Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

o EPI set. SELECT. nos fallit scriptura librariorum. Verum priusquam progrediar, visum est te consulere, hominem in hisce quaestionibus diligenter & religiose versatum. Epistola tua Vigiliana spem nobis fecit, fore,ut hac tota de

re fusius sententiam tuam CXpon

res. Nunc quam sit hoc necesse, vi-Hes, cum & pauci intelligant anti' quam & Ecclesiasticam huius publici iudicij Legem, & multi tamen temere sanctionibus sanguinarijs subscribant. Ego vero Vetus illud teneo,Nulla unquam de morte homi nis cunctatio longa est. Tu,mi Cassander,si quid habes aliquando ocij, an hic recte sentiam, mihi significato. Quid praeterea hic agatur, intelliges ex hoc tabellario. Itaque non scribo. Si quid ad meliterarum tibi Lotianio mittat noster Stephanus , Cures , si potes, mihi reddi. . Dia. Cornelium plurimum Gluto. V ale, Heideib. nonis Ianuar.

XIII.

122쪽

C E N T V R. I. 7IXIII. imi' doctissimi Viris,Domino Cornelio Gualtero,se Domino Georgio Cassandro, domini uis se amicis charisi.

D Olmss.& pientiss. Viri, Notus Historica.est vobis &ser one multorum,& literis, noster quidam Historicus Conatus, Vtinam tam felix qua pius. Accedet tamen etiam successus Domino benedicente, ut res ipsa iam declarat, quantumuis initia paulo lentius, Ut in magnis rebus fieri assolet, sint progressa. Ad quem cum multiplici auxilio opus Jhabeamus, vosque nobis de libris & sententia adiumento esse posse Certo sciamus, misimus hunc nostrum studiosum milhelmum Radensem, hominem probum ac fidum,qui vobiscum colloquatur , Vestram sentetiam de hoc opere eiusque forma audiat, CXVC-stris manuscriptis monumentis, Vel E 4. anno

123쪽

α EPIST. SELECT. annotet, vel etiam describat, quae nobis utilia futura Videbuntur. Quare Vos per publicam Vtilitatem, ac ipsum Dominum oramus & obsecramus, Ut ne grauatim ei & sententiam & libros vestros,donec istic est, Communicare Velitis, eique deniq; pro vestra eruditione , ac iudicio Commonstrare,qugnam potistimum describere aut annotare debeat. Est quidem mediocriter a nobis edo istus , sed tamen Vos qui Vestros codices eoruniq; tractatus per nostis,

multa recte monere eum poteritis.

Scio vos & libenter hac in re Ecclesiae Dei utilitatem promoturos, M

quod feceritis publici boni & glo

riae Dei studio, non lucri cupiditatefacturos: nos tamen bona fide pollicemur, si quid conatum hunc prO-

moueritis, effecturos nos, Ut primo quoque tempore,vel Francosordiae, vel etiam istic pecuniariam compensationem vestris laboribus di gnam recipiatis. Misissemus iam statim, sed cum nunc non ita abun

124쪽

. AE

C E N T V R. I. 73det nostrum aerarium, S quotidie aliquid amplius expectemus, satius

esse putauimus in autumnum Vsque differre. Semper, aut certe plerunque huc ad mercatum venire solet frater domini doctoris Ioannis Echiij, per eum facile possumus, quae volumuS Vobi S mittere. Si qui istic libri etiam paulo prolixiores simul & utiliores nobis essent, nec ita facile aut colligi aut describi possent, valde oramus, ut nobis ad breue tempus communicentur. Quaecunque usui daretis, optima Certe fide vobis restitueremus. Sed hoc, si omnino grauatim facitis, Urgere nimium non volumus : illud tantum oramus vc obsecramus, Ut ita uci prompte utiles materiaS COm- monstretis, ut ipse non frustra tantum iter, & nos tam magnos sumptus fecisse videamur. Hoc si, quemadmodum oramus ac speramus, pro Vestra pietate ac eruditione praestiteritis , non tantum nostram gratitudinem, sed & Dei am-

L 1 plissimam

125쪽

7 EPIST. SELECT.plissimam remunerationem sentie-- tis. Dominus Iesus nos suo S. Spiritu regat, Amen. Ienae Io. Iuli,

V. H. S.

Clariss is es hi mansis is, s literis se

moribus D. Cornelio VValtero, se orgio Cassandra,meis amii cissimis. Colonia. - .

S. P.

rarii Ad AgnasVobis gratias ago de do- nato mihi Latino Moyse, est

. enim liber inprimis erudituS,& magno iudicio conscriptus. Ego quod vicissim iam mittam, quod dignum sit, aut vestris studijs, aut oculis, ni hil habeo. Nostis enim interdicta Lovaniensium, aut quam facili do causa calumnia aduersus libros oria-

126쪽

CENTUR. I. 7stur. Erimus tamen memores nec sinemus, Vbi primum dabitur occasio, vestram benignitatem erga me irremuneratum eue. Coloniensium conatus in re literaria &nouis professionibus instituendis doleo tam aegre procedere. Sed id huic ciuitati non insolitum: nam Sc antea saepe idem moliti sunt, sine ullo effectu. De rebus nouis nihil insigne , nisi protectorem Angliae a sitis prodi

tum, quibus maxime fidebat,in vincula ductum: eamque ob rem omnia miro metu inter omnes siispensa. Coactum est prouinciale Cocilium, ubi de illius capite agetur inter conspiratos homines diuersissimae reli-- gionis: quae res minari Videtur, non longam inter ipsos re concordiam, tandem ad bellum ciuile rem erupturam : nisi fortasse nuptiae Mariae sororis Regis, alteram partem prae - grauauerint. Italiam ferunt plenam militibus, & nonnullus rumusculus de morte Pontificis: sed haec incerta. Caesar iter suum in Germaniam ultra

127쪽

6 EP I s T. S E L E C T. ultra condictum di cm suspedit , credo,quod illi res Anglicς sollicitudini sunt.Nam si illud regnum,ut nunc Scotia ad Gallos deuenerit, actum de omnibus Prouincijs Belgicis. Petitum est a Cςsare nouum vectigal in vinum, ad classem instrue dam, nondum autem responsum a Prouincijs. Bene valete, coniunctistima&eruditissima capita , fortasse proXimo anno Vos inuisam, Lotiani3,ipsis Idibus NovembriS. Vester ex animo. PETRUS NANNIUS. XV.

Doctisi simul ac pio Piso D. Georgio Cassandro amico simulari. . SEcclem - CCriptum quod nuper tibi inspi- sica. Ociendum tradideram, Vna Cum tuis annotationibus D. Echtius ad me misit, in quibus licet tuam industriam

128쪽

striam atque pietatem perspeXerim, non tamen puto te hisce meae petitioni quoad veram reformationem attinet, velle satisfecisse. Quapropter cupio, Vt pro tua singulari pietate atque cruditione , in hoc tam Christiano, SI omnibus modiS necessario negotio mihi deesse nolis, sed quamprimum per valetudinem

licuerit,exactam reformatione conscribere atque ad me transmittere velis. Fuere quoque magnae authoritatis Viri,qui a me requisierunt, .

ut funus Archiepiscopi Coloniensis

iuxta Consuetudinem harum ditionum usitatis ceremonijs reuerenter& honorifice celebrem. Cum au

tem ossici j mei esse sciam , eorum quae ad Verum religionis Cultum, Mcuiusuis, ne dum tanti viri, praeser tim singularis amici salutem alti 'nent,nihil praetermittere, M pariter considerem piaculum esse, praetextu pietatis cuiquam offensionis vel scandali causam praebere, velim hoc in causa proprium tuum iudicium & consi-

129쪽

8 E P I 4 T. S E L E C T. ω consilium per praesentem Tabellarium mihi impertiri, quo nihil quod amicum deceat in me deside retur , & omnis impietas atque sit perstitio vitetur. Ego si vicistim tibi aliqua in re gratificari potero, lu- 'bens sum facturus. Vale, Alius, '. Octobris, Anno ISJ6.

Threis si vitium autem praecipuum in his Res=ρψio est, quod a multis ad purgatorium ad sive- stabiliendum haec detorqueantur,ris cm quod hic totum in opinione est positum , & quod ea quae praecipue ad aedificationem fidelis populi referri debuerant, ignota populo lingua de mutis cerem onijs fiant,

130쪽

CENTUR. I. γ' ita ut ad populum praeter ignotas quasdam actiones,& inanem verbΟ-rum crepitum nihil perueniat, quod omnino per tempus immutandum erit. Restat nunc Missa pro defuncto, quς primas in hoc toto obsequio tenere solet. Quid autem deprςsenti forma celebrandae Missae omnino sentiendu sit,& A. T. satis cognitum habet, SC iam non est explicandi lo

Cus. Certe in tanto mysterio Dominicae coenae aliquid committere aut Comprobare, quo aut Christi institutum violatur, aut humanum commentum pro Christi testameto supponitur, non sine grandi periculo Moffensione conscientiae ab ijs fieri poterit. pr sertim quibus institiitum S voluntatem Christi nouisse datum est. Quare hac in parte A. T.

auctor esse non possem, Ut eam praesentia sua ornare & comprobare Videatur : praesertim si conscientiae iudicium reluctetur. Hac autem praetermissa, reliqua, uti dixi, quae pro defunctis fieri consueueruntur,non omnino

SEARCH

MENU NAVIGATION