장음표시 사용
41쪽
I. I. Papinianus trilinguis. II. Primus jura Romana tractavit Graece, quod di lia timum. III. De Oisticis ilium muni- . cipalium Graece scripsit, quia lingua Graecanica ei homini Bro erat familiaris , eademque in multis municipiis magis usitata. IV. Homeri auctoritas, cur apud eum aliosque urisconfultostanta. Fermati I Bertrandi negligentia indicata. U. Demosthenis et mn perquam fuit sudisseus: ': . in cujus versione is Mureti censura defen- sus. VI. Graeca ejus varia Graecismi.
DL pueritia Papiniani nihil constat,
nisi quod cecidit in felicia ista tempora, quibus Marcus Antoninus, . Princeps supra omnes, studiis litterarum excellebat. Statim ergo in sinu & , gremio matris vere Eugeniae educatus, Cum. studia extra limen prokrenda essent, san-dtissimis praeceptoribus traditus videtur, qui prima linguarum elementa docerent. Si Emisae natum statuimus , quod nec assirmare nec inficiari velim , trilinguis fuit ac
42쪽
mnaculus sermo Phoenicius,Graecus & L tinus ex institutione. Phoenicium Hebraeo valite affinem fuisIe, ex Josephi libro I. contra Appionem constat, ubi γλωσσαν φοι--σαν vocat Hebraeam, & pluribus contraFul-Ierum id demonstravit Samuel Bochartus lib. II. Geographiae sacrae cap. I. Hinc non mirum Iudaica dicendi genera in Pamdectis reperiri , quae diligenter collegit Amtonius Augustinus lib. IV. Emendationum.
cap. 8. Ipsi enim Jureconsulti Papinianus, Ulpianus, Modehinus SemiJudaei suere. Sed Graecae dc Latinae linguae cultus jam
tum etiam apud Phoenices, etsi non faciles cedere linguis, quas prae suis parum cultas putabant. Tradit Lampridius , Alexa drum Severum Litteratores, Grammaticos, Rhetores, Graecos & Latinos in patria habuisse : Emisa etiam quantum studiorum nomine celebrata, ex deperdito Dionysii
loco, nos docet Festus Avienus a versu Io8s. - - - Emesae fastigia celsa renident
Nam diris solo latus explicat, ac subit
murribus in caelum nitentibus , incola claris
η , Cor SC LIS acuit.. s. II. Quo magis autem Papiniani si gularem Graecae linguae peritiam considero , eo certior evado, Syrum fuistb. Non me
43쪽
I C A P u 'Υ IV. 'fugit Romanos quoque sermonem hunc. 13 prima infantia didicisse , ut nos Latinum 3 pueros Romae Graece nugatos 3 adultiores
Graece prius , quam Latine declamasse. Ipsi Principes, sub quibus vixit noster, hujus. linguae fuerunt peritissimi: Marcus libros de vita sita Graece perscripsit: Severus Athenas propter has litteras petiit, ejusque filius Antoninus quinque Euripidis versic
los aliquando recitavit. Veterra etiam Prudentes, quando Homeri, Solonis, Hippo cratis, Platonis, Aristotelis, auctoritate utun r, satis, sateor, ostendunt, se hujus linguae non fuisse imperitos. At da mihi
unum, e centum & ultra, qui ante hoc aevum vixerant, Jureconsultis, qui integrum librum Graece confecerit, Ut 'A νοροκον
suum Papinianus Z cujus fragmentum sub tifitulo Digestorum De via p. ca bis quid istea factum esse dicetur nobis a Triboniano servatum in lucro ponimus. Jam ante quidem Mucius 'oeων, Labeo Pithanon, Pomponius Enchiridii libros vulgarant: sed qui, praeter inscriptionem, Graeci sermonis p rum , aut nihil complectebantur. Ipse Papiniani praeceptor, Cervidius Scaevola praeceteris in hoc genere doctus, ad species tamen Graece sibi propositas, Latine ubivis respondet. Vide l. G. s. q. D. Mandati L 7
44쪽
PAP. PERITIA LING. GRAEc E. 3το. D. de Administratione N periculo tutorum. I. 88. S. I s. D. de Legatis lib. a. Vin' causam Z Artis vocabula in sero Romano recepta, nec ipsis etiam Latinis satis interu lecta, ut, suus heres, curator, ruta caesa, leotarius, donatarius, vix in Graecum semmonem converti poterant: ut ab auctoribus librorum Basilicisn, Theophilo & Hamni pula discimus, qui patrii sermonis bene gnari, multas tamen ejusmodi voces in transsationibus suis retinere debuerunt. Α - perte Modestinus, cum libros de tutelae de curae Excutitionibus, Papiniani exemplo, Graece ederet, ad Ignatium Dextrum in I. I. D. de Excusationibus scribit: sei non ignorare, quam di ulter jura Romana Graeca convertantur. . Cui respondet, quod Gr sprius Thaumatutinus in Oratione Pan Prica ad Origenem pag. ITI. ingenue iat tur, verba legum Romanarum sibi praeclara
ta magnifica quidem , sed inexplicabilia
g. ΙΙΙ. Quid autem, dicat rte aliquis, causae est, quamobrem Papinianus Graece scripsit 8 cum apud omnes fere Gentes tum temporis non disciplinae tantum, sed linguae etiam Latinae notitia esset, nec M testati Imperii Romani conveniret, quae ad suspertiuent, Gr ce proferre. Praesides
45쪽
provinciatum juxta, ac Praetores Romani, non nisi Latine decreta interponebant, dc quicquid publice gestum elatum ea lingua, non in Urbe tantum, sed etiam in Graecia by. Asia. Go scilicet Latinae vocis honos per omnes gentes venerabilior dissunderetur , ait Valerius lib. II. cap. 2. Non hic leporem elegantiam linguae Graecae causiabor, haec enim & ceteros capere poterat: sed prima forte instituti ejus ratio fuit, quod Papinianus Syrus erat, Syri autem Grajorum' facundiam, mores & vitam adsciverant , eX quo Macedones regno illorum praefuere: immo, si famae credere libet, Phoenicina gens litteras Graecas prima aut do- cuit ,- aut didicit. Curtius lib. IV. cap.& 4. Inde Judaei majorem Syriae partem,
in qua & Phoenicia , Graeciam Vocabant , ut Drusius in lib. I. Hasemonaeorum Cap. I. ostendit. Hinc quoque mulier, quae Divo Matthaeo γυνὴ eadem beato Mar
Graeca , genere Brophoensia appellatur. Cap. VII. comm. 26. Sic Iuvenalis supra pag. 6. Urbem Syris repletam, Graecam urbem Ο-cavit, & Virgilius in Copam: Copa Syrisca caput Grais redimita mitella. Dein Papinianus hoc libro AEdilium, non Romanorum, sed municipalium ossicia ex
46쪽
PAP. PERITIA LING. GRAECAE. 3 3posuit: municipia autem per omnes provincias sparsa, Graecas quandoque magis, quam Latinas litteras callebant. Quapro- pter Hadrianus ad magistratus municipales
Graece rescripsit, in I. 48. D. de Iudiciis. Iudices ex Arcadii & Honorii permissu, tam
Graeco quam Latino sermone, sententias ferre poterant, I. I 2. C. de Sententiis Si terlocutionibus. dc Justinianus Constituti nem de jure patronatus, ideo Graeca lingua edidit, ut omnibus innotesceret omnium notione, recte apud Theophilum est, in g. 2. LV. de Successione libertorum. EX eadem iratione, jam dudum Spiritus S. Evangelium Graece expositum voluerat: maXimam enim orbis partem hae litterae occuparant,
dc in ipsa Iudaea Hellenistae Graece tantum Biblia sacra legebant: Iuvenalis item de suo,
. id est, Domitiani aevo, Sat. X N. e. IIo. Nunc totus Grajas habet orbis Athenas. Hoc ipsum porro tot inscriptiones Graecae& Latinae, tot nummi bilingues in uno solo cusi, tot Scaevolae & Modestini responsa testantur. Quid ρ quod ipsius Italiae pars,
quae in Graeciam Siciliamque vergit, multis civitatibus ex Graecia profectis oppleta fuit , quae licet jam Vari onis tempore ci- .vitate essent donatae, Magistratus tamen suos, δέ quaevis alia, Graecis nominibus de-' signabant.
47쪽
C A s u et IV. signabant. Ovidius lib. IV. Fastorum s r. 63. Nec tibist mirum, Grajo rem nomine diei,
Itala nam tellus Graecia major erat. ig. ΙU. Ne vero Papinianum tanta Grae cite facundia polluisse dubitemus, illud ob , servari velim, duos eum quam maxime sibi imitandos proposuisse, Homerum & D mosthenem, illum Poetarum, hunc oratorum Principem , atque ita eX Petronii, mnium elegantiarum Arbitri, praescripto studia sua instituisse. Suadet ille:
- - - - Det primos Sersibus annos,
Maeonii que bibat felici pectore fontem si x-Socratico plenus grege, mutet διμ
Liber, ingentis quatiat Demosthenis
'De Homero quicquid dixero minus erit. Tanta ejus Poematum apud omnes gentra. fuit celebritast Deum, non hominem, eorum credebant esse auctorem, parique ii
nore quo nos sacram scripturam, illae ejus scripta prosequebantur. Et sane Ilias dc Odyssea, sive pacis bellique artes, sive doctrinam de moribus, sive eloquentiae Cultum spectes, ita praecellunt, ut pro locu- ' pletissimo uniuersiae thesauro h beri dcbeant. Ab eo pueri in scholis studia inchoabant, primum, quod maXimum est,
48쪽
PAp. PERITIA LING. GI AECAE. addiscentes, ait Plinius lib. II. Epist. 34. Singuli ejus quoque versus, velut totidem oracula, Consilia, rataeque sententiae in publicis privatisque negotiis decidendis haberi selebant. Sic in controversia Lace daemoniorum dc Messeniorum de jure templi Dianae Limenetidis, vatum carmina, praecipue Homeri, ad testimonium Vocata apud Tacitum lib. IV. Annalium cap. 43. Megarenses item cum Atheniensibus dein sula Salaminia contendentes ambo Homericis versibus jus situm prosequebantur, auctore Strabone lib. IX. & Giintiliano lib. U. cap. II. cujus verba adscribo: yam senuntiis quidem Poetarum, non orationes modo sunt refretae sed obri etiam Philosophorum rqui quanquam tinferiora omnia praeceptis suis litteris exedunt 3 repuere tamen a torita tem a plurimis versibus nonfastidierunt. Neque est ignobile exemplum , Megareos ab Athenisvibus, cum de Salamine contenderent , victos Homeri versu. Nec Rhetores tantum, Philosephi & Grammatici, sed Iurisconsulti in primis, ubi vel proverbialem locutioncm adserunt, vel de vocis significatu quaestio est, aut sicubi de formulis & Conceptis verbis agunt, vel quando de vetere ritu controversa incidit, Homero testimonium de- nunciant, tanquam doctrinarum omnium,
49쪽
Η - - - C A -P U T IU.& legum, dc sapientiae, ut Plinius vocat, parenti. Multis capitibus hoc ostendit Scipio Gentilis Parergorum lib. II. Sed & singularem dissertationem de Auctoritate H meri apud Iurisconsultos scripsit Petrus Femmatus, Tholosanus: cujus tamen dilige tiam fugit l. s. De Supellectio legata , in . qua Papinianus noster, Ceterorum princeps, multiscit hujus Poetae auctoritate, ad illustrandum sieculi sui luxum, utitur. Quanquam enim non multum ad Jus Romanum, an Ithacae Rex Ulysies is inargenteum habuerit, an non: nec aetatis
illius fastus a Trojanis temporibus repetendus esset, attamen ipsi satis erat, vel arrepta hac occasione, auehqrem sibi tam carum & familiarem laudasse , id quod in striptis deperditis saepius sectum videtur. Illud
non praeteribo, minus recte inspectam inscriptionem dictae legis nonae a Bertrando, quum ex ea probare volebat, Paullum Tyrium fuisse. Si quid huic argumento ro boris inerat, provocasset potius ad I. I. D. de Contrahenda emtione. Sed ego pro patria
f. V. Praetor Homerum, Demosthenis etiam in prorsa oratione studiosissimum fuisse Papinianum, haud obscure ex I. I. Osta. D. de Legibus conjicere licet: quam enim . in
50쪽
iam P. PERITIA LING. GRAEC E. 3 in libro primo Definitionum posuerat legis
Commendationem, mox ejus diseipulus Martianus ex Demosthene desumtam, in principio sitarum Institutionum ostendit. Verba Oratoris Graeca, in antiquis editionibus olim desiderata, primus restituit Budaeus, Vir summus, ex priore adversus Aristogitonem , probabili indicio, hanc g minam semper habitam, quam dc ipsum perorasse diaerte scribit Plutarchus : at se- mandam adversiis eundem selib Demosthenitribui, ex tumidis verbis & rustica compositione colligit Dionysius Halicarnassensis, in fine libri De admiranda vi dicendi in Demosthene , eamque ab aliis etiam rejici testatur Libanius in argumentis. Merito autem Demosthenem sibi sectandum delegit , ut qui omnes, quotquot sublime, excellens& novum dicendi genus habuerunt, perspi-
state, varietate, proportione, acrimonia, concitandis affectibus, demum etiam decoro, ita superavit, ut astra quodammodo attingere videretur. Vel selo commemorato ejus nomine, maximae eloquentiae consummatio
animo oboritur audientis, inquit Valeriua Maximus lib. VIII. capi 7. Hoc amplius
illud in ipso suspiciendum videbatur, quod juris omnis consultissimus, & civilis Attici peritissimus esset , semperque ad ejus son-