Tractatio quaestionis, quo iure episcoporum residentia debeatur, per f. Ambrosium Catharinum Politum episcopum Minoriensem

발행: 1547년

분량: 71페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

pus loci ordinarius,q alius quisq pro e

Et cum ius, id quod cohuenientius est, exigere uideatur,restat ut episcopus residere teneatur. Sunt etiam, ut aiunt quis dam,quae non possunt nisi a proprio ordinario episcopo fieri de iure diuino,iit sunt, quae nisi ab episcopis exerceri noli possunt, sicut est, consecrare, benedic σre, ordinare, confirmare. Nec obstat siquis dicat haec fieri posse per alium episcopum. Si enim,ut iam statuerunt,quia libet tenetur haec impendere suae eccles 'profecto non poterit unus simul se . cere satis duabus aut pluribus,praesertim cum sint aliqua munera quae dies certos requirant,ut stuat quaedam consecrationes dc ordinationes. Quod si quis respodeat,haec fieri posse per titulares episco,pos,qui cura uacat in ecclesiis suis.Aiusis inueniri huiusmodillitulares episco. pos est per accidens, quod est contenendum ab arte.

TAliud argumctum,*residentia iuris diuini sit,sumitur ab absurdo.Si enI non sit iuris diuini,contraria consuetudine,

dc similiter contrario statuto tolli poc

12쪽

set, & pastiis circa illam a Pontifice di

spensari:quae tanq manifeste absurda re

s Est& tertium argumettim adiectum huiusmodi. spiscopiis proculdubio de iure diuino petit mercedem operis sui, dicente Domino, Dignus est operarius mercede sua.Cur igitur attin Gnon etiature diuino debeat gregi officium suta, uidelicet praedicationis dc residentiaee T Addo ego Sc fortius quarto loco.Fingamus nullum esse de hoc ecclesiasticuius,quo Imperetur residentia, quaeso none residentia debebiture Si negatur,ma. nifestum uerum negari uidetur, non nisi absurde. Sin autem c5ceditur,deb tur ergo residentia,& non iure ecclesia

stico,ergo iure diuino. TAddunt quinto, &ipsius rei natura. Episcopus enim & ecclesia, quasi sponsus dc sponsa censentur:quare dc indiuiduam uitae consuetudine poseunt. Qito modo igitur Pontifex sepabit eos,quos Deus ipse coniunxit Si enim carnis uinculum non dis oluit etiam Papa,qua potestate uincula spiritus dissoluet. Quod

13쪽

squis acta Pontificii obiiciet,quos siclle dispκare videmus,& quide cum Car

dinalibus regulariter,& cum aliis etiam curialibus,qui uaria ibi exercent officia. R Apodent,inter abusus haec copulari. Scio posse aliquem nos interpellare&dicere, quod licet praedicta argumen ora uideantur probare debitam residen/tiam, non tamen probant illam debenassiduam, tum quia multi sunt casus, in quibus absq; uiolatione praecepti licet episcopo a loco suae cathedrae abesse, tu uero quia praeceptum est affirmatilium, cuius natura est ut licet semper obliget, ut aiunt scholastici non tamen ad semp. t Occurrit autem hic Caietanus,& ait, A

t pastore exiguntur illi actus stipradicti in

Ezechiele,quos aut continuum,aut De quens ualde tempus exigere constat, &ratione eoru tenetur epilcopus cotinuem episcopatu residere,quoniam tanta teporis frequentia continuam exigit resis dentiam,tum ex frequent a exercitii a tuu huiusmodi,tum ex praeparatione ad istos actus. Nam licet omne tempus no Occupetur in exercitatione actus γων

14쪽

rilis,nullum tame tempus est exemptit. In quo non oporteat episcopum cilla paratum ad exercitationem aes iis pastor

iis. Et quia actus pascendi est principalis

actus episcopi, iuxta uerbu Domini ad uia uerlais ecclesiae episcopui,Pasce oves meas, δἰ ex principali actu ; iidlclum mendum est deo per se loquedo, isto Pus tenetur sub praecepto ad continuam

residentiam in suo episcopatu, ita quod

hoc praeceptum affirmativum,ex natura

rei praecepta sicut habet locum determinam,scilicet propriam dioecesim, ita hasbet tempus determinatu scilicet assidue. xt sic licet praecepta affirmativa formaliter obligent semper, sed non ad semper, ted pro loco dc tempore,quo Oportet,et in hoc differant formaliter a negativo, hoc tame praeceptu gratia materiae, Oblisat ad semper,seu assidue, quod est quasi semper,& ad certum locum,haec ille. Et haec sunt quae ero ea parte adducuntur, quae asserit, Residetiam de illam quidem assiduam iure diuino praeceptam esse. TEconuerso autem,*huiesmodi resis

dentia non sit iuris diuini, probari latis

15쪽

uidetur, quia a nulla scriptura episcopis uidetur praecepta residentia. Et iura ipse canonica hanc praecipitini quae & cum uituperant non residentem episcopiim, manifeste,non quasi cotra ius diuinum, sed quasi transgredientem canonii instituta,eum uituperant,utpatet in Decreta de clerinon reliden. p.il.& per totum. Magnum profecto argumentum hoc, cui de aliud annectitur non minuS conis

siderandum,nempe hoc quodcuq; sua

Pte natura mutabilitatem ac uarietatenirecipit gratia materiae,non est eoru quae

sunt iuris diuini, sed recipit determina tionem ab ecclesia,& ideo quantum ad hoc iuris canonici fit 3c ecclesiastici exepli gratia consessio peccatorum iuris diuini est,* autem tali tempore tali modo id est aut proprio sacerdoti aut habenti iurisditionem delegatam dc quae huius. modi sunt uarietatibus subiecta non i ris diuini, sed canonici iuris dicuntur. 'Quod autem modus residentiae episco phid est assiduitas eius, sit sub:ecta uari tati coactus est confiteri tandem Caietatius.Et ideo in illorum gregem transire Oportet

16쪽

oportet qtiae sunt canonici & ecclesiasticitur s, propter determinationem sal ἡ tem qua ius ipstim diu uum non facit, Sicut accidit in ii s quae sunt iuris ciuilis determinantia ius naturale, ut possem haec facile multis illustrare ex eptis, quae breuitatis gratia praetereo. TNunc igitur, quonia in stiperioribtis

arguments argutias Sc captiones cos i cimus,quantum datur,ad Uer talem,nctad obsequium hominum attendentes, rem breuiter per conclusiotaes aperie Inus,ut inde pateat solutio obiectorum.

Prima conclusio sit, Episcopatu, hoc

est ordinem ipsum episcopatus,& con sequeter offic una dc curam, esse de iure diu no,hoc est, inuettim dc insit tutum a Christo,qui di x t Petro. Pasce Oiles mesias:& allos et ana Apostolos feci eptio. Pos quum d xit, S cui mis t me Pater Ecego mitto vos. Accpite spir. tum sanctu Ecc& h nc seqtii, a quacunq; inferio repotestate tolli quoii s modo non potest,scfI cet, ut ep scopatus, aut cura Cpiscoporum non sol in ecclesia: hoc era m facere nec Papa potest, a qiro hic ordo

17쪽

uel officium non est,sed a Deo. TSecunda conclusio sit,V nu esse tantuin ecclesia sancta catholica episcopum, uerbo Christi institutu perpetuo. L iceteni Dominus omnes crearit episcopos Apostolos suos,nullus tamen eorum habuit successore tanq uerbo ipsus Chri sti itis itutiim,nisi solus Petrus Aposto:

Ius:quia quod dictu fuit illi, Pasce oves

meaS,non minus dictum fuisse successoribus,censeri debet. ΓTertia coclusio, omnes reliqui par ticularium ecclesiarum episcopi praeter Petrum,id est, Ro.Pontifice, suit epis&opi ab ipso Petro habent, non Psint quasi delegati ab e aut eius uicariI, sed tanq Ordinarii,creati tame ab illo. Nam in uniuersali cura Petro c6missa hoc fiamul colitiebatur, ut prouideret particularibus prouinciis,& ciuitatibns de episcopis. Quaobrem eius est diuidere diota cesses, dc particularia ovilia, cum unum tantum uniuersale sit ovile de iure diuitino, cuius pallor est Petrus. Sicut ergo eius est diuidere,ita etiam est unire. Et sicut .mPonere curam, ita etiam a cura ab

18쪽

soluere, & mutare personas,& arbitraride cura,& de residentia,sictit itiderit e clesiae expedire . Haec doctrina non est mea, sed puto omnem uere Christianudebere illam non solum concedere,sed

etiam profiteri. Quapropter doctor sanctus B.Tho.noster in plerisq; locis do

Cet, Omnis potestas,praesertim spirittialis in mundo,dependet ab hac potestate suprema Papae,unde omnes possunt dia cere,inquit ille,De plenitudine eius omnes accepimus. Si igitur mea episcopalis potestas,non est immediate a Deo, sed a summo Pont.Papa,ab ipsius igitur pro

uidentia regulatur.

C Quarta conclusita si,qua respodetur quaesito, Quod episcopus no tenetur ad personalem residentiam assiduam in ecclesia sua de iure d uino, ita accipiendo ius diuinum scut expositim est: huius

autem conclusonis ratio ex supradictis deducitur. Cum enim nulla Dei vox faciat hunc uel illum episcopum, ut dicamus immediate datam illi esse curam a Deo, dc consequenter praeceptam resi

19쪽

test sed hoc totum habeat a Petro, R ab

ecclasa,profecto ecclesiastici uiris,& nodiuini episcopi residentia est. Quamuis erilo episcopatus absolute in se conlid ratus,& cura illi annexa in genere de Iu rediuino sit,appi cario tamen ipsius e

seopatus & cura, illi uel illi, quod istum uel illum habeat gregem sibi comisi iam,&isto seu alio tempore uel loco, non a Deo immediate est,sed a Petro,cu us cura ut iam dixi et am haec erat,ir'del cer,

dispertiendi curam istam, & propterea creandi episcopos.Vnde B.Paulus,utust pnificaret quomodo π scor sum di t. In quo uos posuit Spiritus sanctus episcopos regere ecclesiani Dei,intelliscens Spiritu sancto fieri,quod per praelatos rite disponatur. Itaq; omnis obligasttio particularis episeopi circa cura crediti sibi negis ab eo deseendisia quo episeoparum accepit. Vnde & iiormantiarandi ab eo debet accipere,qua tamen. etsi Petri sit tradere,non aliter tamen debbet tradere, q queadmodum sibi tradita fuit hoc est,in edificationem,non in de

structionem id est, ut paseant greges,nu

20쪽

semetipsos. Quamobrem licet petri& epscopos ins littere,& similiter destituere ac mutare, non tamen hoc ei licet

pro uoluntate,sed ex causa, dc ut uiderit expedire ecclesiae. Qiuod si aliter faciat, non dica non tenere factu,sed uere dica, de malefacto redditurii illum rationem in die domini. At si uere esset haec de ita re diuino eo modo sicut est declararii, nec talia posset facere Pontifex, nec si faceret,sacta teneret. Hoc dixerim ut sane intelligat lector quantii intersit interea quae iuris diuini sunt, quae scilicet ab ore Dei statuta de immutabilia sunt,& inter alia quae immediate uenilint ab ecclesia. Nam propter hoc necessaria est speculatio haec discernendi, utrum hoc sit iuris di itini, necne, de quatenus ut intelligamus quid subdattir Pontificiae potestatu C Quin ta concitis io sit, o licet non teneatur episcopus particularis curare gregem immediate praecepto Dei, ac prostpterea iure diuino, tenetur tamen ut aco

cepit episcopatum, iure diuino parere Petro, qui portionem sui gregis ei dispartiuit in curam,et uocauit eum in Par

SEARCH

MENU NAVIGATION