장음표시 사용
331쪽
CAPUT X. Is componere, alias vicinas disposuisse, ad repraesentandas has coronas A eo ut si non semper tales videantur, quoties plurimi Soles apparent, caussa ex eo sit quod
crassities nubis, non semper ultra circulum glaciei, quo cingitur, se extendat vel etiam quod tam opaca sit atque obscura, ut per illam nequeant apparere. Quod ad locum harum coronarum , non alibi quam Circa verum Solem apparent, neque ullo modo a Parheliorum locis dependent. Quamvis enim duo Parhelii Κ, Nhic insectione mutua exterioris corona 8 circuli albi occurrant, casu tantummodo id accidit. pro certo mihi persuadeo, idem in locis paululum ab Urbe Roma remotis, ubi idem phaenomenon apparuit, non visum fuis se. Sed non propterea judico,centrum illarum semper in recta linea,ad Solem ab oculo ducta,tam accurate ut illud Iridis, exstare hoc enim interest, quod quae guttae cum sint rotundae, semper eandem refractione essiciant, quemcunque demum obtineant situm; quodque e contra glacie particulae cum sint planae, hoc majorem ossiciant, quo magis oblique Solis radios transmittunt. Et quoniam cum formantur in circumferentia nubis, vi venti illain circumquaque lambentis, alio situ ibi jacere debent, quam cum in plana nubis superficie sive superiori sive inferiori fiunt, accidere potest , ut duae simul coronae appareant, una in altera, ejusdem fere magnitudinis, monaccurate idem centrum habentes. Praeterea quoque accidere potest, ut praeter ventos
hanc nubem cingentes, alius aliquis infra vel supra fera n 'Ltur, qui denuo superficiem aliquam ex glacie ibi for fati, alia. mans, alias varietates in hoc phaenomeno essiciat. Quod, Ul etiam interdum possunt nubes circumjacentes, utitu b, via, si forte tunc cadat. Nam radii lacte alicujus lia intὸν