collegiorum, nulla

est Universitatis recordatio : quinimmb magis ac magis vilescunt enumerata Collegia, dum una cum vilioribus artibus in medium

seruntur; Nescio quid mercenarii sapit ista permixtio, in qua Impetialis majestas Universitatis pessimo odore Φdatur Sartoram. Z

ponariorum. Tabernariorum. Calegariorum . Fabrorum. Muratorum. Macellatorum. taxarolorum. Pucatorum. Sprocanorum. Praconum .i Brentatorum. Barbitossoram; c ' Fomariorum.

Recentit, Marchionum Ellensium Chronologi , & Thomae dae. Ter dona Iudicis Sapientum furiali caede descripta , quae ad rem polliam non pertinet L licet studiose de quodam publicorum d

cumen horum incendio, veluti incidenter sermo interseratur, ad hoc fortasse, ut in illo Acta Universitatis consumpta credantur I tanis

ni 18. dem ad Pontificium verum , & legale diploma Bonifacii PRIX. pro Ferrariensi Universitate devenitur. pag. I . Prius vero ad paginam IT. magnum proponitur certamen inter Volaterranum, & Midendorpium Circa tempus, in quo exismius Iurisperitus Bartholomaeus de Saliceto ad hane Universitatem regendam fuerit accersitusis Totum hoc iurgium evitari poterat discrepantia enim inter Authores res nova non est cum tertium , vicinioremque scriptorem habere possemus, qui res complanare valeret. Adeamus Guidum Panzirolium in e us libro de Hari, legum Interpretibus. Huius primarii scriptoris verba reserenda erant , ex quibus error Volaterrani , & Midendorti convincebatur . Inquit enim l. a. c. 78. Sed nou multo pos , ob funesas Guelpborum , GibelIinorumque factiones , rursus Patrι aesectas Salicetus 3 Ferra iam feeest, or ubi tu Alberti Aiesiuifamiliaritatem insinuatus , Prineipi Geraram sνdiose persuasis, uos demiam publieam insilueret. Ergo nulla prius Academia, nulla Studiorum Universitas tunc vigebat , & spes, & ratio studi rum non erat In Cssare tantum. Id cum ex Boui est IX. diaplomate, anno 13ς I. obtentam esset, ipse primas Ferraria Ius CL ωile positem coepit , atque ejus Civitatis etiam iura muricipalia condidit. Ecce Salicetus ante annum r39r. FerrarIae degens apud Marchiones Estenses: Ecce consilium, & persuasio de initi tuen-' do publico Studio, & ecce tandem municipalia Statuta Ferrarie condita per Salicetum, ante eundem annum. Ex quibus omnI-hus dicendum venit per hunc in Iuris prudentia tanti nominis

Virum, prima Universitatis semina jacta Ferrariae suille , absque tamen ulla Universitatas specie, sed tantum id instar Colegii, &

16쪽

LIBER PRIMUS.

Convictus; ut aliquo pacto scientiarum notitia , & disciplina initiaretur. Quae omnia successi υδ amplificationem maximam suscepere per Pontificium Bonifacii IX. diploma ab Alberto Marchione impetratum occasione Iubilaei, pro quo impetrando ad Urbem, peregrinantium more, contendit. Ab hoc anno igitur MCCCXCI. epocha rationabilis, firma ,& indubitata desumenda est Universitatis Ferrariensis a Pontificia authoritate institutae . Manifestatur , comprobaturque hoc ex genuino diplomate relato, quod in Ferrariensi Archivo custoditur , & ex Nummismate Alberti Marchionis exemplato. Qua data opportunitate, seulpi poterat in hoc loco integrE-21. ejusdem Marchionis Imago, quae in fronte Cathedralis Eccle-sae Ferrariae prostat, undi cum Bonifaciano diplomate per e X- tensum, in marmore inciso , quod vere, non ad Studium, sed ad Emphyleuses pertinet & usque ab antiquo, literis auro distinctis. Hujus Statuae cucullatae , & ad modum Romipetae, exemplum ego afferam; ut cunctis pateat, & ruditatis illius saeculi speciem aliquam ex hoc testimonio , magis quam M.

Nummis te allato, omnes desumere valeant.

STATUA MARMOREA. ALBERTI EST ENSIS .

MARCHIONIS FERRARIAE: PROUT IN FRONTE CATHEDRALIS ECCLESIAE. USQUE AB ANNO

MCCCXCI. PERHIBETUR .

17쪽

PARS PRIMA

Caeteroquin in Apostolica Consti tutione, nulla mentio est de Academiae restauratione, sicuti neque de authoritate Imperiali, qua pilus fulcitam eamdem Universitatem credere cCnamur squod certὸ eidem valdh proficuum fuisset. Silentium hoc in is re tam gravi, studiosδ tribuitur per Boriatium Pontificiae indignationi, ed quia FIidericus Imperator per plures annos Eccle-Diuit by Corali

18쪽

LIBER PRIMUS. Is

siam vexaverat: quod si veritati inniteretur haec assertio, non minus injuriosa esset continua, & percrebra vox, qua buccinam sonant cum Authore nostro tot alii, qui non distinguunt aera lupinis, & quanti honoris foret Imperatoria institutio verh, &fundamentaliter probata hujus Universitatis, penitus ignorant. Non valet itaque opinio, neque conjectura hujus magnificen. tiae immci injuriosum esset; si nos loqui velimus de re, quam ipsum Pontificem studiose praeteriisse suspicamur. Hoc pacto fixa radice huius Universtatis per Bonifacianum diploma sub anno et 39 i. ea, quae successive perpendenda rem a. nent in Borsettana Historia facilius approbabimus; cum non nisi quae vel de facio fuerunt, vel sunt , si ille adnotaturus. Et sic de admissione priorum LectoIum z de translatione scho--ii larum ad aedes Franciscanas , & Dominicanas: de assuentia Scho larium , & Doctorum ad hoc Gymnasium , Omnia in probatis habes bimus, laudabimulque . Nonnihil tamen dubito claudicare polla narrationem de Oratorio SS. Cruci dicato ; dum dicitur, quod antiquitus ad usum scholae inserviret, tamquam pro supplemento ad aedes contiguas Sacrorum Quaesitorum. Certe itia

hoc loco non antiquissima sedes fuit Constaternitatis illius, nam alibi, ab antiquistima origine, munera sacra adimplevit, donec intercedentibus sacris Quaesitoribus, publica via, quae ab Ostici majori antiquae Ecclasiae S. Dominici exordium sumebat, & ad

viam publicam, Stabulorum nuncupatam, procedebat, interclausa fuerit, & ad hoc caput, in Oratorium hoc transformata et juxta allegata per Antonium Perinatum Μ S. Hist. Ferrariae sub an

ELhibetur modo Sigillum Universitatis Iuristarum a Baruisaldo rati .

praestitum. Optimum sane, & sincerum monumentum: sed de tempore, quo haec Universitas hujusmodi sigillo uteietur, nihil piorsus proponitur: & tamen eX tribus stemmatibus in eo scul ptis aliquid interpretandum veniebat, & specialiter ab illo ad sinistram Estens; itemmatis collocato, in quo Gryphi ala, &pis demonistratur, & Scholarium Iuristarum Prioris insignia per-hihentur. Optimi & diligentis scriptoIis munus erat Perquileie cujuIliam gentis signum hoc esset: simile enim illi stemma pu bli h prostat in marmorea projectura domus cujusdam ad feneia stram, in via S. Gregotii, in qua degit Dominicus Franciscus Nasellius Notarius. Hoc erat inquirendum, & sciscitandum ab

incola, & domino ejusdum domus, & ita de tempore, & no-C a mine Diuiti sed by Corale

19쪽

ro PARS PRIMA '

mine ejusdem Prioris, seu Rectoris Seholarium Universitatis Iuristarum notio indubitata percipi poterat, ut magis, ac magis historia veritati inniteretur.

ta, 11. Nullum dubium , Collegia enumerata antiquissimae originis

esse, &erectionem, immci omnem cogitationem de fundanda Univer state antecedere : & sunt haec prima iundamenta , quibus comprobatur, studiorum semina viguisse Ferrariae . In Statutis Collegiorum enunciatorum unich desideratur mentio libri Stata. rorum misericordia, Collegio Notariorum de anno I 334. ab Hercule Duce II. traditi, ad expensas graves, & intolerabiles evitandas in construendis Processibus , pro caulis tam Civilibus , qu m Criminalibus, Pauperum . Codex horum Statutorum depositus fuit in Archivo Collegii Notariorum , tamquam pro lege observanda; estque chartaceus. Modo verb, si non idem Codex, saltem alter a multis annis transcriptus, in Archivo secreto Vaticano servatur , ab hinc anno IIlI. pag. 28. Ast quaenam haec in scientiarum omnium Universitate penuria Grammatices ρ In pag. 28. adnotatur supplex libellus Francisci

de Campania, qui enix h postulat facultatem, & locum docendi Grammaticam. Auditur, & approbatur per totum Magistratum ;daturque illi facultas se, & familiam suam eonducendi, haben .dique domum pro scholis, & habitatione familiae suae. Haec adiamissio pro bono nomine Ferrariensis Universitatis erat omittenda ; nam inter scientias, quae in Universitatibus solent ex Cathedra Conclamari, enumeranturque ab eodemmet Borsetto irta Calce paginae a 3. Grammatica locum non habet . Paedagogos

suos habet haec scientia, ferulas, & scuticas, non verer demonis strationes magistrales, & disputationes substantiales e suggestu. Itaque destituta Ferraria hujusmodi magistro, opus erat, ut postulanti aures praeberet, ac aedes pararet longh a publico Gymnasio dissitas, ne dissonus puerorum clamor, & stridor minervam Professorum ex Cathedra proclamantium interturbaret: quais re documentum hoc, utpote ad Universitatem nihil attinens, me.

V 9 liori consilio praeteriri poterat. Non pari passu expungendam iudico admissionem Ioannis de Finottis, euius supplicatio exponitur; nam hic verε erat Doctor,& Bononiae prose r cathedraticus, qui Gymnasio Ferrariensi maximε prodesse poterat: atque ideci si acceptatus fuit cum tota sui comitiva, Patres conscripti optime se gesserunt. De Finotio testimonium satis laudabile habetur in Alidosio.

20쪽

LIBER IMUS. 22

Insuper de Petri II. Bojardi Ferrarie n. Episcopi depositione nihil dubitandum. Acta Concilii Ferrariensis illum adnotant sub hoc nomine: Petras olim Ferrariensis. Nihil de causa depositionis notat Libanorius: sed Annales Ferrarienses Minoritani illum crimine Ipsae majestatis damnant . Fueras enim ipse Petrus unus ex fautoribus Agonis Estensis, Aldobrandini filii, contra Nicolaum ex Alberto Marchione natum, verum, di legitimum suc-eessorem in dominio Ferrariensi. Propterea Petrus ob hoc facinus, satis superque probatum, depositus fuit, sed non per hoc

exauguratus.

Guarinus Veronensis, orator praecialismus, conductus fuit anno i 36. ad habendas lectiones in hoc Gymnasio per quinquennium, quod prorogatum etiam suit anno 144 r. ad aliud quinquennium. Ita Borsetius. Hoc unum superaddendum erat, ex hoc documento, omnes illos nec quidem paucos numero erroris convinci posse, qui libere, & constanter afferunt, Guarinum a Summo Pontifice Eugenio IV. Ferrariam advocatum fuisse, occasione Concilii Generalis in hac Civitate coacti anno I 438. utpoth qui cum Graecas literas apprime calleret, posset hoc idiomate Graecos Patres alloqui, & interpretari. Concilium coactum fuit, ut diximus, anno I 433. , & Guarinus fuerat jam ad

Ferrariensem Cathedram conductus anno I 436.

Quod insuper Veronenses meditati fuerint revocare in Patriam Guarinum, facilh credendum est ; nemo enim, ut alios ditet, se ipsum pauperem facere studet: sed non opus erat, immd inuistile , & frustraneum, integram illam Elegiam Veronensium transcribere, qua revocabatur : nam Ferrariensibus per maximὸ contumeliosa est, praecipuε ubi dicit de Ferraria. Qua solita es Ranas dumtaxat tabere loquater ore. Cui contumeliae per carmen magis contumeliosum respondet Guarinus hoc pacto: Desine iam putridas ly bar, Raramque loquaeem Objicere; aur rivis quar emit assis aquas se.

Nil pejus de Ferraria scripsissent infensssimi illius hostes; ae si

unica essiet haec Civitas, in qua Ranarum stridor audiretur, vel pro plaga H gyptiaca habenda foret haec Ranarum frequentia. Borsetto parcendum judicarem , si hujusmodi testimonia typis euulgata, & publici juris facta jam fuissent, atque idio non ita facile latere possent; prout est simile injuriosum carmen Petri Antonii Masset Societatis Iesu; qui in Epistola Ferraria Bononiam

SEARCH

MENU NAVIGATION