Io. Augusti Ernesti Archaeologia literaria

발행: 1790년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

logicae cognitionem quum mihi assumere et vindicare nec vellem, nec possem; Curam vero et operam Ernestiani libri retractandi per caussas varias, easque iustissimas, recusare nollem,' ne aut aliorum iudicio mihi tam honorifico, aut mihimet ipse defuisse iudicarer: negotium mihi demandatum suscepi tandem, et in eo exsequendo maximam, quam poteram, Curam pariter ac modestiam obseruare mihi imperaui, ne cui pietatis honestatisque leges temere, ne i dicam, malitiose migrasse videar. Quodsi non reapse assequutus, certe quidem sequutus sum,

hac via et ratione.

Nimirum oblato mihi, et humanissime tradito a Ioan. Christiano Theophilo , altero Auctoris immortalis Nepote Dignissimo, et Prosessore exquisita artium plurimarum scientia Clarissimo, exemplo libelli eo, quo Vir Summus in tradenda hac disiciplina ipse usus erat,

et in quo partim operarum errores emendarat, et unum alterumque vocabulum aut mutarat, aut adiecerat, partim etiam in eius margine paucis verbis notarat, quae in scholis copiosius persequi constituisset: equidem meum esse credidi, in exemplo eo, ex quo libellus

iterum excudendus erat, errores, quos dixi, emendare, voculas mutatas adiectasue itidem mutare et adiicere, ut adeo editio altera vere emendatior futura esset. Ex eis autem, quae in ora erant adnotata, nihil in orationem contextam recepi, quoniam singulis locum satis idoneum adsignare non poteram, et quae Ipse

12쪽

promulgata noluerat, diuulgare verebar. Quamea Cura tum effecisse opinor, ut noua libri recensio a prima haud discrepet, tum cauisse, nequam opinionem meam Auctori aeternum C lendo assingere, atque hoc nomine Venditare velle existimer. Verbo, libellus Ernestianus, cura qualicunque mea iterum promulgatus, in lucem exit ita, ut nemo quidquam in eo temere mutatum, omissum, additum, vere conqueri possit. Legem longe aequissimam, qua cuique suum tribuere iubemur, religiose obse Vatii: quod, quibus utramque editionem comparare placet, verissimum esse deprehendent. At enim vero ne librum velut prorsius indotatum dimitterem, compluribus eum auxi Excursibus, quibus capita varia, ab Auctore Celeberrimo tacta quidem illa, sed non satis luculenter exposita, paullo plenius disserendo persequi visum est. Eis continentur plura, quae ad artificialem liceat mihi hoc vocabulum heicloci sensii parum usitato usurpare) rectius et

verius, quam ad literariam pertinent archa

logiam; eo quod talia in libello, de quo qua

ritur, potissimum desiderarunt viri harum rerum intelligentes. Neque tamen haec omnia ad viuum resecare potui, aut volui, sed tantum breuiter strictimque tangere, veritus, ne libellus, iusto plus auctus, sua laboraret mole. Praeter haec in illis non nisi specimen edere libuit rerum, quas ego, libelli interpres, in pra Iectionibus academicis tradere soleo , et quas

plenius persequi propositum est libro singillaria 4 super

13쪽

seper archaeologia uniuersa. scribendo, si Deus O. m. mihi, homini sere septuagenario, vitam viresque largiatur 3 neque interim inutilis et prorsus seperuacaneus fiat eiusmodi labos, per

omnium operum antiquitus ast abre fabricatorum

hisoriam, quam Vir quidam Celeber atque

Eruditus, sese scripturum, ac cum viris eruditis communicaturum esse, semel iterumque

significauit, vel plane pollicitus est Quem si

promissis stetisse, et eiusmodi historiam edidisse videro, schedas meas, ad hoc argUmentum pertinentes, sine mora scriniis latere iubebo, non nonum in annum, sed in perpetuum. Interea dum quidquid ad eam rem pertinere arbitror, unde fieri potest, colligo, iustum in ordinem redigo, super rebus singulis, earumque caussis, quantum par est. ac possum, commentandi caussa meditor, ut librum, si unquam conficere, et per graues illas, quas dixi, caussas diuulgare licebit, lectoribus aequis, et harum rerum prudentibus probare possim; tempus, a necessariis ossicii

mei muneribus curandis reliquum, iuuante Deo o. m. impendam ita, ut partim operum ingeniose et affabre factorum, quibus Graecia poti simum celebrata suit, auctore P AusANIA, ii dicem ex huius libris conscriptum, in lucem exire iubeam, partim in noUR PAVSANIAE editione recensenda et adornanda elaborem, quoniam scriptoris huius opus cum maxime plane non venit in tabernis librariis, et varii eius loci, ab interpretibus et editoribus minus recte

intellecti, eoque nomine, si quid intelligo,

14쪽

, inconsiderate tentati sunt. Quod negotium siquando adgredi potero, nihil prosecta reliquisaciam, ut necessaria ad id recte et ordine curandum et perficiendum praesidia per amicos meos adipiscar. lExcursibus meis continentur multa, qVae, tantum abest, ut pro veris et luculenter demonstratis accipienda censeam, ut potius non nisi pro meris coniecturis super rebus perquam dubiis et incertis habeam, et ab aliis haberi velim. plurima enim, quae ad Artium Origines, progressum, persectionem, propagationem et quasi migrationes pertinent, tanta premuntur caligine, ut, qui singula explorare liquido, narrare et demonstrare possit, credam fore neminem. Eis adnumero, quae de scribendi inuento, et huius propagandi ratione; quae de orichalco, non facticio, sed nato; quae de numorum Cudendorum arte, aliis, disputata sunt. Talia aequo, reor, animo leget et examinabit lectorquisque humanus, et prudens rerum similium existimator: ac si quem fore intellexero, qui meis rectiora et veriora tradat, firmisque argumentis efficiat, eum omni, qua par est, laude et studio prosequar, eiusque in sententiam omnium primus sitim abiturus. Contra siquis, arrepta ex eiusmodi coniecturis occasione, pr babile et honestum consilium, quo eas cum viris eruditis communicatas volui, si igillare, et

nota quasi censoria in ludibria vertere velit: is sese sciat hoc secto mihi minus, quam sibi nocere, et literas optimas prouehendi studiunx

15쪽

magis exstinguere, quam inflammare. Talis mea mens est, tales meae, hominis senestentis, rationes, ut me nec laus immerita arrogantem,

nec iniusta reprehensio humilem et abiectum reddere Bleat. Fuerunt alii, qui, intellecto meo consilio, me rectius et melius facturum suisse existimarent, si, excursuum loco, notas, singulis libelli paginis subiiciendas, scripsissem. Tales scrubere poteram, et volebam, quin reapse incli abam: sed mutaui mentem, animaduertenS,adnotationes paucas et breues, parum vel nihil utilitatis habituras, plures et longiores lectori plurimum taedii adlaturas. Erat, praeter haec, caussa alia, eademque grauissima, quae me, ut incepto absisterem, perpulit; sed quam de industria silentio praetermittere placet. Multa igitur, quae in eiusmodi notis erant tangenda, in excursus meos referre volui, quod me ista viderem in his paullo copiosius, et uno velut tenore, quam in eis, disserere posse. Accedit,

quod hoc modo suspicionem quam facillime

amouere poteram omnem, multa sortasse a me adnotata esse iniquo vel malevolo in E R N E s Τ Ι-vM immortalem animo, eoque tantum consilio,

ut haberem, quod refellerem. Sed huiusmodi praeuaricationem me sciunt odisse, ac prorsus detestari, quotquot me recte norunt. Quin molestissime sero, siquem virum probum, quantumuis ignobilem, nedum ERNEST IV Μ, de humanitatis artibus et uniuersa re literaria quam optime promeritum, audio legove teme

16쪽

re reprehendi et contumeliis assici ab iis, qui merita de re literaria vel exigua, vel plane nulla iactare possunt. Absit, longissime a me absit

similis improbitas atque peruersitas; quae tantum abest, ut sit decori, Ut potius maximo dedecori es e oporteat. Equidem Vt uiuum magni, quantum par erat, seci Eximium, de quo quaeritur, Praeceptorem et Fautorem, ita vel mortui honori et existimationi quavis ratione considendum esse censeo. Qui Ipsum aliqua in re errasse credit, ac videt etiam; is sese itidem

sciat, hominem esse, qui errare queat: adeo- 'que erga Illum affectum esse debere ita, ut alios erga se errantem vel lapsum, animatos esse velit. Atque haec caussa me adduxit etiam, ut ego illorum, qui scriptoris cuiuscunque vel libros . singulares, vel omnes simul, iterum promul- gant, rationes imitari noluerim. Plerique enim, qui hoc faciunt, auctoris illius aut me rita praeter modum laudibus extollunt; aut lapsus valde faciles et humanos nulla non occasione ita exaggerant, ut prauae et peruersae, qua sunt, indoli satisfacere possint. Cuiusmodi homines, ubi animaduerto, procul a me

abesse iubeo, eorumque mores et conluetudinem plane abominor. Temere atque inconsul te ut non laudare, ita nec aspernari, quemquam soleo.

Erunt fortasse, qui, quoniam ipsi nullo non scripti cuius iam sui loco libros, quotquot vellegerunt, vel viderunt tantum, aut ex ephe

meridibus literariis promulgatos esse sciunt, i gentibus

17쪽

gentibus adnumerare Qlent ac crepare, non aliam ob caussam, quam ut ipsos pestimes suspiciasque velut viros, mille librorum lectione eruditos et nutritos; ego contra in excursibus meis paucos duntaxat libros, hie, illic, memoraui, meam rationem hoc nomine reprehendant, meque negotium susceptum minus recte, et ut decebat, exsequutum opinentUr,

ac contendant. Sed siqui suturi sint, qui ita statuant, eos bene meminisse velim, in simili libello Archaeologiae initia, non historiam lis rariam proponi, ipsiusque interpretem, docendo, libros plures, quam quos dixi, indicare, quin, si rariores sint et praestantioreS, mon- strare oportere, Ut, qui ipsum audiunt, eos intueri, contemplari, et quid in eis praecipuum vel singulare sit, mentibus inculcare possint. Hoc prosecto longe maiorem adfert utilitatem, quam vel copiosissimus librorum index, quorum ne nomina quidem memoria tenere, nedum iustam et accuratam notitiam de singulorum usti et praestantia ex eiusmodi nomenclatura

consequi possumus. Vnde eam, quam dixi, sequutus sitam rationem, quotiescunque Ernestiani libri interpretem egi: hanc sequar in post rum, siqui erunt, qui archaeologiae deliciis allecti, me magistro uti, se non indignum existi

ment.

Ex eis, quae dicta sunt, satis potest intelligi,

quid lectores in libello, cura operaque mea iterum vulgato, exspectare possint et debeant. Nimirum accipiunt eum integrum, et lociS Com

pluribus

18쪽

XIII

pluribus emendatiorem: praeter hunc, ex umsiis qualescunque meos, quibus nonnulla capitum singulorum loca vel plenius disserui, vel coniectura aliqua mea in eiusmodi velut adspectum collocaui, ut aliter, ac solet, de iis existimari oporteat: denique copiosiorem rerum tam earum, quae ipso libello Ernestiano, quam quae excursibus meis continentur, indicem, ut viri eruditi, qui librum totum perlegere neque viat, ex hoc videant, siquod rei, quam ipsorum plurimum interest indagare et perspicere, lumen ex eo petere possint.

Atque haec habui, quae de altera libelli

Ernestiani editione, qualicunque mea opera studioque curata, emendata et aucta, dicerem. Dicta si int pauca alia de illius ratione excursu omnium primo, quae comparata cum his, quae praefandi caussa scripsi, mentem meam satis declarabunt. In quo, quamuis exeursibus meis nonnihil audio, deesse et scio, et fateor, adhuc plura , quae ad του Antiqui studium recie et prudenter instituendum requiruntur: ut, locus de incredibili Critices necessitate, sine cuius praesidio tantum abest, ut, quod opuS vere antiquum, integrum et bene conseruatum sit; quod primo et primario cuidam pro po Conuenienter, Velut eopon, per artificem alium, imitando formatum; quod trunco alicui anti quo, a recentiori manu temere adpositum et quasi adsutum, quisquam videat, ut potius in caussa simili decernenda, facile et vehementer

errare ac salii possit: idque tum in primis, quum ipsum

19쪽

ipsum de dolligenda supellectili antiquaria cogitare percrebescit. Huiusmodi emtori quanta cautio tum sit adhibenda , ne ipse venditione hominis astuti fraudulenta decipiatur, hic, illic,

vno iam verbulo indicaui. Totum vero argumentum , Ut alia quaedam, mihi hac opportunitate dicendo persequi non licuit, animo satis praecipienti, hanc disputationem, si plena, periecta et omnibus numeris absoluta sit, iusto copiosiorem; sin tantummodo assecta, manca, necdum consecta, prorsiis inutilem suturam esse. Vnde eam in praesenti plane non tangere, quam vixdum inchoatam relinquere malui. Faxit Deus o. m. Vt libellus, ita recusis, nonnihil momenti habeat ad Iuuenum Generosissimorum atque Nobilissimorum, literis et artibusi liberalibus operam natiantium, animoS permΟ- vendos atque incitandos, ut in reliquis literarum studiis, quibus recte, et, ut par est, eruditi tum patriae dulcissimae ornamento et prae

sidio, tum sibimet ipsi decori esse possunt, huic

quoque disciplinae animum applicare ne grainventur; quippe qua imbuti, pulcri venustique sensum et intelligentiam, ad res multas perti nentem , adipiscentur et quasi induent, ac liberi simul tutique erunt ab omni metu, de operibus ingeniose affabreque fabricatis, siue antiqua fiat,

siue recentiora, praue et peruerse statuendi. Cuiusmodi iudicio turpiter sese dare non minus nocet existimationi, quam reprehendenda reis rum aliarum ignoratio. Scrib. I ipsae e schola Nicolaitana pridie Kal. Octobr. MDCCLXXXX.

20쪽

Vltimum operum mortalium immortali ad

nostram Patriaeque communis memoriam

principi, CHRISTIANO FRIDERICO,

fuit Academia Pictoriae aliarumque artium, quae pulcritudinis maxime commendationem habent. Id institutum, non profecto a vanitate ortum, sed totum ad utilitatem popularium, ut omnia illius Principis Opera, comparatum, mihi videbar non Iblum gratia ea, qua dignumerat ipsium, qua longe dignissimus auctor, pro virili mea parte excepturus esse, sed etiam a parte ea, qua esset doctrinae liberali coniunctius, aliquantulum adiuturus, si iuuenes liberales et nobiles ad cognitionem aliquam operum antiquorum, quae ab artibus iis nata essent, adducerem; praesertim cum illius Academiae esset in hac urbe nostra pars non parua. Itaque institui tum primum Lectiones Archaeologicas, quae proprie ad hoc genus antiquitatis, accommodate ad aetatem illam et ad ustini doctrinae explicandum, pertinerent, easque quarto quoque semestri repetii. Id mihi erat expeditius, quod ante hos quatuor et viginti annos, Plinii Historiam naturae uno tenore legens, tum alia ad antiquitatis cognitionem, tum maxime ad totum hoc genus pertinentia, notaram, eaqUesiubinde, cognoscendis operibus antiquariis,

SEARCH

MENU NAVIGATION