Io. Augusti Ernesti Archaeologia literaria

발행: 1790년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

s. Et sunt in iis multa, in quibus ars exquisita cernitur, ad Uitae cultum et elegantiam fructuosa: quibus adeo cognoscendis sensus et gustus elegantia quaedam Cicero intelligentiam vocat venit non illiberalis, aut homine erudito indigna. Nam et instauratio artium pulcrarum inde quondam initium habuit: et pars est hodie elegantiae, talia opera non ignorare , nec in eorum iudicio stupidum aut absurdum esse. 4. Sunt autem opera antiqua vel literata, velliteris carentia. In illo genere codices sunt scripti, chartae, numi, tituli; in hoc picturae, scalpturae, statVae, vasa etc. quamquam haec quoque interdum literis sunt notata. s. Tum in omnibus et materia spectatur et forma: haec arti propria est; in illa plerumque

naturae modo opus cernitur, quamquam interdum etiam artis.

6. Itaque haec Archaeologica institutio in partes descripta nobis sit duas : quarum prima

materiam operum antiquorum exponat, Chartas et scripturam, marmora, gemmas, et alios lapides, tum nobiliores, tum ignobiliores, metalla, ligna etc. altera autem genera ipsa operum ad usus ante demonstratos accommodate persequatur.

PARTIS

32쪽

Ρ ARTIS PRIMAE,

SCRIPTURA ANTIQUA etc.

Antiquissima cogitatorum et sensuum expria mendorum ratio figurata videtur suisse et symbolica, quae primum figuris rerum ipsarum pictis uteretur pro signis, deinde signis meris, velut iis, quae hieroglyphica dicuntur: v.

xv A R B V R T o N I L. IV. de Legatione Mola, separatim francice editum, et a viro docto illustratum Paris 3744. II.) quamquam alii aliter iudicant: donec res ad literarum et scripturae inuentionem deducta est. a. Haec, quem populum hominemue auctorem habuerit, quo denique tempore exstiterit, plane ignoramus; nec attinet fabulas et opiniones Commemorare: antiquissimae esse originis, et mature, ut alias artes, ingenio humano ab necessitate expressam quidem, sed adiuuante prouidentia diuina perfectam, facile concedimus. s. Antiquissimum literarum genus esse limbi nicum vix dubitari potest, sed longe rudius eo, quod nunc dicimus ; nam id Chaldaicum ac nouum est:) nec diuersum a Phoenicio veterrimo, a quo etiam omnis alia scriptura, graeca, et latina,

ducta est. V.CHIS HULI, Antiqv. Asat. p. as. BUR

GυETus Bibl. Italis. T. XVIII. p. 63. etc. A a 4. Nam

33쪽

4. Nam a Ρhoeniciis literae primum illatae' sunt Graeciae per Pelasgos, multo post per

Cadmum ; a cuius literis paullatim mutatis Ionicae ortae sunt. Pelasgi in Italiam transtulerunt adisque Latinos: ad Etruscos dudum alia via scripturae usus Venerat, ab his etiam ad vicinos. In

Hispaniam, Siciliam, Africam venisse Phoeniacias in promtu est. Itaque in Siciliae Hispaniaeque monimentis antiquis reperiuntur. De Hispanicis in primis eXtat LUD. Io S. VELASQUE T

liber hispanice scriptus, de literis ignotis in monimentis Hispaniae antiquis, Madriti, ante non multos annos I7sa. 4.) editus, quem illustriss. EAcilo VII beneficio habemus, qui in Hispania legatione functus est,) ad hanc partem literaturae admodum utilis. s. Literarum graecarum antiquissima eκempla sunt in inscriptione Amyclaea FVRMON Tra T. I. Nouυ. Tr. diplom. p. 6i 6.) et Sigea CHI-sΗULO, Vtraque Viginti seculorum aetatem superante. Aliquot seculis iuniora sunt, quae in tabulis Heracleensibus nuper erutis spectantur,

et apud MONTE FALCONIVM in Palaeogr. p. Iaa. h et I 33. Yt alia mittamus. De literis graecis uniuersis nemo doctius scripsit sc Α-L I G E R O ad Euseb. p. ii o. sed addendi s p Α ΝΗΕ, ius de Vsu et Praes. Num. Diss. II. AVREx 1 v s in Diss de literis graec. ad calcem M o N T E- FALCONIANI Operis, et in Diss. sur Herodote C. Io. et alii, qui per monimenta noua locum

hunc magis excoluere.

6. De Etruscis, quarum exempla sunt in tabulis Eugubinis ap. G R v T E R. T. I. p. CXLIII.) et aliis monimentis nuper prolatis, planum factum

34쪽

est a GORIO, s V INTONo, et aliis, esse Phoenicias s. Pelasgieas, modo Veterrimo scriptas. V. Go R. Mus Etr. I. p. 47. s. SV INTONI de lingua

. Atque etiam in antiquissimis Aegyptiacis

scripturis, quamquam , nondum satis perspectis ac cognitis, tamen vestigia scripturae Phoeniciae, et qua literas, et qua seriem soribendi, reperta sunt. v. CAYLvs COIust. Ant. T. I. p. 6 3 3 V. p. 77. 8. Scripsere olim a dextris versus sinistram, quod soli Hebraeorum libri seruarunt scripturae que Etruscae. Ab eo more declinauere Graeci, scriptura inducta, quae boum arantium fleκus imitaretur vel a dextris ad sinistram, inde rursus ad dextram, vel a sinistra ad dextram, hinc vicissim ad sinistram. Illius rationis exemplum est in inscriptione Sigea, alterius

in Amyclaea, et in ara apud OAYLVM Comitem in Costea. Antiqu. T. I. tab. ao. n. 4 et s. Denique eum, qui nune tenet, ordinem scribendi induxere, auctore, si vere traditum est, Pronapide Atheniensi. v. ΤΗΕo Dos. in Schol. ined. ad Di nys Thraci ap. FABRIC. B. G. I. p. I 39. Eum

Latini seeuti sunt. 9. Latinae literae a Pelasgicis siue Ionicis sunt ortae. Antiquissimae eκempla formae in lamellis aeneis Tiburtinis, et L. Scipionis Barbati numis v AILLANT famil. R. I. tab. 4, T. S, T. xi.) extant; in basi porro columnae Duillianae et SCto de Bacchanalibus, denique in reliquiis legum et inscriptionum aliarum ante Christum natum. E Codicibus autem scriptis post Christi aetatem antiquioribus specimina habent MAA A 3 LONIVM

35쪽

L o N I v s , Auctores noui operis diplomaticI, BLANCHINUS in Evangeliario et alii. I o. Scriptura autem antiqua tum graeca, tum

latina, fuit maiusculis literis, vel quadratis, vel ad earum similitudinem factis; quam etiam populi barbari latinam linguam docti, modo quisque tuo, sunt imitati. Quae maioris moduli essent,

claus appellatae Latinis, ap. HIERONYMUM praef. in iobum: quamquam ibi CASLEIVS repOni malit initiabs, quod libri quidam scripti in

Vallarsitano exemplo habent. Lupus quidem Ferrariensis unciales commemorat Epist. s. ar. Minutior scriptura labentibus demum seculis per barbaros inducta putatur; cuius per

omnia secula inferiora, in graecis MONTE FAL-co NIus, in latinis PAPEBRO CHIVS et M Α-BILLONIVS , denique Auctores noui operis diplomatici, exempla dedere. Sed antiquiorem esse, quam vulgo existiment, et in liturariis usurpatam, non improbabiliter defendunt ALLAT I V S ad tiqv. Hr. p. 44. s. in primisque Auctores noui operis diplom. T. III. p. a s a. s. I a. Fuit etiam ab initio sine pronunciandidistincteque legendi signis, continuatisque fere sane interuallo verbis. Nam adspiratio quidem olim apud Graecos literis H, F et V expressa est, quae et in linguam latinam venere, post apud

Graecos in signa minutiora sunt mutata, primum H et is , quae et in tabulis Heracleensibus Occurrunt: post a et i, unde n et C denique facta. Interpunctio autem, antiquioribus memorata, lectionis fuit et vocis, non scripturae. Nec ante seculum quartum in libris reperitur; tum quoque inconstans et vaga: a seculo inde septimo perpetua

36쪽

tua esse coepit. Accentus denique scriptos inscitia modulandae vocis, h. e. Vel acuendae, Vel suh- mittendae, peperit, initio facto, quoad exemplis certis constat, seculo sexto; tuin quidem adhuc rarius, uniuerse septimo et octauo in scribendo . usurpati sunt. Caveatur igitur consuetudo sine accentibus scribendi. v

I g. Atque etiam vinctura literarum recentior eli, in Graecis post seculum nonum orta, in utraque lingua cum vulgata scriptura minutiori ad celeritatem scribendi. I 4. Eademque peperit compendiorum scribendi crebriorem usum. Nam tachygraphicae quidem notae antiquiores, Vel singularum literarum, Vel figurarum e pluribus literis sine certa lege structarum , excipiendae orationis alienae celeritati seruiuere, nec in libros Venere. In monimentis autem, in primisque libris, Compendia olim rarius usurpata et in verbis obuiis, ac sine ambiguitate. Seculis demum serioribus et frequentia esse coepere, et obscura, cum non essent certa et constantia, sed arbitraria et singulis propria; unde dissicultas legendi multa et

magna errorum seges orta est. Compendia Graecorum antiqua praeter MONTE FALCONIVM Palaeogr. L. V. M AF FE Us et C ORS IN US, Latianorum SERTORI US URSATVs, propriis libris interpretati sunt: recentiora Latinorum, praeter MABILLONIUM, BARINGIUS Dr Clave dipl. ct

wALΤΗERus in Lexico Diplomatico.is. Sed praeter notas literarum antiquitas Graeca et Latina via est etiam figuris, ad exprimenda Verba integra factis. Ex eo genere sunt,

quae Tironis dicuntur, quibus similes Graeci

A habuere

37쪽

habuere MONTE FALC. Palaeograph. 4, 3. Sed de Tironianis notis dissicilis est, necdum expedita latis res, in qua ante non ita mUltos annoso ARPENTER I vs in Alphab. Tiron. Paris i 747.)nuper Noui operis Diplom. Auctores elaboraue runt, T. III. p. 36 q. s. Eas usurpatas esse inter dum in domponendis libris, qui deinde a librariis sine notis describerentur, itemque in descri-hendis ad usum priuatum libris, exempla talium librorum in Bibliothecis, ut Sangermanensi et Mediolanensi, arguunt. I 6. Ex genere notarum sunt hieroglyphicae scripturae Aegyptiorum, quae in eorum moniamentis cernuntur, et ab HERODOTO 2, 3 o. DI ODORO que 3, init. memorantur. Earum

usus utrum in tegendis rebus arcanis, an in rebus memoriae tradendis antiquior sit, non constat inter eruditos iudices, hoe WARBVR-Τo No Legat. Mos. p. 9ς . cui adstipulatUr c ΑYLVs, T. I. p. 69. f., illud aliis defendentibus

Historici usus exemplum est apud DIODORVM L. I. P. 3I. eoque pertinere videntur obelisci. 7. Scripsere in saxis, aere, etiam plumbo,

ligno, publice maxime ad populi posteritatisque

memoriam, ut in legibus, foederibus, similibusque, tum in foliis arborum, cera, linteo, libro, ut tiliarum, papyracea et membranacea, post et hombycina charta: linea sero, nec satis certo tempore, orta est: ad eam a bombycina per eam, quae e pannis laeta est, transitus factus videtur. 8. Instrumenta scribendi, stilus et calamus, vulgo nota: pennarum usus in scribendo veteribus ignotus fuit; nec contra audiendus MONTE FALCONIVS Palaetar. p. a I. atramenti non

idem

38쪽

s Idem genus suit; eiusque loco et alii, variique

coloris liquores, Velut purpureus, Caeruleus, RUreus, argenteus etc. V. P. II. c. de Codd. usurpati 3 nec encaustum ignobile est Imperato-rUm Graecorum. U. ALLAT Ius ad Intiquiti Etruscas p. 143. CANE PARII liber de atramentis, phylicis aptior est, quam antiquariis rationibus. CAP. II.

DE MARMORIBUS

Marmoris ad opera artis commendatio vel ab duritie, vel a pulcritudine fuit: nam quaedam marmora ab igne liquefiunt, aut in puluerem rediguntur. a. Pulcritudo est vel a colore, et eius puritate atque splendore, ut candidi in Hymettio, Pentelico, Pario, aliisque 3 nigri in Laconico, Virbdis in Carystio etc. vel a maculis: in quibus color, figura, situs speetatur. Antiquior tamen et latior coloris simplicis, quam maculos, usus et honos, auctore PLINIO 36, 6. T. s. omnino multiplex usus marmoris veteribus , HOMERO tamen posterior fuit. Antiqui simus videtur fuisse in columnis ad aedificiorum firmitatem, proximus in statuis, postremus incrustis, in opere vermiculato, seu mustuo, et vasis. Est enim exquisitioris vel elegantiae, vel luXUS. 4. Pulcritudinem uniuersam adiuuat ars marmorariorum bene secando et poliendo: sed ei

39쪽

adderentur, sed etiam ut tesserulae marmoris v xiis coloribus tinctae, aptiores fierent operi mus1uo, ad exprimendos rerum colores. Etiam per crustas insertas addere maculas marmori repertum est sub Nerone, PLIN. l. c. Omnia tentante ingenio humano, Vt marmora talia saceret, qu lia nasci vellet. s. Etiam ferruminatio marmorum memoratur , peculiari glutine facta e Parii marmoris pulvere et taurocolla, λβοκολλαν VocaUere. DIΟ-sCORID. 6,I64. itemque circumlitio marmoreorum operum, apud SENECAM ep. 86. et PLINI UM 3S, II. Inducebant marmor tenuissimis coloribus, vel vernice, quibus claritas marmoris excitaretur, et aduersus puluerem et sordes defenderetur. Praxiteles quidem circumlitione Niciae suis operibus vltimum decus accedere fatebatur. 6. Genera marmorum natalibus discernuntur, vel coloribus: nec natalium distributio, qua una ivtitur diligentissimus in hoc ganere CARYOP Η I L v s ad bene intelligendum susscit. Romae gratissima Graeca fuisse, poetarum satirae arguunt, Vt HORATII Carm. 2, t. IUVENALIS I 4,

80. sed inclaruere etiam alia, Asiatica et Asricana , nihil Graecis Cedentia. Nam viriditatem Laconici aequabat Carystium; et candorem Graeci, ut Pentelici, Tyrium et Lunense

Italiae etc. I. In marmorum generibus enarrandis dili- gentissimus veterum est PLINIVs, penultimo

operis magni libro; sed quaedam nominat modo, neu discernendi notas tradit, denique praetermisso

40쪽

misso haud uno genere, HE R O DOT O aliisque Veterum memorato: quae adnumerat diligenter CARYOPHILUS; qui in primis consulendus. Nam AGRICOLA noster rem modo leuiter attigit in opere de Fosit. L. I.; et tamen MERCAT v s Metall. Vat. p. 3 3I. et alii, nihil nisi AGRICOLAM compilavere. add. Mustum Riche. Ρ. III. p. 18 s. sed multa tamen genera sunt obscura, quaedam raro, aut semel modo, commemorata antiquis, quortam nominibUs memoriam onerare

non est necesse. Suffecerit studiosis, clariora tenere, quorum hic sit indiculus secundum colores maxime:

8. Nigri vel ferrei coloris sunt Aethiopicum, qui et Basaites, de quo V. C A Y L U S , T. V. P. II. Luculleum Aegypti, item Obsidianum Aethiopiae; Thebaicum Aegypti, Laconicum alterum s. Taenais rium, Lydium alterum. Candida sunt Alabandiacum, Corasiticum Phrygiae, et Synnadicum LPhrygium, quod tamen purpureis orbiculis distinguitur, Pariam s. Lychnicum, Proconnesium, Cyzicenum, Tyrium, Hymettium, Pentelicum, Lunense Italiae, Phengites, qui et pellucet, Onychites. Viridia sunt Laconicum alterum e Taygeto, Carystum: Purpureum est Porphyreticum in Aegypto et Arabia, adspersis punctis candidis;

rubrum, Lydium alterum cum maculis candidis. Flauum est Numidicum punctis, seu maculis purpureis. Varii coloris est Chium, area nigra cum variis maculis, et Ophites, a maculis serpentium formam habentibus appellationem nactus: in quo genere et e superioribus quaedam poni possunt. c A P.

SEARCH

MENU NAVIGATION