Everardi Ottonis, antec. Duisb. Papinianus, sive De vita, studiis, scriptis, moribus et morte Aemilii Papiniani, jurisconsultorum coryphaei, diatriba

발행: 1718년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

virtutem ex illo, istunam ex aliis distant Iuvenes, & mature Constantiae hoc exemplo sine pari instruantur. Viri sepe excellen- , tis ancipites variique casus habent admirationem, exspectationem, laetitiam molestiam, spem, timorem: s vero exitu notabili concluduntur expletur animus jucundissimae lectionis voluptate, ait Cicero lib. V. Epist. I 2. Nemo nescit, & resert Herodianus, Antoninum & Getam ab ineunte aetate Contrariis inter se studiis dissedisse; puerili primum certamine, edendis coturnicum pugnis, & gallinaceorum conflictibus antim Praebente. Sive enim quid in scaena audirent, sive spectarent, diversis semper aC- cedebant, committentibus etiam utrinque ipsos adulatoribus atque ministris, ut ad stquisque pro virili retraherent male concordes. Severus in commune malum Certamen hoc cessurum suspectans, paternis monitis & auctoritate ad mutuum amorem . . germanos semper revocare conatus, etiam morbo ingravatus natu majori divinam Sal,

Iustii orationem, qua Micipsa filios ad pa-

. Cem hortatur, misit, & utrumque jam moriturus Papiniano, tanquam tutori, com- ' mendavit. Hoc in Britannia eXtincto, re versi domum juvenes, & pari jure ad imperium evecti, licentius simustates exercere,

insidiari,

382쪽

. Mons PAPINIANl. 36, insidiari, moliri, grassari ad singulare imperium , nihilque omittere, dum conis tem potestatis expungerent. Rara Communiter fratrum est gratia, sed nulla re magis . extinguitur, quam aemulatione accedente, quae inter coheredes imperiorum plerumque intercedit, ut recte Poeta dixerit: i- - - omnisque testas, . . Impatiens confortis erit.

Testes Antiochus & Seleucus apud Iustinum; - Partharitus & Gundebertus apud Diaconum , testis ipsa Roma, cujus munitionem staternus sanguis consecravit, & ut cecinit Lucanus lib. I. Fraterno primi maduerunt sanguine muri. Hic qui in palatio vel militia dignitate quadam praestabant, partium alterutrius erant,& uterque magnis pollicitationibus, donis& honoribus homines sibi adjungere nite- 'batur. Antoninus militaris vitae ac belli. ducum videri amator assectabat, prodigus in milites: cetera furiosus, ad omnia prae ceps, virtutis & illustrium virorum hostis, rapax, bonis exitiosus, metu quam benevolentia sibi amicitias quaerens.' Geta econ trario pietate, lenitate dc animi moderati ne insignis, dia tractabat honestissima; disciplinarum laude celeberrimos Circit - se habebat, a quibus & vicissim amabatuT.

383쪽

3 o CAPUT XVI. . Vide Herodianum lib. IV. cap. Sparti num in Caracalla & Geta ue Fragmenta Pei- resci a pag 742. usque ad 761. Quid noster

Papinianus Z Ut bonum decebat tutorem, utrumque monendo & orando in concordiam reducere tentavit: primus eorum, de quibus Herodianus lib. III. cap. I s. Comgressos reducere ingratiam mater conata, adnitentibus honesissimis quibusque Severi amicis DConfliariis. Nam diserte Spartianus in Caracalla cap. 8. scribit, eum concordiae fratrum Antoninorum faetisse. Mox auteri Praevidens, nulla sapientia usiam& benev lentiam utriusque retineri posse , quemadmodum semper magis addictus fuerat Getae, rectioris indolis adolescenti, sic hunc, ad Patris praeceptum , ejus causam tuebatur: alienior a Caracalla, qui totus quantus nil nisi stupra, incestus, adulteria, rapinas, latrocinia, pestes denique & furores Cogit

hat 3 qui dc hoc molesto paedagogo ut se liberaret, simulac imperium obtinuit, in ipsa Britannia Papinianum dimisit: Dio Cassius lib. LXXVII. pr.

Scilicet haec indoles, hoc studium malorum est Principum, ut quos ob virm Iem apsi metuunt, ab aliis vero coli & amari mdent, subvertant; quό ampliorem tyran nidis' explicandae campum nanciscantur.

384쪽

. MORS PAPINIANI. 37rDehinc enim Caracalla fratrem, per aliquot menses veneno & latentibus insidiis frustra petitum, per vim & ferrum oppria

mere constituit. Nec mora. Persuadet m tri, ut ambos ad reconciliandum in cubic tum vocet, ubi Getam nihil tale expectantem atque ex matris Hulantis collo haerentem dcclamantem: Mater mater , genitrix genitrix, fer opem, occidor in modum trucidat, ita ut hanc quoque sauciaret ictu levi. Statim, quanquam Vesper erat,

pro salute sua singuiss militibus Atticarum drachmarum duo millia supra quingentas pollicetur, pPaetereaque annonae supra, quam sueti accipere, dimidium. Mane diei sequentis loricam sub veste Senatoria habens, toto exercitu Comitante, contendit

in Senatum, mentitur fratris insidias; flagitium vertit ad gloriam, qtiasi dignum aliquid virtute Romana secisset. Orationem ipsam , nescio a quoassentatore aulico dictatam, habet Herodianus lib. LV. Altera die Capitolium petiit ; grates certatim

actae Diis, ob demtum magno discrimini Principem , dona & supplicationes apud

omnia pulvinaria decernuntur. Spartianus Carac. cap. LII. Sed quae conscientiae vis esti Externa haec. leves vulni semionesisAcile compescebant, nec quicquam e Aa a , - quod

385쪽

quod culei poenam metueret immus legum di orbis dominus tam male autem diro hoc flagitio consultus erat Caracallae animus, tot Furiarum stimulis noctu diuque verberabatur, ut ipsum scelus ei cederet in supplicium. De Nerone scribit Tacitus lib. XIV. Annal. cap. I 2. Sed is Caesare perfecto demum scelere si. e. matre interemta magnitudo ejus intellecta est: reliquo noctis, modo per sientium defixus, saepius pavore exsurgens, θ' mentis inops lucem operiebatis , mnquam exitium allaturam. Pariter ille Diis nunc hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat , sed fratris specie & metu semper temtus, daemonum arcana scrutatur, undique accersit magos astrologos & aruspices , nemine Praetermisese, qui hujusmodi fallacias profiteretur. . Sed eos quoque suspectos habens, fraternos Manes evocari jubet ; tandem, quo se verteret nescius, nefarii sceleris patronum quaerit. Non defuerunt ei in palatio parasiti& mancipia ad linguae infamiam nata, qui sine haesitatione, quin certantes, munus c. libenter suscepissent: verum in unius

Papiniani existimatione & facundia plus fi-

duciae collocabat ; hunc ex vita privata re vocat ita aulam, vel jam revocatum rogat,

'νavi sermone apud populum di in Σω

386쪽

Mons PAPINIANr 'nam parricidii excusationem suscipiat, sinsecus certam minatur necem. Quid ille pAn spatium deliberandi petit ξ cunctatur .luum suorumque discrimen expendit Z Nihil horum. Ut nullis aulicae servitutis vinaculis adstrictus , summa in libertate vixerat,

sic maXima παρρησ)οι Imperatori respondet:

Non tam facile parricidium excusari posse, quam seri. Quam sententiam, ut Bertran- l duS auguratur, a Pompejo Trogo apud Justinum lib. XVI. Hiit. desumsit , qui de parricidio ab Antipatro in Thessalonicen matrem perpetrato, aurea haec verba scri ' psit: In parricidio nulla satis justa causa a Iceleris patrocinia 'aeteri potest. Rursus ur- ' gente Tyranno, ut populo saltem persua- deret, Getam suo merito propter structas insidias interemtum, hanc celsissimi animi vocem addidisse fertur: Novum esse parricidium, accusare innocenter occisum. Quid 'tum Z Ducitur ad supplicium, occiditur ic filius ejus jam Quaestor, caeduntur CX Getae

amicis, fautoribus & ministris, qua in Palatio, qua in Urbe, hominum viginti miti i

lia: ne uno quidem reliquo facto, ex eo. ordine hominum, qui in honore aliquo fue- rant, quique ipsius parentem aut fratrem observarant: auctore. Herodiano & Mphi- i

387쪽

CAPUT XVI. g. III. Haec verissima necis Papinianeae caussa & historia videtur: alii alia reserunt νsed vaga, incerta, a fide & veritate aliena.

Dio coaevus veram causam scire potuit, re

sine dubio in litteras misit; sed Xiphilinus

in excerptis lib. LXXVII. Contentus est, intersectum narrasse, non quare. Herodianus ne quidem Papiniani mentionem secit , quod inter ejus naevos reputandum. Zosimus ante Getam occisum tradit,' unicam Causam caedis adferens, quod huic plus favit. Verba ejus ex interpretatione Leun-

elavii sunt ista, lib. I. cap. 9. Papinianum Praefecti praetorio munere fungentem suspectum Antoninus habebat , alia nulla de causa, quam quod Papinianus animadvertens, eum 'infesto erga Getam fratrem animo esse quo illi minus infriaretur, pro viribus impediret. Hoe igitur impedimentum ἡ medio removere olens, Papiniano per milites necem struit: spatii que latum nactus, fratrem interscit , quum ne quidem mater adcurrentem ad se po ruisset eripe e. Studium in Getam princeps

causa missionis fuit in Britannia, & deinde

accessesia mortis: at Papinianum post Ge tam superfuisse, Spartianus in Caracallo tradit cap. III. Altera iliis, post Getam oc

cisum. Capitolium petiit: 9 eos quos occudere parabat assabiliter es allocutus, imi

ad tensque

388쪽

Mons PAPINIANI. 37s.linque Papiniano Ciloni , ad Palatium rediit. Ut hoc ceteris Tosimi e roribus annumerari possit. Prius Victor omnem tiliorum de nece Papiniani narrationem in dubium vocat, ubi cap. XX. de Caesaribus hunc in modum scribit: Geta, mi nomen paterno ab avo erat, cum fratris modestiore ingenio angeretur obsessus interiit. uae victoria Papiniani exitio foedior facta, sane putant memoriae curios: quippe quem ferunt illo tempore Bassiani scrinia curavisse , monitumque , uti mos est, destinanda Romam quam celerrime componeret, dolore Getae due Hus: Haudquaquam pari facilitate velari Farricidium, qua seret: iccirco morte Uectum. Sed haec improbe absurda sunt ; cum

constet satis , praefecturam praetorio gessisse:

neque incondite illum virum tantam contum

tiam imponere potuisse et , . qui amori ac magia serio erat. Luxata sunt verba postiniora: ideo Casaubonus ad Spartianum pag. 723 immittit negationem , & addito nomine legit: Neque non incondite &c. qui amori magisterio Getae erat. sed nondum tolera 'bilem sic constitui sententiam , . recte aia Gruterus, nec ego quicquam habeo, quo ihuic vulneri medicinamiseram. Illud satis patet , Victorem, hominem Astum , prode

re studium, in filium Seum, itidem Amu

jiDiuiti bν Cooste

389쪽

376 CAPUT XUI.

Et aegri somnia sunt, quod caedem Getae in. Britannia perpetratam tradit: aliquot enim menses imperium cum fratre obtinuit Romae, ubi & in palatio occisus, parente dudum Consecrato. . siserunt ex Britannia, pari honore imperium gerentes , Romamque cum patris reliquiis contenderunt.

ait Herodianus lib. III. cap. I s. cui junge

lib. IV. Cap. 4. g. IV. Spartianus certiora d veriora nobis promittit in vita Caracalli cap. VIII. Hunc igitur audiamus. Stai, inquit, de Papiniani nece multos ita in litteras retulisse, ut caedis non seiverint causam, aliis alia referentibus: sed ego malui varietatem opinionum federe , quam de tanti viri caede reticere. Pa pinianum amici mum fuisse Imperatori Seu ro, ut aliqui loquuntur , Gnem etiam per secundam uxorem , memoriae traditur: cu huic praecipue utrumquestium. a Severo com- mendatum, eumque cum Severo professumsub

Scaevola, , Severo in advocatione Afrisu 'cia , atque ob hoc concordiae fratrum Ani mirum favisse: egisse quin etiam ne occiat deretur, quum jam de in iis ejus Bassia ι quereretur I atque ideo una cum iis, quifas Dres fuerant Getae, a militibus, non sis

'germittente, verum etiam suadente Antonino,

390쪽

, Mons PAPINIANL. 377statre illi mandasse, ut N in Senatu pro se apud popullum facinus dilueret; illum a rem res Misse: Non tam facile parricidium excusari posse, quam fieri. M etiam ne

fabella, quod dictare noluerit orationem: quo invehendum erat in fratrem , . ut causa ejus melior seret, qui occiderat: illum autem negantem respondisse: Esie parricidium aliud ,aCcusare innocentem occisum. Sed hoc omnino non. convenit: nam, neque praefectus

poterat dictare orationem ; by constat eum quas fautorem Getae occisum. Tres videmus adserri opiniones: prima est, quod partium Getae fuit , &concordiae favit: altera, quod parricidium sermone ad populum dilueret noluit: tertia, quod orationem dictare recusavit. Priori Spartianus calculum adjicit, tum in fine horum verborum , tum imulta Getae cariVix secundam fabellam vocat , quam tamen amplectitur in Severo cap. XXI. Papinianum, quod parricidium excusare noluisset, occidit. Tertiam hoc ar- .gumento refellere Conatur, quod Praesectorum praetorii non fuit, orationes Prin cipum formare. At o bonet Scire poteras , Principes facundos & promtos , suopte intgenio orationes Comp uisie 3 minus eloquentes amicorum opera uses. . Quaestores

legendis quidem , serim conficiendis oratio-

Aa r nibus

SEARCH

MENU NAVIGATION