장음표시 사용
61쪽
48 CAPUT U. ac jejunam , cavillantur , quae nisi futuro
Oratori &Jurisconsulto, fundamenta fid liter jecerit, quicquid superstruxeris, co ruet. Summus enim in legibus, in testamentis , in stipulationibus, in reliquis rebus, quae in seripto agebantur, recte interpretandis ab his circa verba requirebatur Iabos: ut ne dicam, animi sensa Commode eloqui non posse, nec ad posteros transmittere, nisi rustice & inquinate, hominis esse otio & litteris intemperanter abutentis. Se vius Sulpidius, juris antistes, idcirco M. Varronem tam diligenter per litteras interrogavit, quid verbum favisse in jure tam serio significaret: AElius Gallus de verbis ad jus pertinentibus scripsit: & Labeo A tistius, qui juris quoque civilis disciplinam principali studio exercuit, & consulentibus de jure publice responsitavit, reserente Gellio: ceterarum etiam bonarum artium non emissera fuit: in grammaticam sese, atque
dialecticam, litterasque antiquiores altioresque genetraverat: Latinarumque vocum origines rationesque percalluerat: eaque praecipue sciaentia ad enodandos plerosque juris laqueos uteis batur. lib. X. Noctium Atticarum cap. Io.. Quae igitur dementia est, in nostro id a guere velle, quod optimis quibusque laudi datum i quia ne satis quidem anxium nonnullis
62쪽
PAPIN. PERITIA SERM. LAT. onullis videri, ex iis, quae jam dicemus, ap
g. IV. Quasi enim Papinianus in I. 6. g.
pri & adulterii descriptionem vel different am adfert, Laurentius Valla lib. VI. Et gantiarum Cap. 6s. approbat quidem: sed 'tamen addit, lesem Iuliam recte haec duo Promiscue appellasse: tacite sugillans Juri nsultum, quod proprie adulterium in nuptam , stuprum in virginem viduamve committi existimabat. Confidentius dein Gulielmus Budaeus in Annotationibus posterioribus ad Pandectas, Papinianum parum scribit, optimos quosque La- tinaes Linguae auctores Plautum, Ciceronem, Sallustium, stupri vocem pro adulterio posuisse. Neuter horum viderat Florentin m dictae.I. 6. scripturam, in qua ma-
inadulterium promiscue appellarac pro qua Graeca voce, a barbaris Pandectarum de- ,
scriptoribus omissa, Valla μοιχείαν, Budaeus oμμιγως, alii , teste Alciato lib. II. Ρraetermitaram , ex conjectura legerunt. At nobis hodie dubium non est, Papinianum legem Iuliam, abusive & improprie locutam , notasse : non equidem, ut Holmanus ad 3. 4. Inst. de Publicis judiciis . D mira
63쪽
mirabundus accepit, quasi & adulterii venisbum extra Conjugatos usurpatum effeti sed quod stupri nomine etiam adulterium comprehensum erat, id solum est, quod improprium vocat. Quid igitur Z Cum non exauctoribus tantum a Budaeo prolatis, sed innumeris aliorum Livii, Horatii, Senecae , Quintilianis locis abunde constet, veteres
adulterium vulgo florum, & proprie,
quemadmodum verisimile est, appellasses an dicemus Papinianum, hominem Syrum, proprietatis Latini sermonis fuisse ignarum an ad Philosophiam Stoicam hoc referemus, cujus imitator erax 8 Stoici enim in vocabulorum usu & proprietate, non ad minis. tias tantum, sed ad ineptias erant supersit. tiosi, conatuque parum felici, ex allusionibus suis, differentias usu non receptas siepe colligebant. An denique manus violentas textui adhibebimus, dc cum Alciato lib. I. Dispunctionum cap. 26. vocem promiscus ejiciemus Z Apagel Nondum res nostrae sunt tam angustae, ut huc confugere sitn cesse ue licet Papiniani: partes , Modestino deservio, deserere videatur Vir Clarissimus, Carolus Andreas Duherus, in eruditissimis suis Animadversionibus ad opuscula variade Latinitate Jurisconsultorum pag. I 28.
ubi Wisienbachii, Gentilis & Capelli ro
64쪽
PAPiM PERITiA SER LΑΥ. st sponsiones egregie refutat. Mihi vero G. Innia plana videntur, si dicamus, Papini num ad usum sui temporis respexisse: quo non quoesibet libido, sed tantum commistio cum virgine, vidua, vel puero hoc nin mine continebatur, L 2 s. D. de injuriis. l. IOI. D. de Vectora signiscatione, ubi Modestinus ait: quidam putant, nempe Papini nus & Grammatici, de quibus eadem voce Nonius Marcellus de proprietate sermonum scribit, Cap. XV. n. q. Stuprum quod cum viduis dc virginibus) committitur foesolum dici putante Heteres pro adulterio vitio sonunt. At vero illum, qui antiquas voces alibi affectat, fugere non poterat, supram, a stupeo, vel p/ω dictum, apud vel res primum pro omni turpitudine corporis,
famae & dignitatis; dein Plauti & Augusti
temporibus pro adulterio sumtum. Sed quemadmodum Graeci vocem Sam , aeque generalem; proprie de puella devirginata dici voluerunt; sic etiam, inquit, nos ad distinguenda crimina, nomen stupri, proprio significatu, de innupta usurpamus; ideoque lex Iulia abusive loquitur, si hodiernum loquendi usum sequaris, uem penes arbitrium est, N jus, θ' non. ma loquendi. g. U. Nunc alia exempla videamus, de
65쪽
quibus nulla eruditorum dubitatio intercedito Cicero lib. IV. de Republica ubi, eodem Nonio cap. V. n. 34. auctore, non rerum tantum, sed dc verborum delectum,
elegantiam & proprietatem, in legibus XII. Tabularum admiratur, ad illam: SI JU
GANT AFFINES, FINIBUS RGGUNDIS PR. ETOR ARBITROS
TRES ADDICITO, eleganter monete Purgium & litem hoc discrepare quod jurgium , quasi juris concertatio, est inter
benevolos, propinquos, sanguine vel praediis conjunctos exorta. Lis vero est dissensio uchementior ex ira & odio inter inimicos exardescens. Eandem autem disserenis tiam cum optimis, quibusque seriptoribus Papinianus signanter observat, qui con-- tentiones inter fratres & conjuges perpetuo jurgia appellat, in I. ult. D. Familiae ereia fundae, D. de Jure dotium, I. 27. D. de Pactis dotalibus. Sic in lapide apud Gruterum pag. 963. in . 2. Ireneus conjugi suae
Aureliae Catrae, QUAE UIXIT ANN. XXIIII. SINE. VLLO. IVRGIO. Et
Juvenalis Satira III. Semper habet lites, alternaque jurgia lectus, 'ra quo nupta jacet: 'Minus eleganter Ulpianus brevem ejusmo- di discessiunculam & frivolariam inter con-
66쪽
PAPIN PERITIA SERIM: LAT. s 3 juges rixamstibusculum, vel, ut alii legunt, frivusculum, frigusculum vocaVit, in I. 32. S.3I2. D tae Donationibus inter virum S uxorem. Amantium iras dici eruditis pridem notatum est, inde frigusculum ; verum alii non ita. Seneca dixit: Divortio foediores male cohaerentium rixas. Ρuritatis P
Pinianeae evidentissimam testem habemus l. 3. g. ἶ- D. de Usuris, in qua matrem fidelia commissi remedium lubrico tutelae praetulisse scribit. Deficit Latinis substantivum nomena lubricus, quia lubricitas nullius auctoritatis est, igitur elegantissima necesssitate usus sut Ulpianus juventae lubricum: Tacitus, lubricum adolescentiae: Ρlinius lubricum aetatis Lucretius clausa domorum: Virgilius opaca viarum dixerunt. Et certe lubricae tutelae sunt viae, propter mille insidias, quibus expositi pupilli. Symmachus lib. VII. epist. 6s. Multiformis plerumque ser is tutorum in varias se frequenter artes vertit. Hinc spoliatores pupilli 'dicuntur Iuvenali Sat. De. 4s. Notumque. est illud avari. tutoris votum apud Persium Sat. II. p. I 2. Pupidumve inam , quem proxi
. 'impello , expungam . namque est scabiosus
67쪽
ι C A P v T V. g. VI. Jam vero memoratu dignum est. lquod Tullius sito tempore risit, krmularios
tam ingenioses, tam multos , statuere non
potuisse, rem an litem dici oporteret, quod que Varro lib. VI. de Lingua Latina testa tur, in actionibus solennibus sub disjunctione dicendum: aeuam rem e litem: idem nec lreeentiores etiam Jurisconsultos ante Papi-,nianum nostrum decidere auses, qui solus quam in l. 6. D. de Dotis collatione, litem incleios vocarat, apud Ulpianum in l. 8. g. r. D. de Inossicioso testamento rem invicissi appellat. Optimet Nam, ut vulgatissimum Ausonii locum praeteream , parasitus Plautinus jam sua aetate in seriis vindemialibus, res prolatas dixit, Capt. Ι. Sc. I. Ubi res molatae sunt, cum homines rus eunt, Simul prolatae res sunt noris dentibus.
Hine & dies quibus jus dicebatur, Rex mactus vocavit Plinius, litigatores sive
agant, sive conveniantur, rei nomine Continentur, I. s. D. de V rborum Obligationibus.
Cicero: Rei sunt omnes, quorum de re disceptatur, lib. II. de Oratore. Ad hanc porro classem pertinet, quod in I. 2 . D. Deposti commendare proprie nihil aliud esse, quam deponere, scribit: quod testamentum emphatice secretum alienae voluntatis, in I. O. D. de Heredibus instituendis: Testamentum Paren'
68쪽
PAPIN PERITIA SERAL LAT. Parentum inter liberos supremi judicii dis sionem in I. 2o. g. 3. D. Familiae eresecundae ζPostliminium suspensi juris constitutionem , iri l. 11'. de suis N legitimis heredibus appellavit. Nec magis exserte distingui potest,
quam in I. Α2. S. I. D. de mortis causa nationibus , ubi eum, qui absolute donaret, non tam mortis caussa, quam morientem, δε- nare pronunciat.
f. I. An fili ejus elegantiam laudet Ulpia' nus. Pietas pro patria potestate. Potii rus hostium pro capto. II. Exheredatio. injuria erat ce nota. Bonorum possessio contra lignum. AH. ustas aedisciorum, aetas dicitur. L. s8. D. de Legatis lib. I. illustrata. Cujacii, Bodini, Forsterilapseus. IU. Figuratarum ejus Iocutio-
Russar diemendatio explosa. V. Ex stili brevitate tot aenigmata, quae excusata. VI. Amat locutiones vetusti Mi seculii, insuperhabere , alias.
69쪽
VII. ejus rei causa. I. 8. D. de Ra- cat. mun. aliter, quam a Cujacio ex i- cata. VIII. sitis Orthographia antiqua, contra Salmasium aliosque. IX. Latine non semper Grammatice scribit. immemoria, sceleritas, alia plura. Ab Iltero
nus, multorum opinione, sors laudasse videatur in I. . f. 2. D. de Lege commissoria verbis: Eleganter Papinianus lib. ILL Responserumscribit, statim atque Uc. Sed non judicio meo. Quoties enim Jurisconsulti nostri ita loquuntur: eleganter Vel belle , bellis e , scripsi, respondit, putat , quaerit, tractat, defrit, non ad ornatum sermonis respiciunt, sed ad doctrinam & judicium ue ut idem sit, quod docte, perite arimodum , ' Aliis igitur argumentis res conficienda erit , quae & eo minus negotii nobis facessent, quo plures passim in ejus capitibus modi dicendi elegantiores, & fi-
gurae eXtemporales occurrunt. Et primum
quidem elegantissimum est , quod patriam potestatem, duram illam Romanorum, invisam & dominicae sere similem, κατ ἐυφη- μνημον, figuram, qua res odiosas verbis bonis edimus, pietatem appellavit, in Liat. D.
70쪽
PAP. ELEG. ET UETUsT. STUD. 1 7Si a parente quis manumissus: neque enim parentum potestas in atrocitate, id est omni officio, quod sanguinis propinquitas exigit, consistere debet, infit MamCianus , praeceptorem secutus, in I. s. D. de Lege 'oxapua de parricidiis. Et Pietas paterni nominis comitium pro liberis capit, ipse scribit in I. 22. D. ad Legem Puliam de adulteriis. Tertullianus coaevus: inquit, nomen pietatis quam potestatis: etiam familiae magis patres, quam Lomini vocantur , in Apologetico cap. XXXIV. Inde PA
TRI PIENTISSIMO apud Gruterum 369. n. s. & PATRI PIISSIMO pag. s s.
n. s. Per eandem blandiloquentiae figuram hostium potitus dixit, pro eo, qui ab hostibus captus est, dc in eorum manus per-Venit, in I. II. D. de Captivis N postlimi nio reverss . Quod a clariss1mo illo Galliae sidere Budaeo non intellectum , Alciatus, Augustinus, Turnebus multis exemplis docuere, quibus adde Statii illud lib. I. Thebaidos : yuvenes qui caede potiti. - f. II. Non minus venustum est, cum eX- heredationem filii injuriam appellat in I. 8. pr. D. de Inumisso testamento. Nam ut laus magna & honor heredem institui, sic exheredatio inter maculas & notas i Non consent dum eli, ait Cajus, parentibus, qui