장음표시 사용
111쪽
co Ε P I s T. S E L E C T. sit ab eo tempore, quo te ultimo in itinere Bruxellensi, salutatui. Tunc enim,ut satis te intellexisse arbitror, recta Lutetiam proficiscebar,plurima ac pene incredibilia mihi ipsi de tanta Academia pollicens, sed, momiserum posteaquam eo perueni,S illorum ferme omnium inscitiam, superbiam , arrogantiam que maximam proprius cognoui , meum infortunium miserrime deplora
bam, Cum vidissem me omni spe sic delusum & frustrarum, ut nihil fuerit minus illa Babylonia sic enim potius est vocanda, quam Academia, quam quod ipse credideram. Prae-Ceptorculorum, magistellorumque passim miram videbam copiam, qui optimos quos', authores impudentissime explicandos sitscipiunt , & suis ineptis annotatiunculiS,& mise- . rum scholasticorum popellum fallunt ,& doctissimos illos veteres ab ipsis no intellectos, s quamllorum est impudentia) iam corrigunt,iam VCllicant,iam denique in horas omnes, pro
112쪽
C E N ae v R. L CI . pro sua inscitia, vertunt. Si in aliquem obschiriorem locum incidunt, cuius sensum genuinum non possitnt
assequi, id quod saepe equidem fit,
ibi argutuli videri volunt, & suam interpretatione, merum somnium, omnibus persuadere cupiunt. Scholas icorum infinitus est numerus, sed talis, Ut ex omnibus farcibus totius mundi conflatus videatur, ab omni Voluntate , & ingenuis moribus libero homine dignis alienissimus. Nec hic libet commemorare quantae caritatis Sc expensae sieillud oppidum: pluris enim conducendum est ibi unicum sordidum Marditam cubiculum, quam Louanij pro omni bus expensis, quantumvis laute cu-hias tractari. Omitto illorum ver
sipellium hominum perfidam sub dolamque mentem, qui huic uni rei
tantum student, Vt CXtero S omnes,
quaVis arte, quovis dolo possint defraudare : ista enim omnia aliquis fortasse ααροργου esse dicet, & potius eine quaerendum doctum aliquem
113쪽
ω pium praeceptorem, qui animum in omni disciplinarum genere Christiane insti merct: aliquod praeterea sedalitium studiosorum & probo rum iuuenum inuestigandum esse censebit. Sed dum id sodalitium
eosque praeceptoreS anXius quaero , arenae semina mando, & svi inquit ille Non profecturis littora bobus aro. Nam neque Rhetores,nec
Philosophi, nec ipῖ denique Theologi , si tamen digni sunt tantis nominibus ) publicam utilitatem pro spiciunt,sed priuatam,& veluti rapidi leones semper praedae & quaestui
inhiant,omnia tam sacra quam prophana corrumpentes. In his quidem Vtcunque serendus erat illorum error, si sic dici queat: in illis autem Velle quicquam aut minuere aut addere , aut ad suum sensiim S proprium assectum detorquere,summa, ita me Christus amet, impietas est, nec ferenda vilis bonis Christianis, etiam cum vitae discrimine. Narrarem tibi copiosius illorum tyranni dem
114쪽
C E N T V R. I. Ddem x Leuitiam, inauditamq; Crudelitatem, quam, me prauente CX-ercuerunt in quendam i uuenem innocentistimum , nisi tum temporis breuitate impedirer, tum maXim , quod sciam te iam cognosse omnia ex nostro Cliristophoro. Sed ne for- . te quicquam ex me desiderari dicas , etiamsi stiperuacaneum sit, tamen rem ipsam paucis describam,&capita tantum Historiae attingam: reliqua, quae a me omissa fuerint Cognosces ex nostro Christopharo. Iuvenis Parisiensis quidam aurifa- ber, postquam Genetiae, apud illos Christianiss. viros, habitarat, post triennium reuersus est Parisios, ubi, ut quidam dicebant, propter inuidiam, ut quidam vero aiebant, pro- lpterea quod reposceret pecuniam quandam sibi debitam, delatus est
ad iudices tanquam HaereticuS, tractus est miser in carcerem crudeliter ω immanissime, quinquies fuit tortus, Ut alios etiam detegeret: caeterum tam constanti animo omnia pertuli
115쪽
6 EPIST. SELECT- pertulit , ut iam non tanti faciam constantiam illius Scaeuolae,qui quidem,'ut historiographi scribunt,tanta Cum audacia & Constanti animo restitit Syllae, ut nec milites, qui
bus tota curia erat circundata, nec .
ipsa deniq; mors illum deterruerit. Quid iam opus est commemorarCexemplum Metelli, Phocionis, Socratis & plurimorum aliorum, qui omnes digni sunt habiti a scriptoribus, Ut constantiae nomine laudarentur Z Hic enim iuuenis,dum torquetur , dum lingua eius ter abscinditur,dum denique crematur Vivus, ne vultum quidem mutauit. Mira
batur vulgus hominum illius pertinaciam , sic enim vocabant) at docti & Christiani viri multo magis
mirabantur illorum Caecorum tenebras , qui dum cupiunt, & dici & videri Inquisitores sisset, maximam Crudelitatem exercet, ut potius sint dicendi Inquinatores fidei dc Iudaismi strenui propugnator CS,hqremticaeque prauitatis asteriores, quam
116쪽
fidei propugnatores,quum nihil minus sint. Sed miraris fortasse,mi Ge
quoties istaec cogito cogito autem frequentissime disrumpor dolore,
atque sine intermissione oro Dominum,ut ex tantis tenebris noSdignetur liberare: eo enim impietatis de mentiaeque omnia magistrorum nostrorum studia deuenere, Ut traditi in reprobum sensum, ut Paulus ait, existiment,se maximum obsequium Deo praestare,cum persequuntur dilectos Dei.Dominus misereatur nostri,& liberet nos ab unguibus istorum cacodaemonum, Amen. Vt aliquando tamen ad me reuertar, ego cum tantam impietatem, tantam tamq; inauditam Crudelitatem
ab illis magistris morum scilicet CXCrceri Viderem,nullo modo amplius illos ferre potui, nec aequum mihi esse Videbatur, inter tales impios diutius commorari: itaque compositis meis libris reuertor ad meum exoptatum Lovanium, ibiq, habito
117쪽
66 ΕpIs T. SELECT. apud D. Doctorem Paulum Roel-sium, qui usque adeo delectatus est meo aduentu, Vt nihil supra. Cum igitur per mensem integrum illic habitassem , ecce frequentissimis literis sollicitor ab Antuerpensibus bibliopolis, ut mittere Garechismum
quem penes me habebam in praelo
tradendum. Ego Vero, cum plurimi grauissimi viri, non contemnendae eruditionis, asseuerarent, hunClibellum, Dei auxilio, futurum Vtilissimum nostrae integrae nationi,decreui non mihi ipse inseruire tantum, sed etiam proximis,cum sciam Charitatem Veram non quaerere quae
sua sint,sed quae Iesu Christi: itaque
ante quinq, hebdomadas hic Ant- verpiae habitaui, in quibus ne respirare mihi quidem licuit, nec iam multo minus licet, quoniam auctus est labor, ut absoluatur hisce duobus diebus: ego enim optarem pridie quadrageumae abire Lovanium, sed prius constitui hos libros ad te . mittere,& noster Christophorus,Vt existimo,
118쪽
. C E N T V R. I. 'existimo, tibi daturus est duos flore-noS,quos egoconsumpsi illius nomianc. Tu, quaeso,ad me scribito,quam citissime possis , M indicato mihi tuam valetudinem. Bene igitur V 1ebis,mi Cassander, ω boni consisse, meam incultam & rud em literulam,
dc mei fac semper memineris. Ant-Verpiae, X X. Februarij. a i Tuus ex animo
Singulari Hobina sepietate viro D. Cassandro.
super ad te scripsi perAnastasiu,& misi scriptum discedentium De D
Collocutorum. Nunc iudicantium taeorum ecretum ad te mitto ου'κ Δύαρμῖν : supplici'. imul autem, ne non molestus tibium rogando,quaestionem ad te mi Ea to.
119쪽
g8 EPIST. SELECT.to. Quae in Iuris nostri libris de coeria citione ἀιρῆικων leges sunt sunt autem permultae cum haec quaestio likagitaretur, exposui. In duabus auiatem praecipue laboro. In Codice Iustiniani extat Lex Theodosij secun di,in qua quippiam singulariter scriptum est de inanichaeis pellendis deci uitatibus,se ultimo supplicio tradendis.
Atqui mors cum exilio, vel exilium cum morte coniungi non potest. Consului ipsum Codicem Theodo- ssianum, ubi illa constitutio recitatur, & illud tantum scriptum es e reperi de Manichaeis pellendis r additum
vero non este, or vltimo supplicio tra dendis. Itaque dixi adulterinum videri: &ostendi,quam S Theodosius ille a sanguine fuerit alienUS, illa tempora tam capitalcS non tulerint animaduersiones. Statuit ille quidem primus, ut publicum essetv Iudicium oraboως ; sed non omnia
publica iudiciaiunt capitalia. Sane reperi in eodem Codice Theodos.
120쪽
Arcadij dc Honorij legem, in qua
scriptum est,poena proscriptionis δc sanguinis coerceri haereticos, qui in publico conveniunt. Sed illud rur
sus, se sanguinis, mihi suspectum est.
Nam qui potest proscriptio cu sanguine Coniungi t Deinde sexcentae sunt eorum principum Leges, quae solum proscriptionis poenam irrogant. Altera Lex est Martiani Imp. in Codice Iustiniani, in qua cum de Euthychete agitur,inseritur terribilis hcc & infinita cinisula,Vltim υ-plicio coerceantur qui illicite docere tentaverint. Non videtur ea mihi Con
uenire Cum ijs, quae praecedunt, dc quae sequuntur:&,Vt magis suspice insertam esse postea, considero tempore Martiani neque fuisse, neque esse potuisse tam capitales coercitiones. Deinde animaduerti in Chalcedonensis Concilij decreto , ex quo suam Martianus Legem descri- .psit, talem clausulam non esse. Ita que respondi, non satis liquere, an ea sit Martiani. Nimis enim saepe E 3 nos