Jacobi Guarini Ad ferrariensis gymnasii historiam per Ferrantem Borsettum conscriptam supplementum, & animadversiones. Pars prima secunda 1

발행: 1740년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

PARS PRIMA

scripta ad P. Aimum Madium haec ait pag. 23 .

Die, Ferri, qua nomen habet, me mimere in Urbe: His ubi rani o femine bullst btimas. Sed carmina Veronensium manuscripta in antiquo Codice Iate. bant, nec oculis omnium patere datum erat, nisi Borsetti soliis citudo illa e tenebris hausisset; eci maximε quia Author idem centena encomta pro eadem Civitate sub pag. s. suorum carminum de Cpli salubritate praedicaverat. Expediebat igitur illa omittere potius, qu1m ternas paginas ignobili hac Elegia conspurcare .

u. 36. Brevitatis studiosus Borset tus , pauca dicere instituit de Con.

cilio cecumenico Ferrariae habito anno r438. sed quatuor , &ultra paginas implendo totam describit historiam, quae a tot Authoribus enarratur, & ab iis praecipvh, quorum munus est Conciliaria Acta describere , u quorum plures enumerantur in calceis Paginarum 36. 3I. 38. 39. Addere poterat insuper Imaginesi culptas, quae ab Horatio Iustiniano rete .untur, qu g que propositae brevitati nihil , vel parum nocebant; ut citius ad Nicolai Esten. sis obitum se Conserret. pag. M. Sed inutiliora sequuntur , & sunt vigintiduo o res stu-6 penda l viginti duo epitaphia in obitu Nicolai Marchionis Estensis, per varios Poetas, ut plurimum ignoti nominis, constri. pia . Haec implent paginas totas 4r. 42. 43. 44. 43. & 46. Excipienda tantum veniunt, quae per celebrem Titum StroEZam ,& Guarinum, dictata fuere: caeteroquin alia singula erant silentio praetereunda , utpoth su nerflua, nihil novi relevantia ,& stylum pene barbarum redolentia . Subdendum verci erat ad pag. go. Statuam equestrem Nicolai March. Estensis, fuisse utique publico decreto designatam , sed non prope Palatium communis collocandam . Prior erectionis locus fuerat in medio majoris Plateς : deinde, non multos post annos, translata fuit una cum illa Duci Boisio dicata, ad locum, in quo usque ad praetens tempus conspicitur E regione prospectus Ecesesie Cathedralis. ng. r. Magis, ac magis patet ex Consilio habito per Resormatores 3. melius Moderatores Studii, usque ad annum I 442. hanc Ferrariensem Universitatem , umbram potius Studiorum praetulilli nondum enim generale Studium dicebatur, prout patet ex allatis verbis ipsius mei decreti. Firmatis postmodum illo anno Moderatoribus , eliminatis Pedagogis, ac falsis Grammaticis; nec

22쪽

LIBER PIMUS.

tune vere Studium Ferrariense Universitatis generalis nomen condignh assumpsit, & Scholarium affluentia cspit amplificari. Ad hane Studiorum materiam non pertinet mentio tam diffu- pag. 12.sa felicis dormitionis B. Joannis de Tausiniano Ferrariae Episco. pi: atque eli magis voluptuosa haec narratio apparet ; quia in documento allato ejus obitus, in libro memoriali descripto, nulla Studiorum Ferrariensium memoria recensetur. Similiter, narrato Marchionis Leonelli obitu, qui quidem Con' ret. 16dignd describitur , carmina illa Italica ejusdem Marchionis sub silentio praetereunda erant; tum quia alibi a Collectore Poetarum Ferrariensum referuntur; tum quia ad res Universitatis Studiorum non pertinent. Dum fit enumeratio Lectorum Iuristarum , & Artistarum eS ra. 16. antiquo informi Rotulo anni I so. undi cum adnotatione salarii iisdem assignati, poterat aliquid singulare juxta famam talium Lectorum superaddi. Et praecipvh tunc, cum mentio fit Ioannis Fratris Ord. Min. , qui est nonus in ordine Artistarum, diis ei poterat, hunc eundem fuisse ex nobili familia de Canalibus, ac sua manu Librum Annalium Ferrariensium exaratum in Bibliotheca Estensi servari, quorum apud plures antiquos Script res mentio est; cujus libit titulus hujusmodi inscribitur : D. BOrsio Duel Illuseri mo . Ioannis Ferramensis Ord. Miu. Theologi Harissimi Annales libri IIIus. Familia Marchionum Esensium. Prosequitur illibata narratio rerum scitu utilium usque ad n 6, annum I 463. tunc cum S. Catharina de Vigris , Ioannis Ferrariensis filia, Bononiae obdormivit in Domino die ς. Mensis Martii. Quidquid sequitur, omitti poterat, tamquam ad Universitatem Ferrariensem nihil attinens , cui non auget decus hujusmodi narratio e Codice Bononie n. desumpta. Ad annum i 5 s. majori verborum apparatu describi debue pag. 6r.rat translatio Ludovici Cathonis de Ferratiensi ad Bononiensem Cathedram ; ut ibi Rethoricis, & Poeticis lectionibus operam daret. Hoc enim indirium fuerat magnae tanti Viri insignitatis.

Quoad Statuta antiquissi ina Collegii Theologorum sub anno Ig63. non r64 . F. Caesarion ille non Caesarius fuit maximae authoritatis Uire publici enim carceris in Juris Palatio pius aedificator dicitur a Guarino pag. 43. Subsequuntur Statuta Iuristarum, quorum , sicut & Theolo. Id gorum, non summarium , seu rubricam, sed per extensum melius Disitigod by Cooste

23쪽

PARS PRIMA

2 lius erat verba sacere: cum enim non omnibus pateant, sed ut plurimum in pluteis Priorum eorundem Collegiorum reposita delitescant, in hoc loco publici juris degeniebant; & Historia

Gymnastica magis, magisque roborabatur, si totus eorundem Statutorum textus, saltem in calce operis, integer recensebatur. pag. T. Post doctoralem lauream Columbino Columbo per Fridericum III. Imperatorem collatam anno x 460. superaddi debuerat alia hujusmodi collatio facta Fcrrariae ab eodem Imperatore anno x 483. favore celebris Antonii Tubal dei Poetae Ferrarien. a Caelare Torto Asculano in suis carminibus Italicis adnotat fol. 89.

ne. 8. Optim h se gerit Borsetius in Ducis Borsit obitu, sepulturia,& epitaphiis describendis r hoc tamen ad tanti Princip:s laudem sussicere debuerat , absque eo quod intcgra pagina impleretur Guarini Senioris carminibus , a quibus Gymnasii historia nihil

novitatis lucratur .pae. 8o. Ratio historiae postulat , ut a primordiis suis res , & do-Cumenta ad recentiora tempora procedant, det cendantque : sed Author noster retrocedens ab anno I 473. ad 673. more Canincrorum retrogrado , antiqua documenta resumens , vetustissimos , incertosque narrat eventus, majori indagine dignos, afferens polygraphiam antiquae Civit itis Ferrariae ex Mario Equicola desumptam, quae omnia lectori molesta minime futura cenisset, sed cum ad Ferramense Studium nihil pertineant, prorsus inutilia sunt judicanda. qi Sed quoniam Niventi pag. 8 r. mentio fit, saltem Author no ' ster hoc superaddere debuerat, quod Cinthius Gyraldus in una sitarum Sylvarum suavissime cecinit:

Mensis eibi quos dedit propago: Quod quondam tu bumili iacens palude

Parii nominis, re minoris ortus,

Ipseram sudis , ae perenue cura Efνι boe mage nuue eaput superbum, Clarar Ausonii soli inter inber,mlix quo magis , ae magis fusi cte. Hoc unum satis erat ad Ferrariae primordia , & incrementasgnificanda . Verum non omninb vacua, & inutilis authumari potest tota- ,& ampla haec de origine Urbis Ferratiae narratior dum ab illa

24쪽

LIBER PRIMUS.

2 sexpeditus Author, ad transactionem , seu eommutationem , sive conventionem immediath, & subsequenter progreditur inter Ducem Herculem, & Commune Ferrariae super facto publici Studii: nihilominus paucis verbis expediri poterat hujusmodi philacteis xia, & hoe pacto ad ea, quae studiorum Universitati consereiabant, citius, & absque lectorum animi alienatione ad punctum

deveniri, resumenda antiquiorem Rotulum lectorum , vernacula lingua conscriptum.

Adnotanda erat hoc loco, nempὸ in rubrica hujus memo- pag. Og. rialis, vox illa Almo, quae cum usque ab anno I huic Studio adiuncta reperiatur, praescriptionem habet satis latam , &quasi immemorabilem annorum usque nunc penε tercentorum,

atque ideo non ita facile impugnanda venit ab iis, qui male sentiunt de hujusmodi inscriptione . Vox illa Rotolus, seu Rotatam, quae frequens est in hae hiastoria, fgnificat Cathalogum Lectorum ,& Professorum Universutatis ς quia antiquitus singulis Lectoribus in exordio Studiorum, dabatur quaedam Charta involuta, non vero plicata & volumen proprie significabat in qua descripta reperiebantur nomina lectorum, materia legenda illo anno, & dies praescripti ad legendum in totius anni decursu , ut ita prgsto essent, & parati ad

eorum munus adimplendum , prout Universitatis Moderatores in

Rotulo monebant, statuebantque .

Locus erat hic sermonem faciendi, saltem obiter, de Bidellis, seu ut latinius loquamur de Servis Universitatis. Borsetius in tota Historia sua vel nihil , vel parum de iisdem, hac illac interserit incidenter, sed non quantum operis mensura , & intentio requirit. Hic igitur de hocce Ministro nonnulla super- addam. Bidelius est famulus Universitatis, ad quem spectat prε- videre, & providere quaecumque in Scholis ad Magistros, & Proissessores, sive Scholares pertineat, ad hoc ut singula, quae in Scholis agenda sunt, recth, & tempesti vh succedant. A Magistratu Universitatis, vel a Scholaribus, vel a Professoribus, juxta m rem , & consuetudinem Regionum, eligiturr semper vero Magistratu approbante, statuto illi salario, seu honorario, sive tandem strenis munificis per anni tempora juxi, publicas ianctiones scholasticas, & secundum consuetudinem Regionum; haeque Propinae appellantur. Veste scholastica, ad instar brevis togae violaceae , utitur in publicis Studiorum conventibus, in quibus sempercunctos praecedit; Baculo honorario argenteo, pro ligno Unive

D statis,

25쪽

PARS PRIMA

statis, ad laevam onustus. Unaquaeque Universitas, sive unumquodque Collegium, vel Theologorum sit, vel Iuristarum , vel Artistarum, suum peculiarem habet Bidelium ab aliis sejunctum, qui in incedendo praecedit juxta praecedentiam Collegii, cui inservit. Curandum est , ut corporis habitudine conspicuus sit, &omni deformitate carens , ut decord omnia, quae sibi conveniunt, peragat, atque perficiat. Si latinam linguam calleret, optimum ornamentum illi esset; nam quandoque invitare debet hoc sermone Lectores, & Scholares ad propria munia peragenda: ubi si barbare, & incompth verba promeret, risum sortasse in suo munero movendo, majestatem operis perturbaret. Quamvis servile sit ejus ministerium, attamen officiosi, tractandus est : in ejus enim ore stat omne verbum circa frequentiam, sedulitatemque Proselsorum, & Scholarium . Ipse vero omnibus obsequentem se praebere debet. Demum promptus, solers, officiosus, tempestivus in omnibus, & per omnia esse studeat, prout decet elle illum, penes quem tota Studiorum ratio posita est. De origine hujus nominis Bidello plura afferunt Octavius Ferrarius, & regia eius Menagius in lib. Orig. ling. Dal. quos referre piget. Nemo enim illorum recth divinatur.

26쪽

AD LIBRUM SECUNDUM

HISTORIAE FERRARIENSIS GYMNASII

Supplementum , π AD adversones.

Elebris disputatio de Immaculata Deipam 97. Virginis Conceptione , utique Libri secundi exordium illustrat, sed Universitati Ferra. tiens nihil prodest. De facto in Palatio Ducali agitata fuit inter Theologos Thomistinae , & Scottiticae sententiae , qui Octinis genti circiter, numero, ceu classico acciri, ab Italiae Uibibus Ferrariam, tamquam ad disputationis arenam, Convolarunt, nostris Doctoribus, seu Lectoribus spectantibus tantum , & audientibus unica vice Vincentium Bandellum, ex gratia, in Scholis publici lycei conclamantem. Adhuc in ancipiti lis est, an pro honore habenda fuerit associa- nse 98.tio facta a Doctoribus utriusque Collegii , Iuristarum nemph, R Medicorum, cadaveri Marchionis Nicolai Est ensis capite obtruncati, tamquam perduellionis Iei, die as. Septembris 14 s.

27쪽

PARS PRIMA

I Certh martyribus, ae illustrioribus Reipub. viris honor iste non denegatur: sed rebellibus, valdh dubitandum.

me. roci. Estensium Imperium non adedi amplum erat tune, quando pr mulgatum fuit hoc decretum de non confugiendo ad alias Urisbes prct laurea doctorali obtinenda, sive Iiteris operam navando. Amplificatum suit sub Alphonis I. atque iterum sub aliis Principibus. Igitur tunc temporis, nempe anno 148 s. exiguum erat dominium respectivh ad hanc praesentem aetatem. Quapropter non ita amplilicari debuerat tale Imperium; vel de secunda, &tertia amplificatione , quae sub hoc argumento non cadit, nihil prorsus erat dicendum. Fat tor. Statuta Collegii Artium, & Medicinae Doctorum per summa-xium exponuntur ; quod minimh conveniens erat in Histori tam ampla, & specifica unius Universitatis , quae methodus ab Authore non servatur in descriptione Statutorum Universitatis Scholarium in hoc eodem volumine a pag. 364. ad 437. quibus integer liber conficeretur. Sicuti in Constitutionibus ejuidem, Studii ad pag. Is s. recensitis summarii methodus non adhibetur, quemadmodum & dumtaxat in Statutis Collegii Theologorum, Iuristarum, & Medicorum, parsimoniae causa, observatur: quod aegrὶ passuros lectores fatetur & ipse Author . Sed excu. satio haec eum nimium studiosa videatur, c dicit enim , se ita facere optimὸ duxisse ob rationem eorundem Statutorum totius Universitatis, ne recordatio eorum oblivioni daretur non attendenda reputatur, eli quia alia etiam Statuta huic damno subjici possunt. Si melius consultus fuisset Author, in integrum, separatumque Volumen, singula haec Statuta compegisset, & ad cal-Cem totius operis pro mantissa, legere illa volentibus exhibuisset, absque eo quod lectionem continuatam operis illa turpiter deformasset. Solent hane meliorem methodum servare Scriptores Ierum hujusmodi; prout videre est in tractatoribus rerum historicarum hujus saltem temporis, quibus seriem actorum, & rerum insigni Ium hae diversa documentorum farragine intersecare non luber. Solent etiam hujusmodi stylo procedere I. Consulti qui Summaria, & doeumenta probantia, seorsim reponunt. q. lam Ecce iterum no us Processus adamussim transcriptus , novum sti8.iry. integrum nobis referens testamentum Ludovici Pacchiarini, favore

Universitatis Ferrariensis, cum substitutionibus, & quibuscumque clausulis, iuxta Notariorum stylum, appositis , ad hoc, ut edo-geantur Lectores Collegium Doctorum juristarum Ferrarien. Pa

28쪽

LIBER SECUNDUs

tronatum habere , & jus praesentandi in Archidiam tu Eeclesiae Cathedralis Ferraris . Tota hec provincia breviter expediri poterat, si reserens originem, & fundationem ejusdem patronatus, Author Lectorem ad calcem totius libri remissiet, ubi integre tota testamentaria tabula rescripta fuisset. Transitus celeberrimi P. Ludovici de Valentia a Ferrariens ad Patavinum Gymnasium, non adeo pro Ferrariensibus honorificum negotium est; ut tanto Ducalium literarum apparatu describi promereretur. Haec est argumentatio quidam logicalis, quae de minori ad majus fgpissime habeturr atque hinc probatur prioritas,& excellentia Gymnasii Patavini supra Ferrariense. Quod autem in primo ingressu ad lecturam Patavinam LudO- patrati vicus de Valentia celeberrimam disputationem Theologicam cum Ior Pico Mirandulano instituerit, hoc in Patavini Gymnasii decus resultat: non enim omnes Scriptores contemporanei concordant, hujusmodi disputationem habitam fuisse Patavit: aliqui enim volunt inter quos Ioannes Perinatus in MS. rerum Ferrariensium hoc evenita Ferrariae in Cetnobio, sive in Templo S. Mariet Angelorum . Remanet expungenda ex hoe loco Epistola, sive Decretum s-Da. Ducate, pio immunitate Scholarium a Gabellis, & Datiis, eo quia, cum stylo barbaro, & lingua vernacula conscriptum sit , melius in fine libri locum suum in colluvie similium rerum o tineret. Quod hic pro quocumque alici documento in corpore librorum hujus Historig millies inserto , dictum sit, ad hoc ut nusquam amplius haec adnotatio sit repetenda . Supplex libellus Moderatorum pro mercede postulata ob Iab pag. t 24. res, quos in lyceo moderando impendebant a Duce Hercule iureae merito reiectus est, ob vilissimi animi indicium. Hetc recordatio in hoc lisro non erat inserenda; nam omnia, lichi vera, nolia expedit quandocumque narrare: imo prudentis est animi, ea substentio prεterire Subsequitur oblatio Cereorum, quq quotannis fiebat Massario pag. 35.

fabricς Ecelesis Cathedralis in diebus solemnioribus: qui oblationes tractu temporis obsoleverunt. Cur verti Borsetius ad hanc astruendam veritatem in medium afferat Decretum a Paulo Constabili Sapientum Iud. de anno x 434. die a 4. Maii editu , penitus ignoro; cum in hocmet decreto, in triginta tres rubriis cas distributo, nusquam mentio appareat Ferrariensis Universi

tis. Quapropter hoc quoque documentum, tamquam inutile, &Penitus voluptuosum, rejiciendum judico. Circa Disit iroo by Corale

29쪽

i, i. Circa pinium librae Marche sanae, & solidi pariter Marchelani,' non then divinatur Author noster. Alia erat libra Marchesina, . alia de auro in aurum λ alia demum platealis; ad cujus proportionatam rationem imminuebatur pariter pretium solidorum , ex quibus libra componebatur . Libra Marche sana erat aurea, & ad instar medii aurei Veneti hodie vulgati commercii, cujus intrinsecum pretium, ex auri penuria tunc temporis desumptum, ad quindecim hodiernorum Iuliorum valorem ascendebat . Libri Marcheiana de auro in aurum erat eadem, sed effectiva, & nuis murata, , atque praesens, cujus valor nunquam in eodem statu permanebat; sed modli augebatur, modo imminuebatur , juxt mercatorum, & platearum negotia. Quidquid tamen esset in ea valoris , vel majoris, vel minoris, erat in contractibus numeranda, ratione librae effectivae ; non verb aucti, vel imminuti pretii. Demum libra Marche sana platealis erat argentea, & m riualis, ejusdem quasi pond-ris, ae libra Bononiensis effectivata, sed aliquid magis, non vero ad trijulium hodiernum Romanum perveniens. Alia ratione etiam dicebitur libra Marchesana pla-tualis illa, quae, juxt1 valorem diurnum mercatorum, per j eas erogabatur, modo augendo, mod5 imminuendo illam: non erat vero moneta haec humerata , ita ut, si quis dixi set, vendo tibi pannum hunc pro tribus libris platealibus, & non essent numeratae istae librae, intelligendum erat pretium opinione vel auctum ,

vel imminutum modo negotiAtorio.

Solidi item pari passu librae correspondebant. Solidis triginta componebatur libra aurea Marchesina: solidis totidem, plus minus, libra Marchesina numerata, & effectiva, seu de libro in aurum: & solidis sex, & sem' libra platealis. Totum discrimen erat in valore solidorum , qui non ad Obulum hodie una sunt referendi. Duplicis naturae erat solidus, Communis aeneus,& solidus ideatis, seu phantasticus. Atineus tamquam pro hodierno obuli pretio sumebatur, sed ex quinque quadrantibus, a duo ut quiritans assis unum solidum, seu nunc obulum, componeret. Solidus ver, ideatis uario modo sumebatur. Unaquaeque libra

suum solidum habebat dicebaturque solidus libri Marchelanae aureae, solidus librae de auro in aurum, & solidus librae argenteae: 8e isti solidi ad valorem quinque obuiorum, seu hodierni

semijulii, vel quinarii ascendebant. Tota haec ratio monetarum,

di specificε libret Marchesanae, disputata habetur per Hieronymum Giacharium I. C. Lugien. in ejus Consilio is materia Mo-

30쪽

LIBER SECUNDUS

tieta Marebefana, atque Beneplacisi DueaIit. Nec non plura ha. bentur apud Bernardum Davanrati in ejus dissertatione dino M vete, & apud Gherardum de Nasella, MS. deIle Monete Ferraress

Citius expediri poterat narratio Additionis Herculeae ab Herocule Duce II. constructae, & fabricae aedis illorum de Guarinis .. Membra Elegiae ad hunc locum reportata cum historica narratione.non concordare quis non videt P Praeterquamquod non omni laude digna videtur manifestatio rei domethicae satis angustae apud Virum aded insignem, familiae adeo illustris, nee non de optimis studiis optimh meritum; cum paulo post de honora. xio fioo. Ducatorum Christophoro de Albericis Ticinensi assigna to, sermo habeatur. Super omnes quascumque adnotationes in hoc volumine in-Hor 36. sertas, verε una digna cedro illa est, quae de Peregrino Priscia no tam diserth, & eloquentes loquitur. Utinam quaecum qui alia in hoc libro afferuntur, documenta tanti momenti essent, iatam opportune, & eleganter conscripta. Servantur Prisciani Opera, pro majori parte, in Estensi Bibliothecar nonnulla etiam hic Romae in Bibliotheca olim Slusiana. Unich referendum erat quintum Capitulorum concordatorum-Iqq. inter commune Civitatis, & Alphoniam Ducem; hoc enim ad Studium pertinet: quamvis pro meliori & Studii, & Ducis honore esset reticendum , eo quia , non obstante nova Ducis spon- . . sione, minimh servatum fuit. Concrematio scamnorum narrata pro gaudii argumento a Sch pag. IAT.

Iaribus, tamquam res vel parvi momenti, vel nullius honoris,& dignitatis, erat omnino omittcnda. Item tamquam ad Universitatem Studiorum pro nihilo perti-yg- η nentia , reticenda erant bella patrata inter Iulium II. Pontificem, & Alphonium Ferrariae Ducem. Gloriosa utique mentio est de magno Cσlio Calaagnino pro Patria Historia scribenda deputato. Ast Prisciant onus de Fe rariensi Historia conscribenda ubi nam locorum remansit 8 Amne haec provincia a Prisciano deserta fuit Nequaquam. Ergo magna orta fuit diffidentia , ne Prisciani monumenta valerent; atque ita hoc idem argumentum Calcagnino assignatum fuit.

Sed Historia Calcagnini pari passu, ac illa Pristiani, processit. Utriusque scripta magna in parte deperdita sunt, & per fragmenta tantummodo reperibilia. Calcagnini incomptae chartae,nu, Disit iroo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION