Ioannis de Bussieres è Societate Iesu Scanderbergus, poema

발행: 1662년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Omanis militaris gloria.

Osmanes an te sileamὶ quem laurea felix .

Prouehit,& primis laus ampla incendit in armis. Quid non ense patrat; quae vis obsistere contra Perstitit incolumis; quis funera prompta moratur3 Albanis passim Venetisque insusus, Alexim Demetriumque necat, praeter vulgaria fata Quin etiam incauto patrat obuia funera Martei Se quibus abstineat, penitus si nouerit hostem. Titassem interimit,cui dogmata nota Lycaei, Perspectusque Plato: Mendem, qui sidera lustrat Mente ampla, coelique domos atque abdita viditi Nescius heu, quam perniciem sibi fat minentur, Tu quoque Mendesia, praeclarus Apollinis arte, Pellere seu morbos succis, seu pandere versus, Oecumbis serto; nec te iuuat arte salutem Confecisse aliis, aeternam aut carmine vitam Pangere,& Aonias fronti praetexere lauros. Nee te sortem animo iuuenem Theodore silebo, Quem belli studium morti dedit. Ille parentis Clausus adhue utero, lucis nee missus in auras Ismeniae votum genitoris,ut hostia Christo Iuratus, spes conceptas pietatis alebat. Mox natus, patris vocis auersus,& hostis

Mitibus orandi studiis, pugnacia bella Ardebat,Martis curas,bellique labores. Quid saeiat genitor; dominantem impugnet inani Naturam studio, & rapidum maris areeat aestum Quod lieet, assiduis deflet pia vota querelis. Solatur luctum ortesiius,fatique suturi Conscius, optatam sortem Deus ipse reuelat. Quid natum fletu assiduo, moest ue dolore Prosequeris; belli curas Martemque perosus. Mars erit ille salus, votum tibi bella lacessent,

Martyrium- dabunt. Navis pia prael ia Christo

252쪽

LIBER VIII. I93

Pugnabit,fidei miles, coelique minister, Armorum praestans,donee eadat hostia coelo. Spes alit illa patrem; iuuenis nee dicta sesellit. Militiam sed enim sacram ille iurabat, & arma, Et dignum coelo Athletam se Marte seroci Exhibuit, solii dextra grassatus in hostem

Osmanemque petens, caput alto vulnere fissus Oeeidit, & sancti voti reus optima claudit Fata libens, animamque alto dimittit Olympo Sic fertum Osmanes tractat, laudemque cupitam Imple ouans; nec iam ambigui tenet alea Martis

Incautum iuuenem,ferro prona omnia credit.

Non secus ac pinus diffusa per aequora rector, Gurgite qua Nereus Atlanti ea littora pulsat Immenso,& vastis Afros praeterfluit undis; Amplas circum oras & promontoria vectus, Exhaustisque Austris, tempestatumque furentum Fluctibus,&seopulis,dirisque Aquilone procellis Immunem se clade ratus; securior Euro Dat vela,& clauo sorti fidentior haeret. Nescius ad flexum Oceani, capitisque tumentes sperati fluctus,quantus superimminet imber, Atrox quam Boreas, diri quam flatibus Austri.

XI. TIricus er Mahometin. ARZebat pugna, & Mavors super arma solutus,

Iram animis inflammabat, dirumque sutorem. Agmina miscentur rabie, stringitque virum vir, Et ferrum mouet ira tumens.Elricus Amontem Insequitur; fugit hie, sparsoque per agmina cursu, Se rapit haud dubiae morti; casuque, volanti P extur equo, qua totum agmen Mahomete repellis; Seque sub ingentis clipei tutum occulit orbe, Advolat Elricus, pugnatorεinque serocem Mixatus, circum cumulos stragemque patratam;

Laus & amor simqI incumbunt; amat inci ita fortis .

253쪽

roo SCANDER BEG I

Gestaviti ;laus incendit, palmaeque cupido. Tum turbae;Procul este; inquit, mihi debita virtus, Vincendique decus: vulgum haec victoria nescit. Vertit Turca oculos,aurataque Lilia spectans, Et fama celebrem intuitus, spe pectora pulsat, Palmamque obiectat menti, & sua praemia laudem. Idem animus, virEsque pares,in dispare causa. Incurrunt auidi,gladiisque minacibus instant.

Elticus Turcae laeuum mucrone lacertum

Delibat fugiente;cruor de vulnere stillat. Christiadum turba exclamat Tunc de grege milas Euibrat incautam neruo stridente samitam; Quo vehitur Mahometus equo configitur ictu; sternitur hic, sesserque simuli subit aethera clamor,

Turbaquς confusis collapsa infunditur armis.

XII. manis cor Elaici pugna.

INterea eelere osmanem reuocante Resulpha,

Et domini casum narrante,ancepsque periclum3 osmanes cursum approperat,simili impete turma Proruit,& tanto ductore in praelia sertur Confestim expulsus miles, pedibusque frementum Alipedum ereptus Princeps,contritus & artus Subripitur pugnae redeant dum robora membris, Emovet Osmanes turbam trepidamque propellit. Non secus in siccas missus Vulcanus aristas, Corripit immensas segetes subitusque per agros Funditur,& tristi momento incendia voluit. Et ricus contra exurgit, nouus incitat hostis, Instauratque animum dura decernere pugna Inceptant;ferri aestus agit,Mars horridus urget. Et rico vis maor inest, maiorque ruenti Impetus; osmani ars maior,pugnaeque palaestia

Dexterior. Crebro gladii seu fulgetra motu Hinc illincque micant; spatium ferientibus vllum Non datur; aethera proculiclypeique, ensesque resultant.

254쪽

LIBER VI IL

Sed non Marte pari , multo iam vulnere Frrancus Rumpitur,& multo fessus iam sanguine manat: Integer Osmanes, nec vulnere saucius ullo Dexteritas selix illaesum praestat,& ensi Lubricus Occurrens gladius; cadit impetus hostis

Mollior, & serio decliuis frangitur ictus.

XIII.

Lirici mors. TVne vigil Elrici castos,stellantis olympi

Nuntius, hac matrem compellat voce Tonantῖs.

O Mundi Regina potens; si nulla repulsam

Vota ferunt, sempξrque patent tibi Numinis aures, Et rico set suppetias , iuuenemque periclo Eripe,& interitum meliora in tempora serua. Delibat vixdum longae primordia vitae, Et multi expectant anni, praeclaraque gesta; Nec vitio indulsit, iuuenis nec torpuit aetas, Qui si delicias patriae,gremiumque parentum Captasset,magni laetus discriminis expers Nunc ageret, largo fluerent nec sanguine rivi, Blanda voluptatum sed fortior otia damnans, Militiam duram instituit, famosque labores; Nempe Tibi,Natoque tuo; nec gloria curae Ulla fuit,nisi Relligio quam culta paraster. Et modo mater amans, natum modo mater Elisa Inclamans, tibi vota serens procumbit ad aras, Et tua perpetuis cumulat sacraria donis. Hunc poteris genitrix genitrici inferre dolore mi Vt uiuam, & Christi causa quam misit in arma, Dilectam sobolem, complexa exangue cadauer Lugeat,& moerens Superorum obliuia carpat; Oll i respondet satorum conscia Mater. Quod petis, & votis genitrix quod flagitat ardens, Corruptum est munus; species plaeclara,sed intus Mors latet, & eertae nocitura venena saluti.

Hoc missum bello iuuenem discrimina vitae

255쪽

Noxia eircumstant; vitiorum infanda propag Luxuries,& Auaritia,& tumor altus inanis Gloriolae,Ambitioque ferax scelerum,obuia pestis Forti animo quaeque has pestes extrema sequuntur. His monstris lethum eripiet. Nec caetera damna Prosequor, humanae metuenda pericla senectae. Est vitae laus summam breui; nec temporis aeuum Nomen habet: sed verus honor,virtutibus arctos Protendisse annos, superasse & saecula factis. Et tuus eximia virtute impleuit alumnus Vitam aretam, longumque seret per saecula nomen Pugnantemque Deo eecidisse, coaeva loquetur Fama viris ; t bulamque suo de sanguine pinget. Quin sedes manet ampla polo, vitamque solutam Hie locus exeipiet, soli ue reponet in alto. Haec Virgo. simul Aligero spectacula pandit, Hinc varias peste , vitiorum horrentia monstra, Et quae mortales animos sub Tartara mergunta Illinc maὀnificum gemmis, conchisque coruscum Indorum solium; palmae viridante Smaragdo Collucent, solium amplexae regale corymbis. Assentit Custos, subitusque revisit Alumnum. Huic duism exhaustae pereunt eum sanguine vires, Nunc cadit, ac limen vitae contingit honestum. R stat amans Custos, mentemque ad sidera tollit, Noxarum infundens odium, ac pietatis amorem Excipit hine purgatam Animam, li6que loeanda Empyreo portat; plausa sacra personat Aula.

. . f

A T Scanderbegus longe agmina Turci ea pelliti

Et spargit serro eaedes,& funere messor Multiplici consternit iter. Iam nomina bellis Inclita mactarat;Typhantem,& tygride pastum Hircana V sulpham, primum quem Graecia victa sen

256쪽

senserat;& celebrem,pontum dum transiit Helles,

Termanum, ratibusque natans vetita aequore pandita

Sublimi ex podio pugnantem, hostiliaque arma, Spectat Amurates, iamque indignanter, & ira Martis atrox.Vincet nobis spectantibus hostis, Et patiar; nec me virtus in praelia mittet; Non hunc me genuere patres, non gloria regni. Olmanici, & partae per tot discrimina palmae. Sic ait; & lectas simul imperat ire phalanges; Fortem equitem, & Ianietzetum fulgentia signa; Signa Cometae instar certae praenuntia cladis.

Hi lento gressu ineedunt; iunctisque Sarissis

Terribiles, pugnam truculentis vultibus assiant. Et turmas Mahometus agit; nec vulnus inertem Esse sinit; reuocant hostes,patrisque periclum. Utque canes viso densis in vepribus apro, Lora trahunt, implent subitis latratibus auras, Dentamque expediunt; tantum est venantibus aestus. Sic equites peditesque ardent decernere Marte. Sed neque turmae equitum densae, peditumve phalanges Albanum mouere loco; tota agmina scuto Excipit, & scopulo membrorum disiicit undas. Ad latera extincti comites, Demetrius, Almon, Agrestisque Niphas , quem pugnantem ense recurvo Mactat Amurates, turmasque his vocibus urget.

Huc mecum, o socij, nec dum mihi pigra senectus Extinguit vires; feruent mihi sanguine venae; Macti animis ; bellum his hodie patrabimus armis. Nec patet effugium, vestris sera bellua septis Clauditur. Incutiunt spissi, Regemque lacessunt.

XV. e muratis periculum. I Lle per oppositas equitum peditumque satissas,

Invadens aciem obiectam , qua concitat agmen .

Sullanus, perrumpis atrox, & fulminat ense In

257쪽

In caput ; ille exit citus , & libante sinistrum Plaga humerum, magno in terram deuoluitur ictu. Praecipitant densi Satrapae, celeresque Tribuni Corpore Sullanum tegere, & diuellere morti. Invalidum obiectant obicem; metit obuia ferro Corpora scenderes,sultandque ingruit ardens, Iamque necat . ni fata patris Mahumete vetares, urget enim pietas. Toto eonnititur ense In galeam. Rex insano pereellitur ictu, Haeretque attonitus 3 dein viribus ira receptis Insurgit, dignumque serox incumbit in hostem. Pugnantes idem ardor habet, vel vincere seno, Vel ruere, huc summo intensae conamine vires. Sullanum interea fidi in tentoria portant..At Scanderbego longa est mora; proruit alto Taumaso, galeae gemmas ealybemque refringit, Perrumpitque caput; cerebrum, collumque, numerosqueFissurus, nisi dextra ictus decliuior erreri . Labitur horribili Mahumetus vulnere sessus; Exundat cruor, 3c latὸ deturpat arenam. Noe casu pugna incIinat; iamque ordine lento

Turca tradum sistit; eollapsi turma saluti Principis intendit; reliqui vix gressibus haerent.

XVI. manes cum Canristo.

Fortis at Osmanes spissa stipante eaterua,

Audito pugnae fremitu, & discrimine rerum, Conuolat; instaurant Turcae sub pectora Martem, Perstrepuere tubae, resonat clangoribus aether. Non secus Oeeano tumidus eum redditur aestus,

Insurgitque vadis pelagus, fluctumque sedentem Sidera sustollunt; aut se Neptunus ab undi s

Concitat, & calidis torrentur febribus artus. Antehae inualidae naues, siccoque iacentes - ι Membra solo,vastaeque exanguia corpora moless

be tollunt simul, & vitam reparantibus undis Mem

258쪽

' LIBER VIII. 2 os

Membra mouent,remos aptant, velisque ministrant ἔ Sratisque ruunt inimica in littora proris. Albanum Osmanes s animos incendit ab hostet Aggreditur, gladiumque armis fulgentibus infert. Albanus, quanquam ira tumens, & Martius ardor In ferrum impellunt,tamen ut pulchra inspicit ora, Et formam dignam imperio, Iuvenεmque cupitum Coram habet, ae famam lustrat, damnatque minorem, Seruandi flagrans, & honesto adductus amore. Praeclare o voti Iuuenis, Superantibus annos Factis iam celebris ; quid nostra in praelia tendis .id tecum AEmathiae ὶ si quo te Albania facto Laederet, aut Graeci ruerent in Tartara regna, Iuste ageres : nobis agitanda haec praelia linque, Nec Turcis te misce armis; tibi laudis abundEHactenus ; hos animos hostilem in Persida verte, Extremosve Indos; pasces hoc fomite flammam. Sic ait Albanus. Iuvenis sed pectora Mavors Insdet ; hinc surgit pro vulnere Principis Vltor, Albanoque refert. Ergo nostra agmina caedas Impune & princeps arcto mihi foedere iudictu gVindictam frustra appellet non haec mihi tanti Est anima , impendam hanc violatum viturus amicum. Dixit; & adducto percellit acinace Regem. Ardua tunc pugna exoritur, miscetque duellum. Concurrunt ferro, & vires artemque lacessunt.

XVII.

Idem argument , SEd multo iam eonflagrat conamine pugna;

Necdum ullo bellantum animi se vulnere produnt. Albani tegit arma liquor; se Tartarus arte Expedit, & gladii flexu, miraque palaestra Taumasium eludit; ferrum cadit aethere vanum, Quod ebalybis moles, & saxa Alpina secaret. Miratur Scanderbegus, Iuvenemque retundit Innocuus, rida:que arti succumbette vires. hy

259쪽

At circumspectans,animis insurgere Turcam Λduertit, magnoque suis incumbere nisu ;Ae pugnam nisi conficiat,iam vincere posse. Certamen tandem ut dirimat,toto impete qui misApparat,& parcit Ietho, Iuvenisque saluti. At plagam excludit Iuvenis. Feruentior ira Albanum accendit, iamque indulgentia ce fiat, Et totum se promit atrox; cadit irritus irae Impetus,& totum diverberat aethera robur.

XVIII.

muratu indignatio. FIdi bellantes Sullanum in eastra serebant,

Postquam est impositus stratis, eurasque medentum Admisit, Martem & varium iam mente retractat, Euentumque timet:caeca indignatio pectu Versat,& inflammant irae, prinique furores. Et secum. Quid me palmis .victricibus ornat. Invida sors; quid longa sttas cumulata trophaeis; omnia si rapit una dies; hoc limite vitam Finior sie lauros operumque insignia claudoἔ Vt vincar; quique Europam, gentesque subegi Innumeras,vili seruo dem colla premendus; Seruus Amuralem ut abigat; modo membra eatastae Qui rapuit,Domino imponat iuga ferrea victo; Sic Fortuna placesὶ sic munera perfida donas; At frustra. Caput hoc iuro,super6sque minantes. Haud vinces.Ibit nigras moriturus ad umbras Victor Amurates; collum nec vincula nectent.

XIX. Captiui obiecti Amuirati.

HAEe dum voluit atrox. Magna splendescere luce

Papillo,crebrique ignes e luce refundi. Spectantem metus exagitat. Se hoc lumine produnt

260쪽

LIBER VI II

Coelicolae, ornati palmis , radiisque corusci; Sed toruo infesti vultu,scetisque minarum

Luminibus, terrorem augent, & fulgura vibrant. Captiuos noscit, dirus quos morte tyrannus

Sustulerat, saeuisque Erebi sacrauerat aris. Eminet Euphrasia; ac longe pulcherrima; frontem, Os, ocul6sque,genasque, poli pingente eo rea Et collum baccis ornantibus, India quales Non alit aequoribus ; fulgens diadema pyropis, Qui superent Solem, ostentat; fert dextera palmam Vernantem, folia illustii sormante Smaragdo. Intonat has dein virgo minas, poenamque reposcit. Christiadum vesana lues, auidiisima caedis Bellua, & humano truculentὸ in sanguine pastus ;En tandem venit illa dies, quae crimina claudat, In Poenamque vocet; nimium est regnator Olympi Impia quod patitur ruere in delicta Tyrannum3 Finis adest; potuitque scelus contingere metam.

Quis sipis, superil vitae quam digna nefandae Claudet meta dies t victileia signa videbis Albani, dare terga tuos ι stratasque phalanges

Occubuisse neci ; nec tu succumbere mOIti Optatae poteris; donee furor incitus Orco Te rapiat ; suror horrendae Cunabula poenae3IEternum quae te cruciet, bustique voracis Ignibus, aeterna plectar tua crimina flamma. Hoc te suplicio mactat Deus ι hoc tua nuper Victima conficimus, rapimusque ad Tartara vivam. Sic tonat Euphrasia, de cum lumine fluxit in auxas.

Furor A ratis.

SV lianus viso obstupuit, gelidusque per ossa

It tremor, horrescunt crines, vox faucibus haeret. Sed postquam obseptam laxant spiracula vocem, Prorumpitque timor; magnis clamoribus aethram Verberat, auxilium appellans, stipantiaque arma.

SEARCH

MENU NAVIGATION