Novum, perutile, et perspicuum universae theologiae moralis compendium d. Gabrielis Mariae de Valenzuela origine Cordubensis clerici regulari S. Pauli Barnabitarum ... Pars prima tertia “Novum, perutile, et perspicuum universae theologiae moralis com

발행: 1731년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

3ao Unisema Neologiae Mor. quapropter Religiosus: professus dicitur:mortuus saeculo, & totali ter adhinens, & perpetuo adscrLiptus Deo; non sic autem contingit in susteptione, inflinis Sacri, per illud .votum implicitum, d ideo , i sedimentum a dirimens subsequens. Matrimonium, si Re ligioso professo est noni solum dei jure Eςclesiastico,sed etiam de jure naturali Divino , in Sacrisi initiato est tantum de jure Ecclesiastico

-i Dicta- Si &ci, non posset Pontifex t super tale. impedimentum dispensare . Religiosum Pro sum ; atqui Pontifex in casu alicujus gravissimae necessitatis po-

test

362쪽

Compendium . . 32 Itest dispensare , ut Religiosus professus contrahat Matrimonium. ergo &c. Ma: patet , quia in iis, quae sunt Iuris naturalis Divini Pontifex dispensare nunquam potest. Minor negari non

- Sed Contra, dico, Deum in ea. su illius necessitatis cedere juri acquisito per illud votum soleminme, restituendo Religiosum professum in pristinum sui juris i 0nde Pontifex tunc proprie non dispensat , sedi ut vicarius . ipsius Dei in Terris, nihil aliudfacit, quam declarare cessionem illam a Deo factam, qua declaratione supposita sub terminis dispositio-- a X nis

363쪽

3a a misersae Theologiae Mor. nisa Pontifice factet reducitur Religiosus professus ad statum, ut possit valide in eo casu contrahere Matrimonium. Nonum impedimentum diri. mens subsequens Matrimonium

est ligamen, quod est vinculum

prioris Matrimonii, quo durante Matrimonium subsequens est invalidum, sive prius Matrimonium si jam consumatum, sive tantuml sit ratum, Qui enim conotrahere Matrimonium secundum durante priori , esset Poligamus. Ubi noto,discrimen inter Poligamiam, de Bigamiam hoc esse, quod Poligamia dicit contrabi secundum Matrimonium.

364쪽

durante adhuc primo, dicit nempe habere simul plures Uxores, Bigamia vero dicit contrahi secundum Matrimonium, jam disi soluto priori , N plures Uxores non simul, sed successive, unam post alteram mortuam . Unde in Poligamia secundum Matriis monium est omnino invalidum rquia contrahitur durante adhuc primo. in Bigamia autem Mais trimonium secundum omnino tenet, quia contrahitur, primo

jam dissoluto per mortem alterius Conjugis. Impedimentum ligaminis dirimit Matrimonium subsequens

iure naturali Divino, adeo ut . X a in

365쪽

3a 4 Umiser Theologis Mor. in nullo casu possit Pontifex dispensare, ut V ir vivente adhuc prima Uxore possit aliam duce-cere , dc habere plures Uxores simul .i Poligami sunt denunciandi Sacrae Inquisitioni tamquam suspecti deHaeresi, contra quos latae sunt poenae a Iure Canonico, quatenus fundamentum praebent suspicandi de iis,quod male sentiant de Sacramento Matrimonii, & quod licitum sit conjugium cum pluribus, quod est contra fidem; cum apud Matthlum cap. I9. Christus expresse prohibeatViro habenti Uxo. rem ducere aliam, & in lege antiqua si fuerunt permisset pluresUxo

res i

366쪽

. ' ' Compendium. , 32F

res,hoc fuit ex dispensatione Dei, quia tunc ille Populus erat carnali Sis Poenae latae contra Poligamos praecipue sunt, Tortura super eorum intentione, abiuratio, Ncondemnatio ad Triremes per se plennium, Vel saltem per quin

quennium.

Decimum impedimentum est ratio publicae honestatis , nomino cujus intelligitur propinquitas consurgens ex duplici capite, primo ex sponsalibus validis inter. Sponsum M consanguineareta: Sponsae, & vice versa, in primo dumtaxat gradu de jure novo,

367쪽

3 26 Unipersae Theologiae Mor. trimonium inter Sponsum,& conasanguineam Sponsae praemortuae .& viceversa in primo gradu consanguinitatis Secundo consurgit ex Matrimo

to,sivevalido,sive invalido,aliunde

tamen,praeterquam ex defectu con.

sensus, inter Conjugem, & consanguineas alterius Conjugis, de viceversa usque ad quartum gradum; itaut Sponsus praemortua Conjuge sua ante consumationem Matrimonii non possit valide contrahere cum aliqua ex consanguineis suae Coniugis usque ad quartam gradum, & viceversa. Undecimum impedimentum diis

368쪽

compendium. 327 dirimens eii affinitas, nomine cujus intelligitur propinquitas Personarum inter se , consurgens exeopula consummata in Vase natu rati, non solum licita , seu conju

gali, sed etiam illicita , seu for

nicaria. Affinitas consurgens ex copulalicita,seu ex Matrimonio consummato extenditur usque ad quartum gradum. Illa veris, quae oriatur ex copula illicita , seu fornicaria usque ad secundum gradum. praecise , attento jure novo Con cilii Tridentini . Hine Maritus consumato Matriis monio contrahit affinitatem cum consanguineis Uxoris usque ad , . X q quar-

369쪽

3a 8 nersae Theologic Mor. quartum gradum , ita ut praemon tua Uxore cum nulla ex iis possit Natrimonium contrahere ; Schcontra ἱ unde si contraheretur seclusa dispensatione, esset irritum

ratione assinitatis . . a

Qui copulam fornicariam habuit, contrahit assinitatem cum consanguineis illius , quam fornicarie cognovit usque ad secundum gradum ἱ ita ut non possit ullam ex illius consanguineis tam in primo, quam in secundo gradu ducere in Uxorem, & e contra. Pro dignoscendis gradibus an, finitatis haec est regula, nempe in quo gradu consanguinitatis est unus Conjux cum suis consangui

370쪽

Compendisim . 329neis , ineodem gradu est assinis auter Conjux cum iisdem ex vi copulae Conjugalis . Et in quo gradu consanguinitatis fornicata est consanguinea cum suis, in eodem gradu fornicans est affinis cunia iisdem ex vi copular fornicariae, usque tamen ad eum gradum proqhibitum juxta dicta superius. Duodecimum impedimentum dirimens est impotentia coeundi , videlicet, habendi copulam per

fectam Conjugalem, quae si sit

naturaliter , auferibilis , & absoluta in ordine ad quamcumque, dirimit Matrimonium contra ictum, & reddit omnino inabilem ad aliud contrahendum , non solum

SEARCH

MENU NAVIGATION