장음표시 사용
321쪽
monendum esse opinor, spectat singularem artiscum nonnullorum rationem, qua operis suscepti partes non omnes simul fundere , sed quasdam sigillatim fictas et elaboratas , ferruminando reliquis tandem addere solebant. Quod uti in statu is colossalibus fieri oportuit, ut in Apollinis Rhodii colosse, quem Chares, Lysippi discipulus, et Laches, uterque Lindius. ille inchoasse, hic tandem persecisse memoratur v. Blisthing s Enimurs einer Geschichte der eteichnendensetionen Κsinste, S. 96): ita hoc idem in variis, quae ex oppidi, eructatis a Vesuuio cineribus et scoriis liquefactis, siue Lava sic vocant Itali , velut obducti
et obruti, nimirum Herculani, tanquam sepulcro, in lucem prolata sunt, operibus factum esse plane apparet v. Pitture di Ercolano, Tom. V. tab. 2 T. 28;tis. 61. 6a; tab. II. Ta); siquidem in eorum capitubus capillorum atque cincinnorum serruminatio protasus aspectabilis est, adeoque id, quod dixi, in dubium reuocari nequit. Quibus breuiter expositis, qualicunque huic excursui terminos constituere visum est.
322쪽
A Dy ΑRΤ. II. CAP. U. ET VID E
Thericleorum vasorum mentionem duobus quidem libelli sui locis p. 8a. et 9 o. pr. sed p. 67. et
74. post. ed.) iniecisse video ERNEsΤIVΜ immortalem; sed neutro de eorum ratione, elegantia, praestantia, ac multo minus de vasorum priscorum varietate, sormis ingeniosissi imis, rei naturae aptissimis, et ad adspiciendum iucundissimis, generati in atque universe quidquam expotuisse. At enim quum in eorum tantum non omnium fabrica, plurimum ingenii, intelligentiae, et pulcri venustique sensus eluceat: consilii sane, quo excursus qualescunque meOS, iterando libello Eruestiano subiiciendos duxi, ratio postulat, quin flagitat, ut singulares eorum proprietates paucissimis tangam, et quod de iis in uniuersum est tenendum, cum lectoribus communicatum eam. Λc primum quidem, quoniam supra Thericlea vasa nominaui, de liorum cognomento nonnihil disseret dum erit. Hoc eis impositum est ex audiore, siue artifice, qui vasa similia primus cogitauit atque finxit. Plinius haec de eo memoriae prodidit H. N. l. XVI. c. 4O. p. 3 . VOl. 2. Opp. et Celebratur et Thericles nomine, calices ex terebintho solitus facere torno, cet. Sed cave, ne eius auctoritate permotus, hominem
323쪽
a94 'es' scredas gyratorem, τορνευτην, fuisse. Namque non tantum Haesumus in nota ad h. l. obseruauit, Theria
eum ab aliis scriptoribus Aulum vocari, sed etiam Rieluresvs Bentisius, philologus et eriti res Britannua doctissimus, testimoniis allatis compluribus hoc idem testatum fecit v. Dissertation upon the Episties of Phalaris e mitti an Ansmer to the objections of the Honou rabie Chartes Boyle, Lond. I 699. p. Io 9.ss. . Quin hic erroris Pliniani fontem simul animaduertit, Ipsumque Ostendi i manasse ex eo, quod Praeophrasi,
ducis sui, verba, et verum eorum sensum, non recte intellexerit: siquidem hic generatim et uniuerse affirmauit sHis . Plant. l. V. c. q. τορνευεσΘ- αυτης scit. κυλικας Θηρικλειους, οὐροε ριηδ' ανενα διοιγν-αν π6ος τας κερααξας, i. e. torvo fabria eari ex illa terebintho) flere talices Thericleos, quor
nemo dignoscere post ab eis, quos Auli fluxisent.
Quae Theophrasti verba ab interpretatione Pliniana quam maxime discrepant. Posthaec testimonia adfert clarissima, ex Hesychii Lexico, ex Etymologico M. ex Eubuli reliquiis apud Athenaeum, et huius ipsius verbis, quae Therielem Aulum Corinthium, et Aristophani, comico, aequalem fuisse, plane demonstrant Ex his omnibus efficit cogitque Benileius, idque recti sime atque verissime, siquid intelligo, effici cogiquoepotest Thericlem, figulum, eiusmodi vasa, et horum formam elegantissimam, partes et dimensiones, ornatum, Cet. primum excogitasse, atque ex argilla quam pulcerrime finxisse, ideoque Threicisa nominata esse vasa: alios vero artifices, quum haec cernerent hominibus tantopere placere, ab eisque cupidissime emi; eorum rationem et formam ingeniose imitantes, e ligno, aere, aliis pretiosioribus metallis, confecisse et vendidisse. Quod idem vidit et affirmavit etiam ρ πάνυ ERNESTIVS l. c. p. 9 Q. Vel Tq. ed.
324쪽
ed. post. : quorum duumvirum longe erruditissimorum in sententiam abire nec ego dubito, nec quisquam alius, opinor, dubitabit. His super vasis disputasse quoque Larcherum, Franco- gallum perquam celebrem, et ipsius distertationem in Academiae Reg. Ρarisinae Inscriptionum et Bellarem Litterarum commentariis exstare, noui quidem, sed mihi nondum Contigit, Vt eam legere, et quae viri eruditissimi de ipsis lententia sit, inde perspicere possem. Quare de hoc vasorum genere nihil amplius addam e contra vero ad ea progrediar, quae de vasis in uniuersum dicenda esse arbitror. Nimirum prisci homines, Graeci potissimum, qui Gratiis nunquam non egregie litasse clicuntur, quum abundare coepit Ient diuitiarum copia, non tantum aediscia et alia monimenta publica, sed etiam vasa et utensilia, sacra, profana, domestica,
omnia, tanta arte, tanta elegantia, tanto ornatu eX-
structa et consecta voluerunt, ut vel his in rebus, per se minutis ac fere spernendis, multa inesse videas, quae discere et imitari, et ex quibus pulcri venustique sensum et intelligentiam probabilem derivare possis Quare huiusmodi reliquiae non minus, quam maiora illa artis stupendae opera, ad του Antiqui classem, iure quodam suo, referri possunt ac debent; et hoc nomine dignae sunt, quas, quibus fortuna fauet, colligant, in mustis suis vel publicis adseruent, dataque
occasione interpretentur, aut viros, harum rerum peritos, interpretari iubeant. Quod Borgiam, purpuratum curiae Romanae patrem eminentillimum cum maxime facere constat, qui exteros adeo viros eruditos, Germanos, Danos, alios, adducit, ut simili κthesauri sui, rerum exquisitarum locupleti stimi, κειμη- λια interpretentur, interpretata tu lucem exire, ac diuulgari 1inant. Cuius generis commentarios plerosque mihi per viros celeberrimos meisue amantissi-
325쪽
mos, Morellium et Marinium, ex Italia missos esse, gratus agnosco et praedico, eoque nomine non sine caussa milii plaudo. Plurima igitur hominum priscOrum vasa, quae aetatem tulerunt, et integra ad nos peruenerunt, tum forma et structura, qua laborata sunt, elegantissima, tum figurarum, arte singulari in eisdem siue pictarum, siue caelo ita, ut emineant, quasi praecisarum, praestantia, iustaque collocatione, dimensione, actione et gestu, non solum artificem, sed etiam virum quemque eruditum, delicias similes haud spernentem, delectare possunt et ad res non paucas prodesse. Ut enim ab eorum forma et structuara longe suauissima discedas, figurae, ornatus Caussa, in eis pictae, vel caelatae, subministrant multa, quae ad Graecorum μυθους et historiam, Winhelmanno certe iudice, quin ad multa poetarum et aliorum scriptorum loca rectius intelligenda atque interpretanda
conducunt. Forma tamen et structura vasorum et
utensilium, de quibus quaeritur, in primis digna est
quam omni, qua fieri potest, animi contentione idem. iidem contemplemur; utpote cuius caussa et origo non tam ex Calu et euentu inopinato, vel artificis phantasia temere concitata, quam ex ipsa rei natura, repetenda est. Etenim singularis veterum artificum
pulcri et venusti sensus, haudquaquam vituperandus, atque limata et subtilis intelligentia ipsos eo serebant vi vel in illis sorinandis, quantum et quo modo fieri poterat, naturam imitarentur. Ex quo solo pendet
omnis eorum elegantia et venUstas, quam aetatiS ΠΟ-strae artifices nimiis argutiis, saepenumero satis operosis, sed e natura haud petitis, nullo modo adsequuntur; quamque in eis vel maxime spectare et comsderare decet eum, cui contingit, ut aliquam eorum copiam videndi, contemplandi et examinandi oppo tunitatem adipiscatur. Id quod facere iusterunt
326쪽
Carisius, mi elmannus, Lippertus, triumuiri ne, quaquam spernendi, quorum auctoritatem in hoc loco explicando, recte, opinor, sequi licet. Nimirum singulae vasorum priscorum formae , quin partium singularum, ea essicientium, ut, pediS, corporis,
marginis, Operculi, ansarum, cet. rationes, orna
mentorum denique, non minus ingeniosorum, quam aptissimorum proportiones atque dimensiones, quibus vel surgere et accrescere, vel decrescere et considere videntur, omnes luculentis iustis certisque probabilis et exquisite boni gustatus liceat mihi lioc uti vocabulo praeceptis nituntur ac legibus: quo fit, ut adolescentulo pulcro et venusto aismiles sint, cuius nec scientis, nec cupientis e gestu vel habitu quocunque,
gratiosissimi quid elucet, ac spectantes mirifice delectat. Vasorum illorum partes, quas dixi, omnes et singulas conformat linea non nisi una, quae nec circulus est, nec ellipsis, nec hyperbola, sed parab la, quam geometrae vocant, quamque vel in minutissimis ipsoruin particulis animaduertere potest oculus a natura bene informatus. Qua quidem linea cogit ri et reperiri potest nulla magis idonea et accomm data ad designandum et exprimendum id, quod Oculos mollissime et lenimine serire, ac veluti undae, aura placidissima concitatae, sensim, sine sentu sere, iam assurgere, iam desidere videtur. Huiusmodi parabolae , maiores, minores, et singulae earum particulae, ingeniose, apte, et pulcri venustique sensui
Conuenienter coniunctae ac consociatae, essiciunt
omnes talium vasorum partes, uti pulcriora adolescentulorum corpora, et singulos horum artus. ita ut potius pedetentim adhuc succrescere , quam reapse persecta et absoluta esse videantur ; neque oculi, eiusmodi corpora et vasa contemplantis, inspectio semicirculis plene ductis quasi concludatur, aut per angulos
327쪽
minus iueundos coaristata, in horum apicibus velut haerens et affixa perstare debeat. Quare vasorum, eiusmodi arte, ratione et i intelligentia fabricatorum, spectator in eis animaduertat, necesse est, tam si plicitatem, non humilem et paene seruilem, sed in. genuam et grauem aeque, ac nobilem, quam vicissitu. dinem et varietatem oculis iucundam , neque tamen a naturae veritate, . exquisitaque elegantia aberrantem: si quidem singulae eorum partes, haec omnia essiciem tes, quam Optime, et ipsorum naturae consilioque quam fieri potest, conuenienter et accommodate misputatae ac consociatae, spectatoris oculos specie, praeterquam rei spectandae pulcritudine atque elegarutia, assiciunt nulla. Hinc longe iucundissimus ocul rum, eiusmodi formas elegantiores intuentium semsus ad inodum assinis est sensui voluptatis eius, qua, cutem molliusculam et tenellam mulcendo, frui, et suaviter perfundi solemus: atque ideae nostrae, quoniam ex uno sinplicique corpore velut emanant, fiunt tam faciles et exolicatae, vi eas illico et sine multo
laboro comprehendamus. Quum autem omne id,
quod iacile et explicatum est, hoc ipso sese, et quod
comprehensibile est, commendet ac placeat; contra quod arduam, operosam, assectatainque dissicultatem sapit. haud secus, ac iusto maiores alterius laudes, quibus nos ei unquam pares futuros desperamus, maximopere displiceat, eo quod priori aduersum et prorsus oppositum est; quin, quum ipsa natura, impensarum etiam ratione habita, viam ad prius appetendum veluti Dandat et muniat, quandoquidem id, quod natura suppeditat. plerumque vilioris esse solet pretii, quam quod non sine multo dissicilique labore vel arte paratum est: is, quem dixi, oculorum semius iucundissimus, iusta rei inuestigatio, ac sumtuum non leuis , non exigua discrepantia , caussae quam effica-
328쪽
emeaeissimae esse debeant ad animos nostros permΟ- vendoS, ut tandem in eiusmodi vasis conficiendis ad priscorum simplicitatem pulcram, elegantem, reique naturae aptam reuerti ne dedignemur. At vero hoc vix sperare licet. Graeci enim isti, homines arte atque ingenio plurimum pollentes, in eo, quod pul-
cmin, quod elegans este perviderant, propterea quod vere pulcrum non nisi unum est, persistere volebant, nec in eo, uti in corporis vestiendi more et ratione, quidquam mutare: nos contra, ut aliis in institutis, Thibus atque moribus , ita in hoc quoque vasorum fornrandorum negotio, mentem nostram figere nee possumus, nec volumus, sed inepto alios imitandi sudio occaecati et abrepti, temere Oberrare, ac pue-Fulorum more, quod hoc temporis momento quasi aedificamus, proximo rursus diruere solemus. Qua mentis mutabilitate quum nos praeditos esse inter omnes constet, qui unquam fiat, ut in vasorum com sciendorum ratione simplici et eleganti perstare velimus y Uerum utcunque haee vel existimentur, vel a eipiantur tam ab artificibus, quam ab hominibus vasOxum copia delectari suetis, mihi perinde erit: ego, quam exorsus sum, rem dicendo persequar, et quid, praeter dicta, hoc de loco sciendum reor, paucis e ponam. Nimirum ad credendum facile est, priscos
artifices, ubi vas adeo pulcrum, venustum et eximia Um, non tantum ex argilla, et Samia potissimum terra, sed etiam e metallis variis, marmoribus, gemmis, formare adgrediebantur, non sine propiasmate aliquo rem inchoasse; quin hoc idem, ut recte polutum ac laeue seret, tandem tomasse. Quod in aliis LIPPER aeus noster affirmauit: qui sese, Henrico, Principi atque heroi Borussorum immortali, vendidisse memorat duas amphoras, ex Alabastro duriore, siue Alabastrite, fabricatas: easdemque non solum linea
329쪽
ram, parabolae quae vocantur a geometris, more modoque curuatas et sinuatas, seὸ etiam tornatas ;siquidem ipse, uti et alii, in eis accuratius consideratis, hic, illic, leuia torni vestigia, usque ad ansas pertinentia, animaduertisse sibi visi sunt. Talia etiam
apparere dicuntur in vase vitreo, singulari arte et ratione sic fabricato, ut vasculum extrinsecus, tamquam reti quodatari cinctum , muniatur. Cuius figuram auctor inclutus, qui Winhelinanni Historiam Artium
prior Italice vertit, et Mediolani in lucem exire iussit omnium primus, quod quidem sciam, descripsi, et tabulae aeneae incisam simul diuulgauit vol. I. p. 3 ι . Simili certe propiasmate, siue protypo, posthac opus fuitia credo, quum argumenti cuiuspiam figuras, siue ornamenta alia, scalpello, scalpro, vel caelo, in eis
sermare atque penitus elaborare vellet, aut deberet artifex; ut ante oculos haberet exemplar, quod ipsius manus firma et exercitata scalpendo vel caelando imitaretur. Eiusmodi exemplar, vel certe pictura in buxo, non minus requirebatur, siquod vasculum in
gemmis scalpendum erat, vel caelandum. Exstare enim lapillos, in quibus vascula, ingeniose et arte exquisita, incisa et formata reperiantur, demonstrat Lippertus compluribus Dactyliothecae locis. Eorum autem. quibus sigilla περιφανη, emblemata vocari sueta, extrinsecus illigari solebant ita, ut etiam reuelli possent, alia erat ratio: huiusmodi enim sigilla, antequam illigarentur, protypis singularibus, quodque suo, conuenienter formari oportuit. Atque haec quidem de eleganti vasorum priscorum forma, ea. demque formandi ratione.
Varia et diuersa erat, quam eorum artifices usuris
parunt, materia. omnium prima haud dubie fuit argilla, aut terra alia, ab ipso Thericis, qui κεραμευς
330쪽
a scriptore non uno vocatur, recte praeparata et suta acta, atque huiusmodi vasis elegantioribus formandis destinata. In quo ipsum imitatores non paucoS habuisse, ecquis est, qui dubitare possit y Satis celebrata sunt vasa e terra Samia, Campana, cet. eleganter ficta. Verum ubi operum figlinorum ratio et usus, breui tempore, homines condocefecerat, ea, quamquam summo ingenio, artificioque mirifico formata, Leile frangi solere , adeoque artificis monimentum
una cum ipsis interirer alii aes, argentum et aurum,
tam unumquodque purum et simplex, quam haec tria varia ratione et proportione mista unde ales, quod Corinthium vocabatur, fuit conflatum huic consilio adhibere, et ex his fabricari coeperunt vasa, quae non perinde frangerentur, ac figlina. Artifices alii, squa eorum ex marmore, alabastrite, vel gemma alia formabant. hoc tantum sequuti videntur, ut in eis artis suae singularis documentum exstaret, et simul foret, quod homines lautiores in deliciis habere possent. Eis quotidie et inconsiderate usum esse, credo neminem. Ditiorum et elegantiorum in abacis, una eum deliciis aliis, non nisi ornatus et munditiei, quin vanae gloriae caussa, apposita videntur: squidem satis inter omnes constat, et vel ex unius Trimalchionis descriptione Petroniana p. m. 48. sis) apparet, luxum Romanorum, s non Omnium, certe locupletiorum, eo progressum esse, ut vel matulas, lances, lares a genteos haberent. Sed plura de hac re, quoniam Romanorum luxum non de industria dicendo persequor, hic addere non est necesse. Vasorum illorum usus varius erat et multiplex. Alia omnis generis liquoribus adseruandis erant destinata, ut, dolia, amphorae; alia frugibus aliisve n trimentia si aveis: alia horum mensuras efficiebant. Porro