장음표시 사용
6쪽
8쪽
PRAEFATIO EDITORISViri non pauci eruditionis nomine perquam
celebres, atque auctoritate in rep. literaistia multum valentes, intellecto, me του πανυER NΕsTI Archaeologiam seuerariam, in praelectionibus academicis, post Viri Summi momtem , semel iterumque interpretatam plenius illustrasse, et haud exigua librorum, ad hoc literarum genus necessariorum copia instructum esse; idemtidem optare sese mihi significarunt, ut de conficiundo libello simili cogitarem, ac
quae in Ernestiano stuperuacanea videntur, inducere, quae desiderantur , sito quaeque loco admista exponere, quae dubia vel falsa, emendare, nec tam literaturae, quam artium ipsarum, et rerum ingeniose affabreque fabricatarum rationem habere vellem. Quod idem bibliopola, auctoritate viri, nescio cuius, perinmotus saepenumero postulauit. Ego vero, quamquam virorum me doistiorum atque praestantiorum voluntati obtemperare , quam re pugnare malo, et quidquid in me est ingenii scientiaeque, quod valde exiguum esse non ignoro, lubenti et promto animo ad prouehen dum artium optimarum florem adhibere volo et debeo: tamen caussis, aeque grauibus ac
multis permotus, postulatis, quae dixi, honestis mihique sane honorificis obsequi dubitaui; in aliis propterea, quod non parum metui,
9쪽
iae probabili meo illis obediendi studio inflam
matus, onus susciperem grauius; eidemque serendo impar, tam virorum, quos dixi, optia morum exspectationem deciperem, quanx memet ipse turpiter darem. Consilium enim atque inceptum eiusmodi librum, qui poscitur et exspectatur, conscribendi, quam arduum sit, et quam dissicile, ex iis, quae excursiunx qualiumcunque meorum primo exposivi, iam uitis et luculenter perspici posse, non temere opinor. Opinionis meae caussas qui recte et accurate animo expendere haud grauatur, is tantum abest, ut sententiae meae refragari possit, ut potius adstipulari, in eamque abire debeat. Praeter haec, pudore quodam ingenuo et liberali erga uniuersam ciuitatem literariam affectus, diuulgare verebar librum, super loco eo scruptum, qui vel viris in hoc literarum genere
quam maxime versatis, et omni librorum exquisitorum copia instructissimis , dissicilior est
visus, quam quem scribendo persequerentur, et cuius capita, multa pariter ac diuersa, nec parum a plerorumque virorum doctorum studiis aliena, eo exponerent. Hinc bibliopolae, viro honestissimo atque integerrimo, auctor et
sua r exstiti, libellum Ernestianum, viri cuiuspiam eruditi cura et studio recensitum auctumque recudendi, itaque vulgandi, ut in posterum quoque, qui volunt, doctores publici eo, tamquam duce, uti, et archaeologiam in praelectionibus academicis docere possint. Cuius negotii adgrediendi perficiendique curam, quoniam
10쪽
niam duobus vixi aeternum colendi Nepotibus, o. Celeberrimis et longe Eruditissimis, ad quos eam in primis pertinere rebar, per caussas grauissimas et incepta alia, rei et publicae, et literariae utilissima, suscipere non lic bat: eam mihi, quod libelli interpres aliquoties iam exstitissem, duumvirum, quos dixi 1liasiuhortatuque demandare voluit libelli redemtor optimus; persuasus et ab aliis viris eruditis, ac causiis, nescio quibus, libellum Ernestianum meis curis, mea opera et studio fore talem, qualem viri docti et harum rerum intelligentes satis sint probaturi. Quod de me et qualicunque mea scientia iudicium, quam honorificum mihi sit, video; quam verum, alii videant decernantque. Quamquam enim, maxime ex quo mihi contigit, ut in patriam reuocatus, et
Lipsiae Scholarum publicarum alteri praefectus,
in luce et conspectu virorum celeberrimorum versarer, nonnihil temporis in omni archaeologia inuestiganda consitimsi, et undique quaesitis, coemtis, lectis optimis quibusque libris ad eam
pertinentibus, scientiam meam augendam putaui: id tamen, ne quid arroganter a me dictum existimetur, mihi haud assumo, vel meo iure quodam modo vindico, me in hoc
literarum genere tantum Videre, quantum Videat, necesse est, qui disciplinae tum late patentis rationem et quasi formulam libello aliquo
suo conclusiam et comprehensam exponere, vel alius cuiuspiam Viri Celeberrimi librum emendare adgrediatur. Tantam igitur rei archaeo-- . a 3 logicae