Io. Augusti Ernesti Archaeologia literaria

발행: 1790년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

3 Iationibus scripserunt, plerique, et in his immortaIIsERNEsae Ius Pari. II. c. s. g. I.), picturam linea. rem existimant nihil amplius fuisse, quam artem rerum 'gularum lineas extremas recte et inteli enim tircumscribendi CP ari a d iner9. Contra saeEPH

NVS FALCONET Vs, statuarius eo nomine celeber,

quod Petropolin vocatus, Petri l. seu Magni, impe ratoris Rustici, statuam equestrem ex aere fundere iussus erat, et quod Plinianos Historiae Nat. libros

XXXIV. XXXV. et XXXVI. gallice factos, notisque

illustratos, una cum aliis commentationibus, ad Artium

quas vulgo sngentes appellant, rationem pertinenti. bus, vulgauit, in eo, quem paullo ante dixi, Plini no loco vertendo, usurpat la petature lineatra ἰ verba sequentia, per Harduini notam illus rata, sin reddit rmais potiriant iis repandolent deis quatques traiis en dedans l. c. Tom. I. p. I a s ): sed in obseruationibus nihil, sententiae suae explicandae caussa, addit. Unde

ad ipsum Harduinum atque R IEΜIvΜ celeberris ab

eundum est, si, quid ipsi per hoc picturae gereus intelligendum censeant, discere velimus. Alter in nota ad . verba supra indicata, haec scripsit: is Altera hare,clictura linearis est rudiore illa persectior, quae .primo loco explicata est i nam illa lineis tantum fiebat comprehendentibus exteriorem pingendae rei ambitum quas lineas FrancΟ- galli les conmura, Itali, Ii contorni, nos vernacula nostra die Vmrisse, appellamus): ohaec plurimas addebat alias, intus pro

umbrae ratione sparsas. Nominatur haec alias etiam graphis, Graeca imitatione. Vitruvius i. I. c. I. ubi

loquitur de architecto, Debere ait, graphidos scien-ritiam habere, quo facilius exemplaribus pictis, quamisvelit operis speciem, deformare valeat. Haec Harduinus: quae plerisque, arbitror, non multo clariora, quam ipta Plinii verba, videbuntur. P Leoneti vocabulum, quod lineas reddit, queques traiis,

342쪽

seriptoris latini mentem, me iudice, et signifieantius, et simul apertius indicat: hoc enim lineas non meras, nec qualescunque denotat, sed eas, quibus rei exprimendae proprietates, oculos illico serientes, ut, inpingendo aliquo homine singularia illa, quae faciunt, ut hic a quibuscunque aliis discrepet, indicare decet pietorem probabilem artisque bene peritum. Haec interpretatio non admodum diuersa est a notione, quam de pictura lineari animo sibi formavit Riemius Celeber. quamque ex ipsius commentatione huc transis, Icribere placet, exposito, quam τοῦ graphidis voca. bulo vim et potestateni subiiciat. Nimirum graphida fuisse, ait, non stilum, ex metallo factum et scribendo aptum, qualem vulgo intelligere solemus, sed in- . strumentum pietoribus, antequam penicillum parare et usurpare norant, usitatum: stilo quidem Admodum smile, sed e ligno quodam molliori ita sedium et temperatum , ut ex altera parte per obliquam ligni sectionem , latitudinem et aciem quandam , neque

tamen fissuram haberet; ex altera vero acuminatum,

vel obtusum, vel prorsus teres esset. Nonnullorum plura enim semper in promtu esse oportuit) extremum latius, vel dentibus, vel malleolo macerari solebat, quo vel colores, veluti penicillo quodam, L. eilius inducere, vel, sicubi erratum erat, delendosne mora emendare possent. Huiusmodi graphide

pieturas tam μονογραμμιους, quam μονοχρωμαζους.

pingi oportuit, penicillo nondum inuento. Unde graphidos scientiam Vitruvius pro ipsa bene pingendi dexteritate, dixisse videtur loco, quem supra tranS- scrips. Quin eadem potissimum opus fuit in pictura

sineari, RI EΜI o certe iudice, cuius mens et potio de eius conficiendae via et ratione, iam te florisus aperte et, quantum fieri po est, latine exponenda est. Ni. mirum tabἰla.' plerumque lignea, colore tantum uno, albo, atro, alio, bene illita, siccata et laeuig

343쪽

ta, latiore graphidos similis extremo in colorem, eo, quo illita erat tabula, diuersum tincto, fingebant in hac rei pingendae figuram integram, cuius lineas

EXtremas utroque eius extremo quam exactissime, rei. que naturae conuenientissime, circumquaque ducere,

eoque ipso errorem vel leuissimum emendare poterant. Quo facto, ea in figurae loca, quae obscuriora esse decebat, eiusdem instrumenti praesidio, colo. Tem, quo quidem pinxere, inducebaut toties, quoties artis natio, et rei pingendae similitudo postularet; vel ex illis, quae lucidiora fieri necesse erat, Colorem iusto densorem, deterendo exigebant in obscuriora; seu deniquo digito, vola, spongia premendo mitiga.

bant, demebantuo ita, vi in pictura finita et abioluta, lumen et umbrain quas cerneres. Verbo ς hac via et ratione pingebant unis tantum coloribus opera. qualia Franco- galli hodie en eam eam, populare nostri, rora in roth, grau tu grati, cet. vocare solent. Quin illam non inepte comparare possis cum horum instituto et labore, qui figuras rerum integras tabulis Beneis primum incidunt, tum vero in locis, quibus Opus est, plus, minus, malleando quod adesse non debet, ita quasi exigant et delent, ut figurarum, in charta impressarum, lumen et umbra plane appareant. Quam rationem populares nostri die schisarae Nun usurpant. Idem illud efficiendi viam et rationem, praeter hanc, aliam proponit RIEMIVs, quam non tango, metu, ne multis iusto copiosior esse, adeoque reprehendendus videar. Λdeat, qui haec scire percupit, viri do stissunt librum, mole non adeo magnum, sed variae eruditionis, et bonae fmgis plenum, . atque ingeniose scriptum. Igitur ad pisturam enta fleam progredi, et pauca, quae ad hunc locum pertinent, eadem ex commentatione repetita, hic adserre lubet. De quibus antequam eXpono, monendum est, omnia sere, quae rem, de qua quaeritur, illustrant, auctori

344쪽

suppeditata esse a pictore iam mortuo, cui cognomentum Calau fuit, et quem quondam Lipilae vixisse sciunt nos frates non pauci , vel potius a quodam moriui amico. Nimirum is, quem dixi, pictor, Illus Uillimi Cayli, Generosissimi Taubenhemii, aliorum studio et periculis, hoc picturae genus non Ium explicandi, sed etiam instaurandi, excitatus, ad

eandem rem ac negotium animum applicuit, et per pericula multiplicia et varia, saepissime instituta et repetita, tandem eo peruenit, ut, quod sequebatur, reapse assequutus, atque aemulis multum superior esse iudicaretur a viris nec cupidis, et harussi rerum bene peritis. Hic ante omnia de coloribus, simili pietu. Tae generi aptis atque idoneis cogitauit, et saepe mutitumque periclitatus, intellexit tandem, requiri in primis ceram aliquam singularem, quam punicam, itemetiodoricam appellare suerat. Quam quo pacto , et quibus ex materiis temperauerit, velut arcanum alta quod mysterium occultauit: exstat tamen eiusmodi

cera, et diuerserum quidem colorum, apud ipsius heredes, ut, qui quidquam eius, et quantum desiderant, ab his emere possint. His dictis, exponitur eius, quem iam ex vita discessisse dixi, pictoris via

et ratio, ceram inuentam et temperatam recte et prudenter usurpandi; et variae enumerantur tabulae ab

ipso, vel ab aliis, eo siue simili modo depictae. Quae

quidem luculenter demonstrant, vana esse, et certo fundamento destituta, quae Hartainus, Plinii commentator , Caylus Illustrissimus, ipse WinheImannus, de pictura encaustica, cestro, vericulo, et reliquo apparatu ad eam consciendam necessario, tradiderunt. Quin ex eis tandem liquere dicitur, το εγκρώειν, vel ἐγκωεσθα , in hoc picturae genere, non vi et potestate propria esse accipiendum; sed translata, de materiis tantum, per το ἐγκαιειν , Vel εγκαιεσΘ , quasi d coquendo, bene et recte temperandis, et ad pingem

345쪽

dum accommodandis. Describitur posthae torem negotium, et quid in singulis eius quasi gradibus, seu licet in iaciendo tabulae pingendae quasi fundamento,

in figura artis legibus conuenienter delineanda, in coloribus inducendis, sociandis, eorum transitu ex hocio alium, proxime cognatum conficiendo, Cet. agi Oporteat. In quibus omnibus quid verum, quid fati

sum, quid factu facile, quid dissicile sit, nos quidem

philosophando et ratiocinando decernere haudquaquam possumus: non nisi artificum est, periclitando videre, et alios docere, si quam viam et rationem recte et tuto sequi pulsui. Eis, quae Winhelaumnus super hoc loco disputauit, et ex compluribus tabulis pietis.Herculanensibus , vel Etruscis vasis, effici cogique posse contendit, opponuntur varia, nec tralaticia, quae virum alioquin ingeniosum et acutum του Antiqui existimatorem, sed saepenumero ἐνθου. σιατιμοτερον, iustoque celerius decernentem, hic illic, allucinatum esse demonstrant. Haec ipsa vel cupidissimum I inlemanni adsectam aequo animo, nee sine insigni fructu lemirum, opinor: siquidem numquemque τῶ Antigui spectatorem et iudicem admonere potiunt, quanta cautione, quanta prouisione in eo explorando, diiudicando, aestimando opus sit ne intempestiuo phantasiae impetu abreptus et occaecatus, laudet, vituperet, quod laude vel vituperio im dignum est; neque ex unius, duarum, trium rerum Tatione conclusiunculis, specie ingeniosis, id efficiat cogatque, quod longe aliter, si non sese habet, certe quidem hasere potest. Huiusmodi temeraria et imconsiderata concludendi ratio vi aliis in disciplinis ualde noxia et fugienda est, ita in του Antiqui inuestigatione et aestimatione tanto magis vitanda, quanto facilius in ea labi et errare vel acutissimus homo Potest; et quanto plus damni ex uno leuiore errore, ad ipsas liberales artes redundet, necesse est.

346쪽

EXCURSUS XXII

ARCHITECTURA.

Admodum pauca, quae hoc de loco moneam, habeor

eademque non tam ad ipsam architecturae naturam et indolem, quam potius ad eius historiam perti. nent. Vnde illa breuiter, pro instituti mei ratione, hic exponere placet. Eam scriptores plerique contendunt ab Aegyptiis inchoatam et satis excultam esse; per colonos deinceps in regiones alias missos, propagatam e Graecos summo , quo erant, ingenio et puberi, venusti, elegantisque studio eam perfecisse ita, in aedificia maiora, templa, theatra, sera, Odea, Ceta ab ipsis exstructa, singulari venustate, eleganti grauique simplieitate et maiestate antecelluerint omnibus, per aliorum populorum architectos fabricatis. Verum non ita pridem duo exstiterunt scriptores perquam eruditi et ingeniosi, qui sententiam, quam adhuc re gnasse dixi, impugnarent: quorum alter architecturam negat ab Aegyptiis primum ustirpari coeptam, et per hos propagatam ue alter architecturam Aegyptiacam contendit longe praestantissimam fuisse, et Graecam soliditate, magnitudine, grauitate et maiestate, mirum, quantum, superasse. Priorem sententiam

proponere, tueri et argumentis confirmare visum est ΟΕΜ1o eruditissimo, cuius commentationem Comis pluribus locis iam laudauit posteriorem Italo ο νωνυμα eidemque inter populares certe admodum celebri, complurium societatum literatarum, atque academia

rum, quaa vocant, sodali et pastori Arcadico, in Di

347쪽

sertatione super Architectura Aegyptiaca Deli' Ar.ehitettura Egiriaua dissertagione d'un Corrispondente deli Aecademia delle Scienete di Parigi, membro deli Istituto di Bologna, deli' Aecademi e di Padova di Siena, di Cortona, di Ravenna, d' Udine, e Pallor Ar

forma quadripertita in qua id, quod demonstrare adisgressus est, copiose et rhetorico fere more, lectis et illustribus verbis exornat. De utriusque auctoris senistentia et argumentis nonnihil cum lectoribus communicare placet, propterea quod eorum placita, paene contraria et repugnantia ad artis historiam pertinent, commentat ios vero ipsos paucorum in manibus esse,

mihi persuasum est. Duarum, quas dixi, sententia. rum priorem credo in primis dignam esse, quam paucis exponam. Ipsius auctor, praeterquam quod Abb. Mignoti auctoritate, et Phil rati testimonio perpulsus, Indos, populum omnium, quotquot sunt, reliquorum antiquissimum esse , adeoque in eorum ciuitatibus vetustissi,na artium, quas bellas, pulcras, gentes Vulgo appellant, monimenta exstare sumit; hoc aliud velut lemma, seu assiumtum, una cum Η- lustrissimo Caylo et aliis sciscit, omnia ingeniose qui dem, sed iusto operosius iacta opera, minutiarum plena, absque iustis rationibus, dimensionibus, et partium singularum congruentia συμμετρίαν appellant Graeci) elaborata, et quibuscunque ornamentiuminus necessariis Operta, et tantum non obruta,

manum prorsua infantem prodere, quae illa in ipsis artis quasi incunabulis formariti contra vero artificium simplicitatis verae, gr ciis et generosae, cum dignitate atque maiestate singulari et admiranda consociatae, callidissimum vocat Cicero Qu. Tusc. l. I. c. ao , ii dicare eiusmodi manum, quae artis perfectissimae. et

ad summum praestautiae stadum evectae legibus atque

348쪽

praeceptionibus conuenienter laborare et sormare dudicerit. Quod eius scitum, reor, nemo harum re rum peritus in dubium reuocabit. Comparat scriptor

eruditissimus posthac aedificia quaedam Aegyptiaca,

et praecipuas horum partes, cum Indicis quibusdam, et in illis eadem fere, quae in his, cerni et animadverti ornamenta minutiora, et anxie quaesita, demo

strat. Templi Thebaici quondam celeberrimi rudera, hodieque argumento esse ait, ipsius iandas et portas pyramidatas fuisse, quales poposcerit aedificandi lex et sormula Indorum, qui senilem formam, quod cultus sui religiosi symbolum sit, declarare credidissent. Eiusdem templi Thebaici portas et ianuas animalium figuris fere giganteis, et hieroglyphis iusto

plus opertas et paene obductas esse, praeterquam unam, quae aut non prorsus absoluta sit et elaborata, aut a rege aliquo posteriori tandem apposita; cuiu modi ornamenta minutiora, fere innumera, nec nisi absona phantas ae effrenae simulacra, et aegrotorum somnia, in Indorum aedificiis, quae Pagodas nunc pant , itidem conspiciantur. Aegyptiorum reges aedificasse pyramides, moles paene immanes, era denique, quod verum sit, sine eiusmodi ornamenti anxie quaestis et plane superuacaneis: caussam vero, cur haec desint, positam esse vel in marmoris durissumi, quo opertae sint, natura, vel in vehementiori regis cuiusque, molis inchoatae perfectionem cernere aventis, cupiditate, et alterutram impedimento fuisse,

, quo minus scalpi potuerint: ipsas interea pyramides non tantum breuiori temporis spatio absolutas, sed etiam monimenta perexigua et minutula esse, si cum Indorum Pagodis, prope Salsettam et Illaronem, Safetu et tauro aedificatis, comparentur; utpote quae, ex Sonnerati celeberrimi sententia, intra mille

annorum spatium, ad ..udii in evelli, et

349쪽

tot omamentis minutissimis velut operiri haudqua. quam potuissent. Ex hac comparatione longius continuata, et verbis exquisitioribus ornata, quid emciat cogatque auctor eruditissimus, iam videbimus. Nimirum ex eis, quae dicta sunt, inquit, luculenter apparet, aedificia Aegyptiorum non minus, quam Indorum, antiquissima, eo quod operta et velut oppressa sunt ornamentis superuacaneis, absonis et naturae repugnantibus, produnt manum sensumque maxime et similem, et prorsus puerilem; ex eisque architecturae apud virosque nascentis ratio plane elucet. Quum autem Aegyptii non nisi Indorum coloni, adeoque his recentiores fuerint: credibile, quin longe verissimum est, Aegyptios ex Indis, non Indos ex

Aegyptiis, aedificandi leges didicisse, et prima aedificiorum exemplaria ab Indi ora, ad Nili littora delata esse. Architecturae igitur origines Indis potius, quam Aegyptiis, debentur. Talis sere est RI EΜI I celeberr. argumentatio, quam cum lectoribus communicandam duxi: ita tamen, ut de eius vel veritate, vel falsitate, haud decernam. Lector quisque per se hanc nouam sententiam inquirat, et, prout ipsi videbitur, deceranat. Quantum vero hunc auctorem videmus priscam Λegyptiorum architecturam despicere 3 tantum eam contra suspicit et laudibus extollit Italus ανωνυμιος indissertatione, quam supra dixi. Quoniam vero sngula, quae in ea, admodum diserte, ac tantum non verbosius dicta, late dispersa atque infinita videntur esse, ratione ac distributione sub uno adspectu poni posse dubito e eorum praecipua tantummodo Capita paucis indicabo, ut, quae auctor copiose et ornate dixit, lector quisque facili coniectura assequi possit. Primo igitur capite, animium vocavit, dicendo persequitur bona illa varia et multiplicia, quibus natura

ipsa, vel vortita diuina P uidentia, Aegyptum beauit; . ' quaequa

350쪽

3ax quaeque nunquam non bene, recte et laudabiliter usurpasse contendit regni istius ciues. Quo ex capite

tres auctoris enuntiationes primas et praecipuas transscribere placet, easdemque, certis de caussis, lingua ipsius vernacula, ut ex his, tanquam ex ungue leonem, eius dicendi genus cognoscere pollini lectores Belelo, inquit, P ammos fera, la terra, e gli elementi tuiti delia natura s' attordarono inflema a favorira

I' Egit o. e a disin erio ton privilegi negati ad auriesimi deI mondo: eteovi la prima pro sietione. LV Miruto, risonoscente, e grato ad uua natura eos; benes

e splendida, implego tuiti i talenti a far Aon Uo dirali doni, e tosiluirio, tome era si prodigio delia nat ra, eos; it maesro Logni mrte a Mitrina: seconda proposzione. Unalmente iI mondo convinto da milia pruove actoria ali' Mitto e i privilegi delia natura, et invenetione delis scienae e delis arti, titoli amentae, ehe lo reniano P uno ammirabile, pretae golare, tal-tro fommamente utile, perche benemerito des monis, prima mado e barbaro , posita pulito e tollor ter proposaione. Quae pauca auctoris anonymi tam affectatum dicendi genus, quam praeiudicatam de Aegypti et Aegyptiorum praestantia, singularibus in

ritis et virtutibus, opinionem, haud dubie iam satis νdeclarant, ita ut plura utriusque documenta adferre haud oporteat. Capite secundo Architecturam Aegyptiacam , veramque et Ceream huius rationem et foris mulam generati in et uniuerse contemplatur; ut consequenti, i. e. tertio, eius proprietates singulares ac meritum, vel virtutem indiuiduam, nec cum aliis

communicandam, sigillatim exponit; ex quo panegyrishun disertum sita dicere liceat) non vulgari,

sed accurata Architechirae scientia imbutum esse, apparet. Quartum diisertationis caput Architecturae Aegyptiacae cum Graeca comparatio in complectu X turr

SEARCH

MENU NAVIGATION