장음표시 사용
331쪽
3os Porro alia usurpabantur in sacris faciundis, ut, tripodes, praefericula, paterae, aquaminaria, acerrae, thuribula, cet. alia accommodata erant negotiis domesticis curandis, ut, coquendis et apponendis cibis, potui adferendo et porrigendo, cet. eademque vel tir nibus notissima: alia noctu inseruiebant aedibus vel cubiculis luce necessaria illustrandis et complendis, ut candelabra, lampades; alia ad vestimentorum orn tum; alia ad mundum muliebrem; alia ad lusum, musicam, cet. pertinebant: alia mortuorum Ossibus cinerique condendis apta, in 1epulcris et columbariis deponebantur: alia denique, quod iam dixi, non nisi mundi pompaeque caussa in abacis collocanda. hominum ditiorum lautiorumque vanam inanis gloriae ac splendoris cupiditatem palam faciebant. Eorum nonnulla de tempore, in tempore, hic, illic, effossa sunt, et a Viris, harum rerum amantibus, studiose adseruata, vel in musea publica illata: copiam tamen
tantam et tam eximiam, uno loco hodie non facile in. VenieS, quantam et quam eximiam continet mustum
longe ditissimum, quod duo utriusque Siciliae reges potentissimi, pater et filius, instruere et locuple are coeperunt statuis, protomis, tabulis pictis ex aedificiorum parietibus, hic, illic, resectis, operibus mu- suis, et omnis generis vasis, quae Omnia per duod viginti sere Secula in oppidis, Herculano et Pompeii fato prorsus singulari et deplorando obrutis , latum runt , et tandem demum ex corum quasi sepulcro in lucem prolata sunt. Et optabile profecto eis, ut vasorum quorum nonnulla iam indicauit winhelmin.
nus) aeque, ac tabularum pictarum, protomarum, aliorumqne monimentorum aeneorum picturae, tabulis aeneis incisae, diuulgentur, eaque via et ratione
opus splendidissimum, ante complures annos inchoatum perficiatur, et tam viri eruditi, quam artifices,
332쪽
quod et delectare, et prodesse quam maxime postit,
adipiscantur. Superes, ut de ossicinis, quae propter eiusmodi vasa ingeniosa. et affabre facta, potissimum celebratae sunt, nonnihil dicam. In eis haud dubie excelluit Corinthia, quae Thericlem, figulum, auctorem, et praestantissimos posthac artifices habuit, qui e varii generis metallis eodem ingenio, eadem arte formarunt, quod ille ex argilla primum fingere inchoarat. Hinc vasa Thericlea et Corinthia, longe celeberrima suille, et summa cupiditate conquisita esse nemo sacito est, qui ignoret v. Sueton. Aug. GT C. et Tiber..e. 34 Delas, intula, Apollinis templo celebris, ideoque a Graecis tam lingulis annis, quam quarto quoque Ri no adiri sueta, ut ludis solennibus ibi statis interessent, itidem nutrivit artifices ingeniosos, qui vasa exquisitioris artis et venustatis, ex varia materia fabricarent, propterea quod illa, quam dixi, solennitas, undiqu que homines peregrinos, ludorum visendorum gratia, allexit; qui, ut merces alias, ita vasa coemere sol bant, et domum secum reportare v. Barthelem Voyage du jeune Anacharsis, Tom. VI. p. 3sq. 363. ed. serniae octopertitae . Quae res secit, ut Delos eminportum esset non contemnendum, atque Deliaca vasa et supellex ab hominibus lautioribus conquirerentur v. Cic. pro Roscio, c. 46; Verrin. II. qq. 7 a. it. Plin. Η. N. l. XXXIV. c. a ). Alios praeterea Graeciae artifices, ut, Athenienses, Sicyonior, Aegineticos, Thebanos, itidem vasa elegantiora finxisse, licet ex eo suspicari, quod Corinthios et Deliacos hoc nomine in primis celebrari viderent: . quorum gloria honi nes laudis
studiosissimos appetentissimosque haud dubie perpulit,
ut eandem rem intentatam ne linquerent. Sed qua*stionem cretosius dicendo persequi iam non placet.
333쪽
In Italia reperiuntur etiam vasa formae non spernendae, quae pondere sunt leuissimo, et pictura, non excellenti quidem illa , sed tamen ad discendas res quam plurimas fructuosa. Reperiuntur alia in Etruariae agro, alia in Campano: et aetate nostra viri quidam eruditi controuersiam de eo, num utraque, an priora tantum, recte et vere vasa Etrusea appellare possis et debeas, habere coeperunt. Qui posteriora negant reete Etrusca dici, ea Graecis artificibus, propter Magnae Graeciae vicinitatem, tribuere malunt: lvi utraque contendunt Etrusca esse, figurarum in eis pictarum similitudinem , veluti documentum luculemtissimum in primis urgent. Verum enim vero meum, qui eiusmodi vasa nec contemplari et tractare. nec inter sese, et altera cum alteris contendere possum. non est, hanc litem componeret nec res mihi tanti videtur, ut multum temporis et operae in ea indagaruda et dirimenda consumatur. Atque haec quidem devasis antiquis , quorum ERNEsTIus immortalis
mentionem solummodo fecit; iustam vero et doctam loci investigationem instituere Viro Summo aut non libuit, aut Per negotia plura et grauiora non licuit.
334쪽
Quod IOANNEs GILL 1 Es, Britannus eruditis mus, in Graeciae an 'quae historia, lingua ipsius vernacula descripta The his ory of Ancient Greece, iisse colonies and conquests, froin the earliestaceounts tili the division of the Macedonian Empiro in the East. Including the his ory of Litterature,
Philosophy and the sine Arta) primis statim verbis, de
hominibus, alicuius societatis ac reipublicae conditoribus pronuntiat. hos tum quidem non nisi de eo, quod praesens sit, cogitare, quod iam praeteritum, obliuisci, quod futurum, nihil pensi habere, quin resa semet ipsis, et magis etiam a maioribus gestaS, prorsus negligere, atque obliuioni dare: hoc idem recte et vere potes etiam dicere de artis qualiscunque inuentoribus, primisque cultoribus; quippe qui nocipsi memoriae produnt, nec alios memorare iubent, num forte quadapi quod saepenumero accidisse constat 3 an caussa qualicunque necessaria in eam inciderint; quae prima illius initia et quasi elementa fuerint, quae posthac incrementa, et per quos viros, quibus praesidiis, ac quo tempore ad altissimum persectioni sgradum ea denique peruenerit. Id quod, ut artium aliarum, ita picturae, historia plane demonstrata Cuius origo vera tam densis premitur tenebris, ut ne Populum quidem, nedum homiuem iOmnium Primum,
335쪽
cui eius debeatur inuentio, indiciis certis, nec adda, bitatis, ostendere, et velut digito monstrare possis. Sunt quidem, qui, quoniam artium Omnino omnium principia solent ab Aegyptiis repetere, pichiram quinque ab eis inuentam, et aliis cum populis posthac
communicatam , a Graecis vero ita excultam persectamque esse contendant, ut hi non temere, sed iure quodam suo, eXclamare potuerint: Venimus ad summum. Qua in haeresi suit Caulus Illustrissimus, una cum plerisque popularibus: quorum quidam sunt, qui Graecis adeo ingrati animi notam inurere haud vereantur,
propterea quod sese illam ex Aegyptiis didicisse, non
quovis loco, non quavis opportunitate fateantur. Quae reprehensio cui iusta videtur; is Aegyptios non minus vituperet, necesse est, si ni ΕΜ ii, viri eruditissimi et ingeniosissimi sententiae, paucis ablainc annis in commentatione super pictura veterum v. Excuri. XV. p. a O .) pronuntiatae adstipulandum esse censeat. Hic enim Aegyptios, quos negat esse αυτ χΘριας, suas non tantum origines, sed etiam: architecturae et picturae exemplar, rationem, atque praeceptiones
ab Indis, stirpis suae parentibus, accepisse contendit. Vnde inanis gloriae, vanaeque iactantiae studium, quo populus Aegyptiacus nunquam non laborauit, hic, illic, insectatus est, atque superhos Isidis cultores non nisi Indorum imitatores, eosque parum ingeΠUOS et ingeniosos, sed non nisi servum pecus liceat mihi hac in caussa Horatianum illud adhibere fuisse, argumentis nonnullis comprobatum luit. Quorum vim et robur fateor mihi non tantum videri , quantum ea habeant, necesse est, quae assensum qualemcunque meum efficere, et quasi cogere possint ac debeant. Sed nouae huius coniecturae caussam gi argumenta nolo
336쪽
nolo in praesenti accuratius aestimare: satius, reor, est, fateri, rem mihi nondum liquere, eamque int gram lectori cognoscendam esse, quam multis verbis utramque in partem disputare, neque tamen sentenistiam iustam, veroque conuenientem dicere posse. In quaestione super euento tam vetusto et tam dubio, quisque per te videat, examinet, decernat, necesse est: ne cui veluti praeiudicio aliquo meo effecisse videar, ut a vero sit aberratum. Ceterum hanc viri eruditissimi sententiam, quae hac oppCrtunitate tangitantummodo potest, leuique agi brachio, dignissimam esse censeo, quam quispiam vir eruditus, et rerum antiquitus gestarum amans, curiosius et seuerius indagando persequatur, nec, quid in ea vel verum sit, vel silium, docere alios gravetur. Hoc equidem facile largior, parum, vel nihil fere inter Indicae et Aegyptiacae architesturae picturaeque priscae viam et rationem interesse: sed exempla, ab auctore ingenioso allata, tum pauciora sunt, tum ita comparata, Vt mihi certe rem nullo modo conscere videantur. Res similis meris conclusiunculis philosophicis, quantumvis aeutis, essici ac demonstrari nequit. Verum ego nihil decerno: neque etiam per instituti mei rationem debeo.
Praeter hanc nouain et ingeniosam, quam dixi, sententiam, eodem commentario inquirit Rr ΕΜ Ius celeberrimus in opinionem eorum, qui plasticen a tium reliquarum omnium aetate primam suisse, quin vel ipsum rerum siguras lineis describendi inuentiunantegressam esse contendunt. Hanc olim iam Polae. Ira, teste Plinio H. N. l. XXXV. c. I a. hanc nostra aetate Mnhelmanmιs immortalis, hanc alii, ducem illuim sequuti, amrmarunt. At enim vero ipsam adis
dubitat, quin probabilom esse negat, idem ille scriptor
337쪽
3o8 .recentior, ratus, neminem quidquam bene, recte et artis naturaeque legibus conuenienter fingere e materia molliori posse, adeoque in plastice exercenda prudenter ac feliciter veri ari, nisi antea rei, quam fingere adgrediatur, figuram et formam lineis descripserit; adeoque velut exemplar habeat, quod intueri, et imi. tando, iusta partium singularum magnitudine et proportione, iustisque dimensionibus, serinare possit. Id si de probabili opere plastico, eodemque persecto et omnibus numeris absoluto, accipiendum est, nemo, reor, erit, qui ipsius in sententiam abire dubitet. Contra vero si ad planicos origines et quasi infantiam retro descendimus, et opera plastica tum ficta quorum haud dubie superest nullum mente tantummodo fingimus: admodum credibile est, eorum omnium prima homines rudes, sine exemplari, lineamentis extremis designato, ac forte magis et phantasiae vi. quam intelligentia exquisita ductos, formasse. Ita hodieque infantes agere videt, qui ipsorum lusibus adesse, eosque ludentes obseruare, persona sua non indignum existimat. Quorum ut quisque ingeniosissimus est et natura sua ad fingendam e materia quacunque molliori, hominis, equi, vituli, aliorum, lsguram apti it imus; ita maxime pulcram, et naturali speciei conuenientem, vel absque eiusmodi exemplari, utpote quod lineis depingere nec curat, nec potest, e materia, circa quam versatur, producet. Quod multo magis existimandum de homine, rudi quidem illo et artis imperito, sed tamen adulto, vividioriphantasiae impetu, et acrioris iudicii vi praedito. Qui si casu, seu forte, ferebatur ad rem quamcunque adspectabilem e molliori materia fingendam , haud dubie magis adhuc, quam puerulus, qualem dixi, rei, quae ipsius animo et phantasiae obuersabatur, faciem fingendo assequutus est, eamquo formae Datu
338쪽
Tali propiorem et conuenientiorein effecit. Sed quum piamee sensim sensimque ad altiorem persectionis gradum eveheretur per viros ingeniosos, pulcri venustique sensu ornatos r haud dubie perspectum est, hanc artem sine exemplari, lineamentis extremis iustisque descripto, nihil persecti, nihil omnibus numeris ac dimensionibus absoluti, essicere posse;
simulque coeptum, huiusmodi exemplaria ante aceurate delineare, quam negotium, e molli materia - quidquam fingendi, reapse inchoaretur, ne eius iam confecti vitia emendare necesse est. Ex quo satis apparere arbitror, plastices negotium hodie rectius ac prudentius ab exemplari , quale saepius' iam dixi quam absque eo, inchoari. Sed ut hanc aetatis Oomae artificum viam et rationem maxime probabilem, quin necessariam , esse statuam 3 tamen non video, qui ex ea essici cogique possit, plastices auctorem Omnium primum, ne primum quidem laboris sui periculum sine exemplari tentasse. Ut aliis in resusessiciendis, ita in plastices quoque negotio, inueutorem aliter, ac hodie solent artifices, versatum esse longe verisi1nillimum videtur. Neque alia rationerem adgredi poterat, cui omnia et instrumenta, et praesidia quaecunque necessaria, non nisi per dium num usum pedetentim inuenta, penitus defuisse oportet. Multi, quos his de rebus disputare videmus, eiusmodi penuriam animo non expendunt, ac temere existimant, ea omnia homini, rem primum periclitanti, in promtu fuisse, adeoque operum similiuin omnium primum, facile, et qua hodie via et ratione solet, perficere potuisse. Rem multo aliter accidisse
Daedali, Atheniensis, historia si quidem vera, non merum commentum sit quod Gallis, duumviris celeberrimis, qui Ducis Aurelianensis gemmas scalptaseaelatasque commentario perquam erudito et eximio
339쪽
3 Io illustrarunt, visum est, Tom. I. p. 28 T. fr) luculem ter comprobat: quippe qui demum, et ipsius ex sorore nepos, Calus, serram, asciam, perpendiculum, terebram, glutinum, ichthyocollam; contra normam et libellam, et tornum et clauem, Tlaeodorus, Samius; figlinas Coroebus, Atheniensis; in eis orbem, Anacharsis, Scythes, ut alii, Hyperbius. Corinthius, inuenisse dicuntur Plin. H. N. l. VII. e. 56 ὶ. Quae
instrumenta ad conficiendas res utilistunas maxime necessaria, quum non nisi pedetentim ac sero demum. inuenta sint: qui cxistimare poteris, ea, quae plastices facile, recte et ordine exercendae negotium
postulat, in promtu iam habuisse, aut extemplo cogitasse principem ipsius inuentorem y idque hanc poti simum ob causam, quod ad luxum potius et 1plendorem, quam ad necessaria vitae tuendae praesidia, pertinerent fictorum opera ingeniose et affabre facta φSed nolo cum quoquam contendere super loco, neo admodum graui, et maxime dubior merae coniecturae, quin conclusiunculae vel argutissenae, quod supra iam dixi, nihil efficiunt in caussa, quae priscorum auctorum testimonia clara et luculenta requirit. Igitur ad alia progredi placet. Idem auctor eruditiss-mus, quem saepe iam dixi eadem commentatione disputat etiam de pictura et lineari, et encausica: Cuius utriusque rationem paullo aliter, ac scriptores quidam antegressi cen fuere, ipsi explicare visum est Do illa primum breuiter strictiinque disserendum. Omnis
picturae initium haud dubie effecere lineamenta rerum extrema, quae hominibus subministrabant lineae, quibus rei qualiscunque umbratia in pariete, in arena, in aliis conspectam circumscribebant v. QuinctiL Inst. or. l. IV. c. a ). Ex quo hoc genus σκιαγραφίαις nomen duxit, quod usurpauit Athenagoras, icriptor non temere spernendus, qui Sauriam, Samium, hanc deline.
340쪽
detineandi rationem inuenisse et introduxisse testatur Legat. pro Christian. p. 13 o. ed. Rechenberg). Quo viso, longius, eodem auctore, st. c.) progressus est Crato, Sicyonius, qui in tabula dealbata, viri et mulieris umbram colore, nescio quo, delineauit; quique hoc ipso primam picturae μονογραμμου tabulam fecisse putandus est. Haec ratio quum hominibus ignaris et valde rudibus mirifice placeret , nec pauci exacta iacierum similitudine delectarentur: artifices ingeniosi exstitere qui eiusmodi pieturas in tabulis,
quisque sua, meris lineis extremis circumscriberent, rerum delineandarum umbram in puluere , pariete, aqua, aliis Obseruatam, non amplius imitantes. Inde factum, ut Nonius Marcellus Cap. I. num. I 68. ed.
Gothosred.) scriberet: monogrammi ditii sunt homines
macie pertenues ac decolores: tractum a piῖIura, quae prius, quam coloribus corporatur, v ra gitur; et
ut Tullius Epicuri Deos ingeniose ac lepide appellaret
monogrammos Nat. Deor. l. II. c. 23. conf. Lucretius
de Rer. Nat. l. V. v. I 4'. s. r quos etiam, nisi me Omnia fallunt, respexit Lucilius, his verbis: Quas pietas p monogrammi quinque ad OIι pietatem vocant; quae Nonius loc. cit.) seruauit. Quibus ex siguris monogrammis posthaec natum est picturae genus id, quod monochromaton appellarunt scriptores. Cuiusmodi picturae μονοχρωματοι singulis tantum Coloribus fuere pictae, quod recte et vere assirmat ER-NESTIVS o πανυ ' eas vero etiam linearo vocari
posse, ac debere, qui hoc existimauerit, praeter RIEM IV Μ eruditissimum , equidem scio neminem, si ab H duino discedam, quem ille contendit in nota ad haec Plinii vertar iam tum spargentes lineas intris H. N. l. XXXV. c. g. p. 682 veram, Vel certe Ve- xiiii lem huius pieturae rationem quodammodo Vidisse atque descripsisse. Auctorum, qui de artium ingeniosarum originibus, progressu, incrementiS, ra-